Papa Silvestro I

Papa Silvestro I (… – Roma, 31 dicembre 335) è stato il 33º vescovo di Roma e papa della Chiesa Cattolica dal 314 alla sua morte. È venerato come santo dalla Chiesa cattolica e dalle Chiese ortodosse. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Silvestro I

SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit ann. XXIII m. X d. XI. Fuit autem temporibus Constantini et Volusiani, ex die kal. feb. usque in die kal. ian., Constantio et Volusiano consulibus. Hic exilio fuit in monte Seracten et postmodum rediens cum gloria baptizavit Constantinum Augustum, quem curavit Dominus a lepra, cuius persecutionem primo fugiens exilio fuisse cognoscitur.
Hic fecit in urbe Roma ecclesiam in praedium cuiusdam presbiteri sui, qui cognominabatur Equitius, quem titulum Romanum constituit, iuxta termas Domitianas, qui usque in hodiernum diem appellatur titulus Equitii, ubi et haec dona constituit:
patenam argenteam, pensantem libras XX, ex dono Augusti Constantini. Donavit autem:
scyphos argenteos II, pens. sing. libras denas;
calicem aureum, pens. lib. II;
calices ministeriales V, pensantes singulos libras binas;
amas argenteas II, pens. sing. lib. denas;
patenam argenteam auroclusam chrismalem, pens. lib. V;
fara coronata X, pens. sing. lib. octenas;
fara aerea XX, pens. sing. lib. denas;
canthara cerostata XII, aerea, pens. sing. lib. trecenas;
fundum Valerianum, territurio Sabinense, qui praestat solidos LXXX;
fundum Statianum, territurio Sabinense, qui praest. sol. LV;
fundum Duas casas, territurio Sabinense, qui praest. sol. XL;
fundum Percilianum, territurio Sabinense, qui praest. sol. XX;
fundum Corbianum, territurio Corano, qui praest. sol. LX;
domum in urbe cum balneum, in Sicinini regione, qui praest. sol. LXXXV;
hortum intra urbem Romam, in regione Ad duo amantes, praest. sol. XV;
domum in regione Orfea, intra urbe, qui praest. sol. LVIII et tremissium.
Hic fecit constitutum de omni ecclesia. Etiam huius temporibus factum concilium cum eius praeceptum in Nicea Bithiniae; et congregati sunt CCCXVIII episcopi catholici, qui exposuerunt fidem integram, catholicam, inmaculatam, et damnauerunt Arrium et Fotinum et Sabellium vel sequaces eorum. Et in urbe Roma congregavit ipse cum consilio Augusti CCLXVII et damnavit iterum et Calistum et Arrium et Fotinum et Sabellium; et constituit ut presbiter arrianum resipiscentem non susciperet, nisi episcopus loci designati, et chrisma ab episcopo confici, et privilegium episcopis ut baptizatum consignet propter hereticam suasionem. Hic et hoc constituit ut baptizatum liniret presbiter chrisma levatum de aqua, propter occasionem transitus mortis. Hic constituit ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre. Hic constituit ut diaconi dalmaticas in ecclesia uterentur et pallea linostima leva eorum tegerentur. Hic constituit ut nullus clericus propter causam quamlibet in curia introiret nec ante iudicem cinctum causam dicere nisi in ecclesia. Hic constituit ut sacrificium altaris non in siricum neque in pannum tinctum celebraretur, nisi tantum in lineum terrenum procreatum, sicut corpus domini nostri Iesu Christi in sindonem lineam mundam sepultus est: sic missas caelebrarentur. Hic constituit ut si quis desideraret in ecclesia militare aut proficere, ut esset lector annos XXX, exorcista dies XXX, acolitus annos V, subdiaconus annos V, custus martyrum annos V, diaconus annos VII, presbiter annos III, probatus ex omni parte, etiam et a foris qui sunt, testimonium habere bonum, unius uxoris virum, uxorem a sacerdote benedictam, et sic ad ordinem episcopatus accedere; nullum maiorem vel prioris locum invadere, nisi ordinem temporum cum pudore cognoscere, omnium clericorum votiua gratia, nullum omnino clericum contradicentem. Hic ordines presbyterorum et diaconorum fecit VI per mens. decemb., presbiteros XLII, diac. XXVII, diversis temporibus in urbe Roma; episcopos per diversa loca num. LXV.
