Papa Marco

Papa Marco (Roma, … – 7 ottobre 336) è stato il 34º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. Fu papa dal 18 gennaio 336 al 7 ottobre dello stesso anno, quando morì. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Marco

MARCUS, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit ann. II m. VIII d. XX. Fuit autem temporibus Constantini et Nepotiani et Facundo consulibus ex die kal. febr. usque in die kal. octob. Hic constituit ut episcopus Hostiae qui consecrat episcopum palleum uteretur et ab eodem episcopus urbis Romae consecraretur. Et constitutum de omnem ecclesia ordinavit. Hic fecit duas basilicas, unam via Ardeatina ubi requiescit et aliam in urbe Roma iuxta Pallacinis.
Ex huius suggestione obtulit Constantinus Augustus basilicae quem cymiterium constituit via Ardeatina:
fundum Rosarium cum omnem agrum campestrorum, praest. sol. XL.
In basilica in urbe obtulit hoc:
patenam argenteam, pens. lib. XXX;
amas argenteas II, pens. sing. lib. XX;
scyphum argenteum I, pens. lib. X;
calices ministeriales argenteos III, pens. sing. lib. II;
coronam argenteam, pens. lib. X;
fundum Antonianum, via Claudia, praest. sol. XXX;
fundum Baccanas, via Appia, praest. sol. XL et tremissios II;
fundum Orrea, via Ardiatina, praest. sol. LV et tremissium.
Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. decemb., presbyteros XXV, diaconos VI; episcopos per diversa loca XXVII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Balbinae, via Ardiatina, quem ipse insistens fecit, pridie non. octob. Et cessavit episcopatus dies XX.

Torna su