Papa Simplicio

Papa Simplicio (Tivoli, V secolo – Roma, 10 marzo 483) è stato il 47º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. Fu papa dal 3 marzo 468 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Simplicio

SIMPLICIUS, natione Tiburtinus, ex patre Castino, sedit ann. XV m. I d. VII. Hic dedicavit basilicam sancti Stephani in Celio monte, in urbe Roma, et basilicam beati apostoli Andreae, iuxta basilicam sanctae Mariae, et aliam basilicam sancti Stephani, iuxta basilicam sancti Laurenti, et aliam basilicam intra urbe Roma, iuxta palatium Licinianum, beatae martyris Bibianae, ubi corpus eius requiescit. Hic constituit ad sanctum Petrum apostolum et ad sanctum Paulum apostolum et ad sanctum Laurentium martyrem ebdomadas ut presbyteri manerent, propter penitentes et baptismum: regio III ad sanctum Laurentium, regio prima ad sanctum Paulum, regio VI vel septima ad sanctum Petrum.
Sub huius episcopatum venit relatio de Grecia ab Acacio Constantinopolitano episcopo et adfirmavit Petrum, Alexandriae urbis, eutychianistam hereticum, facta petitione ab Acacio episcopo, cyrographo eius constructa. Eodem tempore fuit ecclesia, hoc est prima sedis apostolica, executrix. Tunc Simplicius praesul audiens damnavit Petrum Alexandrinum de quo Acacius innumerabilia crimina adfirmabat, ita tamen ut paenitentiae reservaret tempus. Eodem tempore rescripsit Timotheus catholicus et Acacius, dicentes quod etiam in mortem Proteri catholici Petrus esset permixtus. Tunc archiepiscopus Simplicius dissimulans numquam rescripsit Acacio, sed damnavit Petrum, expectans tempus paenitentiae.
Hic fecit in ecclesia Romana scyphum aureum, pens. lib. V; canthara argentea ad beatum Petrum XVI, pens. sing. lib. XII. Hic fecit ordinationes in urbe Rorna III per mens. decemb. et febr., presbiteros LVIII, diaconos XI; episcopos per diversa loca LXXXVIII. Hic sepultus est in basilica beati Petri apostoli, VI non. martias. Et cessavit episcopatus dies VI.

Torna su