Huius temporibus fecit Constantinus aug. basilicas istas quas et ornavit:
Basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona:
fastidium argenteum battutilem, qui habet in fronte Salvatorem sedentem in sella, in pedibus V, pens. lib. CXX, et XII apostolos qui pens. sing. in quinos pedibus libras nonagenas, cum coronas argento purissimo; item a tergo respiciens in absida, Salvatorem sedentem in throno, in pedibus V, ex argento purissimo, pens. lib. CXL, et angelos IIII ex argento, qui pens. sing. in pedibus V lib. CV, cum gemmis alabandenis in oculos, tenentes astas; fastidium ipsum pens. lib. MM XXV, ex argento dolaticio.
camaram ex auro purissimo et farum ex auro purissimo qui pendit sub fastidium cum delfinos L ex auro purissimo, pens. lib. L, cum catenas qui pens. lib. XXV;
coronas IIII ex auro purissimo cum delfinos XX, pens. sing. lib. XV;
cameram basilicae ex auro trimita in longum et in latum lib. D;
altaria VII ex argento purissimo, pens. sing. lib. CC;
patenas aureas VII, pens. sing. lib. XXX;
patenas argenteas XVI, pens. sing. lib. XXX;
scyphos auro purissimo VII, pens. sing, lib. X;
scyphum singularem ex metallo coralli, ornatum ex undique gemmis prasinis et yaquintis, auro interclusum, qui pens. ex omni parte lib. XX et uncias III;
scyphos argenteos XX, pens. sing. lib. XV;
amas ex auro purissimo II, pens. sing. lib. L, portantes sing. medemnos III;
amas argenteas XX, pens. sing. lib. X, portantes sing. medemnos singulos;
calices minores aureos purissimos XL, pens. sing. lib. singulas;
calices minores ministeriales L, pens. sing. lib. II.
Ornamentum in basilica:
farum cantharum ex auro purissimo, ante altare, in quo ardet oleus nardinus pisticus, cum delfinos LXXX, pens. lib. XXX;
farum cantharum argenteum cum delfinos XX, qui pens. lib. L, ubi ardet oleus nardinus pisticus;
fara canthara argentea in gremio basilicae XLV, pens. sing. lib. XXX, ubi ardet oleus suprascriptus;
parte dextera basilicae, fara argentea XL, pens. sing. lib. XX;
fara cantara in leva basilicae argentea XXV, pens. sing. lib. XX;
cantara cirostata in gremio basilicae argentea L, pens. sing. lib. XX;
metretas III ex argento purissimo, pens. sing. lib. CCC, portantes medemnos X;
candelabra auricalca VII, ante altaria, qui sunt in pedibus X, cum ornatu ex argento interclusum
sigillis prophetarum, pens. sing. lib. CCC;
quibus constituit in servitio luminum:
massa Gargiliana, territurio Suessano, praest. sol. CCCC;
massa Bauronica, territurio Suessano, praest. sol. CCCLX;
massa Auriana, territurio Laurentino, praest. sol. D;
massa Urbana, territurio Antiano, praest. sol. CCXL;
massa Sentiliana, territurio Ardeatino, praest. sol. CCXL;
massa Castis, territurio Catenense, praet. sol. mille;
massa Trapeas, territurio Catinense, praest. sol. M DCL; thymiamateria II ex auro purissimo, pens. lib. XXX; donum aromaticum ante altaria, annis singulis lib. CL.
