Papa Ilario

Papa Ilario, o Ilaro (Sardegna, … – Roma, 29 febbraio 468), è stato il 46º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. Fu papa dal 461 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Ilario

HILARUS, natione Sardus, ex patre Crispino, sedit ann. VI m. III d. X. Hic fecit decretalem et per universam Orientem exparsit, et epistulas de fide catholica, confirmans III synodos Niceni, Epheseni et Calcedonense, vel tomum sancti episcopi Leonis; et damnavit Eutychem et Nestorium vel omnes sequaces eorum et vel omnes hereses; et confirmans dominationem et principatum sanctae sedis catholicae et apostolicae. Hic fecit constitutum de ecclesia in basilica ad sancta Maria, consulatu Basilisco Hermenerico [465], XVI kal. decemb. Hic fecit oraturia III in baptisterio basilicae Constantinianae, sancti Iohannis Baptistae et sancti Iohannis evangelistae et sanctae Crucis, omnia ex argento et lapidibus pretiosis:
confessionem sancti Iohannis Baptistae ex argento, qui pens. lib. C, et crucem auream;
confessionem sancti Iohannis evangelistae ex argento, pens. lib. C, et crucem auream;
in ambis oratoriis ianuas aereas argentoclusas.
Oratorium sanctae Crucis:
confessionem ubi lignum posuit dominicum;
crucem auream cum gemmis, qui pens. lib. XX;
ex argento in confessionem, ianuas pens. lib. L;
supra confessionem arcum aureum qui pens. lib. IIII, quem portant columnae unychinae, ubi stat agnu aureus pens. lib. II;
coronam auream ante confessionem, farus cum delfinos, pens. lib. V; lampadas IIII aureas, pens. sing. lib. II;
nympheum et triporticum ante oratorium sanctae Crucis, ubi sunt columnae mirae magnitudinis quae dicuntur exatonpentaicas, et concas striatas duas cum columnas purphyreticas raiatas aqua fundentes; et in medio lacum purphyreticum cum conca raiata in medio aquam fundentem, circumdatam a dextris vel sinistris in medio cancellis aereis et columnis cum fastigiis et epistuliis, undique ornatum ex musibo et columnis aquitanicis et tripolitis et purphyreticis.
Ante confessionem beati Iohannis:
coronam argenteam, pens. lib. XX;
farum cantharum, pens. lib. XXV.
Item ad sanctum Iohannem, intra sanctum fontem:
lucernam auream cum nixus luminum X, pens. lib. V;
cervos argenteos III fundentes aquam, pens. sing. lib. XXX; turrem argenteam cum delfinos, pens. lib. LX;
columbam auream, pens. lib. II.
In basilica Constantiniana:
fara canthara argentea qui pendent ante altare X, pens. sing. lib. XX;
scyphum aureum, pens. lib. VI;
alium scyphum aureum, pens. lib. V;
calices aureos V, pens. sing. lib. I;
scyphos argenteos V, pens. sing. lib. X;
calices argenteos ministeriales XX, pens. sing. lib. II;
amas argenteas V, pens. sing. lib. X.
Ad beatum Petrum apostolum:
scyphum aureum, pens. lib. V;
alium scyphum aureum cum gemmis prasinis et yaquintis, pens. lib. IIII; calices argenteos ministeriales X, pens. sing. lib. II;
amas argenteas II, pens. sing. lib. VIII;
fara canthara argentea XXIIII, pens. sing. lib. V.
Ad beatum Paulum apostolum:
scyphum aureum, pens. lib. V;
alium scyphum aureum cum gemmis, pens. lib. V;
scyphos argenteos IIII, pens. sing. lib. VI;
calices argenteos ministeriales X, pens. sing. lib. II;
amas argenteas II, pens. sing. lib. X.
Ad beatum Laurentium martyrem:
scyphum aureum cum gemmis prasinis et yacintis, pens. lib. IIII;
lucernam auream nixorum X, pens. lib. V;
scyphum auro purissimo, pens. lib. V;
lampadas aureas II, pens. sing. lib. I;
farum cantharum aureum, pens. lib. II;
turrem argenteam cum delfinos, pens. lib. XXV;
scyphos argenteos III, pens. sing. lib. VIII;
calices argenteos ministeriales XII, pens. sing. lib. II;
altarem argenteum, pens. lib. XL;
lampadas argenteas X, psns. lib. XX;
amas argenteas II, pens. sing. lib. X.
In basilica beati Laurenti martyris:
fara canthara argentea X, pens. lib. LX;
canthara aerea XXVI;
ministeria ad baptismum sive ad paenitentem argentea, pens. lib. X;
fara aerea L.
In urbe vero Roma constituit ministeria qui circuirent constitutas stationes:
scyphum aureum stationarium, pens. lib. VIII;
scyphos argenteos XXV per titulos, pens. sing. lib. X;
amas argenteas XXV, pens. sing. lib. X;
calices argenteos ministeriales L, pens. sing. lib. II.
Hic omnia in basilica Constantiniana vel ad sanctum Mariam constituta recondit. Hic fecit monasterium ad sanctum Laurentium et balneum et alium sub aere et praetorium. Fecit autem bibliothecas II in eodem loco. Item monasterium intra Urbe Roma ad Luna.
Hic fecit ordinationem unam in Urbe Roma per mens. decemb. presbiteros XXV, diaconos VI, episcopos per diversa loca XXII. Qui etiam sepultus est ad sanctum Laurentium, in crypta, iuxta corpus beati episcopi Xysti. Et cessavit episcopatus dies X.

Torna su