Fontem sanctum, ubi baptizatus est Augustus Constantinus, ex lapide porfyretico et ex omni parte coopertum intrinsecus et foris et desuper et quantum aquam continet ex argento purissimo lib. III VIII. In medio fontis columna porfyritica qui portat fiala aurea ubi candela est, pens. auro purissimo lib. LII, ubi ardet in diebus Paschae balsamum lib. CC, nixum vero ex stippa amianti. In labio fontis baptisterii agnum aureum fundentem aquam, pens. lib. XXX; ad dexteram agni, Salvatorem ex argento purissimo, in pedibus V, pens. lib. CLXX; in leva agni, beatum Iohannem Baptistam ex argento, in pedibus V, tenentem titulum scriptum qui hoc habet: ECCE AGNVS DEI, ECCE QVI TOLLIT PECCATA MVNDI, pens. lib. CXXV;
cervos argenteos VII fundentes aquam, pens. sing. lib. LXXX;
tymiamaterium ex auro purissimo cum gemmis prasinis XLVIIII, pens. lib. XV.
Donum sancto fonti:
massa Festi, praepositi sacri cubiculi, quem donavit Augustus Constantinus, territurio Penestrino, praest. sol. CCC;
massa Gaba, territurio Gabinense, praest. sol. CCII;
massa Pictas, territurio supradicto, praest. sol. CCV;
massa Statiliana, territurio Corano, praest. sol. CCC;
massa intra Sicilia Taurana, territurio Paramnense, praest. sol. D;
intra urbe Roma domos vel horrea, praest. sol. MM CCC;
fundum Bassi, praest. sol. CXX;
massa Laninas, territurio Cartiolano, praest. sol. CC;
fundum Caculas, territurio Nomentano, praest. sol. L;
massa Statiana, territurio Sabinense, praest. sol. CCCL;
massa Murinas, territurio Appiano Albanense, praest. sol. CCC;
massa Virginis, territurio Corano, praest. sol. CC;
transmarina:
intra partes Africae:
massa Iuncis, territurio Mucario, praest. sol. DCCC;
massa Capsis, territurio Capsitano, praest. sol. DC;
massa Varia Sardana, territurio Mimnense, praest. sol. D;
massa Camaras, territurio Cryptalupi, praest. sol. CCCCV;
massa Numas, territurio Numidiae, praest. sol. DCL;
massa Sulphorata, territurio Numidiae, praest. sol. DCCXX;
massa Walzari oliaria, territurio Numidiae, praest. sol. DCCCX;
in Grecias:
massa Cefalina, praest. sol. D;
in Mengaulum:
massa Amazon, praest. sol. CCXXII.
Eodem tempore Augustus Constantinus fecit basilicam beato Petro apostolo in templum Apollinis, cuius loculum cum corpus sancti Petri ita recondit: ipsum loculum undique ex aere cypro conclusit, quod est inmobile: ad caput, pedes V; ad pedes, pedes V; ad latus dextrum, pedes V; ad latus sinistrum, pedes V; subter, pedes V; supra, pedes V; sic inclusit corpus beati Petri apostoli et recondit. Et exornavit supra columnis purphyreticis et alias columnas vitineas, quas de Grecias perduxit.
Fecit autem et cameram basilicae ex trimma auri fulgentem et super corpus beati Petri, supra aera quod conclusit, fecit crucem ex auro purissimo, pens. lib. CL, in mensurae locus, ubi scriptum est hoc: CONSTANTINVS AVGVSTVS ET HELENA AVGVSTA HANC DOMVM REGALEM SIMILI FVLGORE CORVSCANS AVLA CIRCVMDAT, scriptum ex litteris nigellis in cruce ipsa.
Fecit autem candelabra aurocalca in pedibus X, numero IIII, argento conclusa cum sigillis argenteis actus Apostolorum, pens. sing. lib. CCC;
calices aureos III cum gemmis prasinis et yacintis, singuli qui habent gemmas XLV, pens. sing. lib. XII;
metretas argenteas II, pens. lib. CC;
calices argenteos XX, pens. sing. lib. X;
amas aureas II, pens. sing. lib. X;
amas argenteas V, pens. sing. lib. XX;
patenam auream cum turrem, ex auro purissimo cum columbam, ornatam gemmis prasinis et yachintis qui sunt numero margaritis CCXV, pens. lib. XXX;
patenas argenteas V, pens. sing. lib. XV;
coronam auream ante corpus, qui est farus cantarus, cum delfinos L, qui pens. lib. XXXV;
fara argentea in gremio basilicae XXXII cum delfinos, pens. sing. lib. X;
ad dexteram basilicae, fara argentea XXX, pens. sing. lib. VIII;
ipsum altarem ex argento auroclusum cum gemmis prasinis et yaquintis et albis ornatum ex undique, numero gemmarum CCCC, pens. lib. CCCL;
tymiamaterium ex auro purissimo cum gemmis ex undique ornatum numero LX, pens. lib. XV.
Item in reditum, donum quod obtulit Constantinus Augustus beato Petro apostolo per diocesem Orientis:
in civitate Antiochia:
domus Datiani, praest. sol. CCXL;
domuncula in Caene, praest. sol. XX et tremissium;
cellae in Afrodisia, praest. sol. XX;
balneum in Cerateas, praest. sol. XLII;
pistrinum ubi supra, praest. sol. XXIII;
propina ubi supra, praest. sol. X;
hortum Maronis, praest. sol. X;
hortum ubi supra, praest. sol. XI;
sub civitatem Antiochiam:
possessio Sybilles, donata Augusto, praest. sol. CCCXXII, charta decadas CL, aromata lib. CC, oleum nardinum lib. CC, balsamum lib. XXXV;
sub ciuitatem Alexandriam:
possessio Timialica, donata Augusto Constantino ab Ambrosio, praest. sol. DCXX, charta decadas CCC, oleum nardinum lib. CCC, balsamum lib. LX, aromata lib. CL, storace Isaurica lib. L;
possessio Euthymi caduci, praest. sol. D, charta decadas LXX;
per Aegyptum, sub ciuitatem Armenia:
possessio Agapi, quod donavit Augusto Constantino;
possessio Passinopolimse, praest. sol. DCCC, charta decadas CCCC, piper medemnos L, crocum lib. C, storace lib. CL, aromata cassia lib. CC, oleu nardinu lib. CCC, balsamu lib. C, linu saccus C, cariophylu lib. CL, oleu Cypriu lib. C, papyru racanas mundas M;
possessio quod donavit Constantino Aug. Hybromius, praest. sol. CCCCL, chartas decadas CC, aromata cassia lib. L, oleum nardinum lib. CC, balsamum lib. L;
in provincia Eufratense, sub civitate Cyro:
possessio Armanazon, praest. sol. CCCLXXX;
possessio Obariae, praest. sol. CCLX.
Eodem tempore fecit Augustus Constantinus basilicam beato Paulo apostolo ex suggestione Silvestri episcopi, cuius corpus ita recondit in aere et conclusit sicut beati Petri, cui basilicae hoc donum obtulit:
sub Tarso Ciliciae:
insulam Gordianon, praest. sol. DCCC.
Omnia enim vasa sacrata aurea vel argentea aut aerea ita posuit sicut in basilica beati Petri apostoli, ita et beati Pauli apostoli ordinavit. Sed et crucem auream super locum beati Pauli apostoli posuit, pens. lib. CL. sub ciuitate Tyria:
possessio Comitum, praest. sol. DL;
possessio Tymia, praest. sol. CCL;
possessio Fronimusa, praest. sol. DCC, oleum nardinum lib. LXX, aromata lib. L, cassia lib. L;
sub civitate Aegyptia:
possessio Cyrios, praest. sol. DCCX, oleum nardinum lib. LXX, balsamum lib. XXX, aromata lib. LXX, storace lib. XXX, stacten lib. CL;
possessio Basilea, praest. sol. DL, aromata lib. L, oleum nardinum lib. LX, balsamum lib. XX, croco lib. LX;
possessio insulae Maccabes, praest. sol. DX, papyrum mundum racanas D, linu saccos CCC.
Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in palatio Sessoriano, ubi etiam de ligno sanctae Crucis domini nostri Iesu Christi in auro et gemmis conclusit, ubi et nomen ecclesiae dedicavit, quae cognominatur usque in hodiernum diem Hierusalem; in quo loco hoc constituit donum:
candelabra ante lignum sanctum quae lucent ex argento IIII, secundum numerum IIII evangeliorum, pens.
sing. lib. LXXX;
fara canthara argentea L, pens. sing. lib. XV;
scyphum ex auro, pens. lib. X;
calices aureos ministeriales V, pens. sing. lib. singulas;
scyphos argenteos III, pens. sing. lib. VIII;
calices ministeriales argenteos X, pens. sing. lib. II;
patenam auream, pens. lib. X;
patenam argenteam auroclusam cum gemmis, pens. lib. L;
altare argenteum, pens. lib. CCL;
amas argenteas III, pens. sing. lib. XX;
et omnia agrorum iuxta ipsum palatium ecclesiae dono dedit;
item possessio Sponsas, via Lavicana, praest. sol. CCLXIII;
sub civitate Laurentum, possessio Patras, praest. sol. CXX;
sub civitate Nepesina, possessio Anglesis, praest. sol. CL;
sub civitate suprascripta, possessio Terega, quae praest. sol. CLX;
sub civitate Falisca, possessio Nymphas, praest. sol. CXV;
item sub civitate Falisca possessio Herculi, quod donavit Augusto et Augustus obtulit ecclesiae Hierusalem, praest. sol. CXL;
sub civitate Tuder, possessio Angulas, praest. sol. CLIII.
Eodem tempore fecit basilicam sanctae martyris Agnae ex rogatu filiae suae et baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror eius Constantia cum filia Augusti a Silvestrio episcopo, ubi et constituit donum hoc:
patenam ex auro purissimo, pens. lib. XX;
calicem aureum, pens. lib. X;
coronam farum cantharum ex auro purissimo cum delfinos XXX, pens. lib. XV;
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XX;
calices argenteos V, pens. sing. lib. X;
fara cantara argentea XXX, pens. sing. lib. VIII;
fara cantara aurocalca XL;
cerostata aurocalca argentoclusa sigillata XL;
lucerna aurea nixorum XII super fontem, pens. lib. XV;
et donum in reditum:
circa civitatem Figlinas omnem agrum, praest. sol. CLX;
via Salaria sub parietinas usque omnem agrum sanctae Agnen, praest. sol. CV;
agrum Muci, praest. sol. LXXX;
possessio Vicum Pisonis, praest. sol. CCL;
agrum Casulas, praest. sol. C.
Eodem tempore fecit basilicam beato Laurentio martyri via Tiburtina in agrum Veranum supra arenario cryptae et usque ad corpus sancti Laurenti martyris fecit grados ascensionis et descensionis. In quo loco construxit absidam et exornavit marmoribus purphyreticis et desuper loci conclusit de argento et cancellos de argento purissimo ornavit, qui pens. lib. M; et ante ipsum locum in crypta posuit:
lucernam ex auro purissimo nixorum X, pens. lib. XX;
coronam ex argento purissimo cum delfinos L, pens. lib. XXX;
candelabra aerea II in pedibus denos, pens. sing. lib. CC;
ante corpus beati Laurenti martyris argentoclusas sigillis passionem ipsius cum lucernas binixes argenteas, pens. sing. lib. XV.
Donum quod obtulit:
patenam auream, pens. lib. XX;
patenas argenteas II, pens. lib. XXX;
sciphum ex auro purissimo, pens. lib. XV;
sciphos argenteos II, pens. sing. lib. X;
calices argenteos ministeriales X, pens. sing. lib. II;
amas argenteas II, pens. sing. lib. X;
fara argentea XXX, pens. sing. lib. XX;
metreta ex argento, pens. lib. CL, portante medemnos II;
in eodem loco:
possessio cuiusdam Cyriacae religiosae feminae quod fiscus occupaverat tempore persecutionis, Veranum fundum, praest. sol. CLX;
possessio Aqua Tutia ad latus, praest. sol. CLIII;
possessio Augusti, territurio Sabinense, praest. nomini Christianorum sol. CXX;
possessio Sufuratarum, praest. sol. LXVI;
possessio Micinas Augusti, praest. sol. CX;
possessio Termulas, praest. sol. LX;
possessio Aranas, praest. sol. LXX;
possessio Septimiti, praest. sol. CXXX.
Eisdem temporibus fecit Augustus Constantinus basilicam beatis martyribus Marcellino presbitero et Petro exorcistae in territurio inter duos lauros et mysileum ubi mater ipsius sepulta est Helena Augusta, via Lavicana, miliario III. In quo loco et pro amorem matris suae et veneratione sanctorum posuit dona voti sui:
patenam auream purissimam, pens. lib. XXXV;
candelabra argentea auroclusa in pedibus XII IIII, pens. sing. lib. CC;
coronam auream quae est farus cantharus cum delfinos CXX, pens. lib. XXX;
calices aureos III, pens. sing. lib. X, cum gemmis prasinis et yacintis;
amas aureas II, pens. sing, lib. LX;
altarem ex argento purissimo, pens. lib. CC, ante sepulchrum beatae Helenae Augustae, qui sepulchrum est ex metallo purphyriticus exculptus sigillis;
fara canthara argentea XX, pens. sing. lib. XX.
Item in basilica sanctorum Petri et Marcellini donum dedit:
altare ex argento purissimo, pens. lib. CC;
patenas aureas purissimas II, pens. sing. lib. XV;
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XV;
scyphum aureum maiorem purissimum, ubi nomen Augusti designatur, pens. lib. XX;
scyphum aureum minorem, pens. lib. X;
scyphos argenteos V, pens. sing. lib. XII;
calices argenteos ministeriales XX, pens. sing. lib. III;
amas argenteas IIII, pens. sing. lib. XV;
annis singulis oleum nardinum pisticum lib. DCCCC, balsamum lib. C, aromata in incensum sanctis martyribus suprascriptis, beato Marcellino et Petro, lib. C;
fundum Laurentum iuxta formam cum balneum et omnem agrum a porta Sessoriana usque ad uia Penestrina a via itineris Latinae ad montem Gabum, possessio Augustae Helenae, praest. sol. M CXX;
insulam Sardiniam cum possessiones omnes ad eandem insulam pertinentes, praest. sol. M XXIIII;
insulam Meseno cum possessiones ad eandem insulam pertinentes, praest. sol. DCCCX;
insulam Mattidiae, quod est montem Argentarium, praest. sol. DC;
possessio in territurio Sabinense quod appellatur Duas casas, sub monte Lucreti, praest. sol. CC.
Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in civitate Hostia, iuxta Portum urbis Romae, beatorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptistae, ubi et dona obtulit haec:
patenam argenteam, pens. lib. XXX;
calices argenteos X, pens. sing. lib. II;
amas argenteas II, pens. sing. lib. X;
fara cantara argentea XXX, pens. sing. lib. quinas;
scyphos argenteos II, pens. sing. lib. VIII;
patenam argenteam chrismalem singularem, pens. lib. X;
pelvem ex argento ad baptismum, pens. lib. XX;
insulam qui dicitur Assis, quod est inter Portum et Hostia, possessiones omnes maritimas usque ad Digitum Solis, praest. sol. DCLV;
possessio Grecorum, in territurio Ardeatino, praest. sol. LXXX;
possessio Quirinis, territurio Hostense, praest. sol. CCCXI;
possessio Balneolum, territurio Hostense, praest. sol. XLII;
possessio Nymfulas, praest. sol. XXX.
Item dona quae obtulit Gallicanus basilicae suprascriptae sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptistae; obtulit hoc:
coronam argenteam cum delfinos, pens. lib. XX;
calicem argenteum anaglyfum, pens. lib. XV;
amam argenteam, pens. lib. XVIII;
massam territurio Sabinense Mallianum, praest. sol. CXV et tremissium;
fundum Picturas, territurio Velliterno, praest. sol. XLIII;
fundum Surorum, via Claudia, territurio Vegentano, praest. sol. LVI;
massa Gargiliana, territurio Suessano, praest. sol. DCLV.
Hisdem temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam in civitatem Albanense sancti Iohannis Baptistae, ubi posuit hoc:
patenam argenteam, pens. lib. XXX;
scyphum argenteum deauratum, pens. lib. XII;
calices argenteos ministeriales X, pens. sing. lib. III;
amas argenteas II, pens. sing. lib. XX;
possessio Lacum Turni cum adiacentibus campestribus, praest. sol. LX;
fundum Molas, praest. sol. L;
possessio Lacum Albanense, praest. sol. CCL;
massa Muci, praest. sol. CLX;
omnia scheneca deserta vel domos civitatis in urbe Albanense sanctae ecclesiae dono obtulit Augustus Constantinianae;
possessio Horti, praest. sol. XX;
possessio Tiberii Caesaris, praest. sol. CCLXXX;
possessio Marinas, praest. sol. L;
massa Nemus, praest. sol. CCLXXX;
possessio Amartianas, territurio Corano, praest. sol. CL;
possessio Statiliana, praest. sol. LXX;
possessio Mediana, praest. sol. XXX.
Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam intra urbe Capua Apostolorum quae cognominavit Constantinianam, ubi et obtulit dona haec:
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XX;
scyphos argenteos III, pens. sing. lib. VIII;
calices ministeriales XV, pens. sing. lib. II;
amas argenteas II, pens. sing. lib. X;
candelabra aerea IIII, in pedibus X, pens. sing. lib. CLXXX;
fara canthara argentea numero XXX, pens. sing. lib. V;
fara canthara aerea, numero XXX;
Et obtulit possessiones:
massa Statiliana, territurio Menturnense, praest. sol. CCCXV;
possessio in territurio Gaetano, praest. sol. LXXXV;
possessio Paternum, territurio Suessano, praest. sol. CL;
possessio ad Centum, territurio Capuano, praest. sol. LX;
possessio in territurio Suessano Gauronica, praest. sol. XL;
possessio Leonis, praest. sol. LX.
Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in civitate Neapolim, cui obtulit haec:
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XXV;
scyphos argenteos II, pens. sing. lib. X;
calices ministeriales XV, pens. sing. lib. II;
amas argenteas II, pens. sing. lib. XV;
fara argentea XX, pens. sing. lib. VIII;
fara aerea XX.
Fecit autem formam aquaeductus per milia VIII; fecit autem et forum in eadem civitatem et donum optulit hoc:
possessio Macari, praest. sol. CL;
possessio Cimbriana, praest. sol. CV;
possessio Sclina, praest. sol. CVIII;
possessio Afilas, praest. sol. CXL;
possessio Nymfulas, praest. sol. XC;
possessio insula cum castro, praest. sol. LXXX.
Hisdem temporibus constituit beatus Silvester in urbe Roma titulum suum in regione III iuxta thermas Domitianas qui cognominantur Traianas, titulum Silvestri, ubi donavit Constantinus Augustus:
patenam argenteam, pens. lib. XX;
amam argenteam, pens. lib. X;
scyphos argenteos II, pens. sing. lib. VIII;
fara cantara argentea X, pens. sing. lib. V;
cantara cirostata aerea XVI, pens. sing lib. XL;
calices argenteos ministeriales V, pens. sing. lib. II;
fundum Percilianum, territurio Sabinense, praest. sol. L;
fundum Barbatianum, territurio Ferentis, praest. sol. XXXV et tremissium;
fundum Statianum, territurio Tribulano, praest. sol. LXVI et tremissium;
fundum Beruclas, territurio Corano, praest. sol. XL;
fundum Sulpicianum, territurio Corano, praest. sol. LXX;
fundum Tauri, territurio Vegentano, praest. sol. XLII;
fundum Sentianum, territurio Tiburtino, praest. sol. XXX;
fundum Ceianum, territurio Penestrino, praest. sol. L;
fundum Termulas, territurio Penestrino, praest. sol. XXXV;
possessio Cylonis, territurio Penestrino, praest. sol. LVIII.
Obtulit et omnia necessaria titulo Equiti.
Hic Silvester fecit ordinationes VI per mens. Decemb., presbiteros XLII, diaconos XXVI; episcopos per diversa loca LXV. Hic sepultus est in cymiterio Priscillae, via Salaria, ab urbe Roma miliario III, prid. kal. ianuar. Qui vero catholicus et confessor quievit; et cessavit episcopatus dies XV.

Torna su