Papa Giovanni III
Papa Giovanni III (Roma, … – 13 luglio 574) è stato il 61º Papa della Chiesa cattolica dal 17 luglio 561 alla sua morte.
IOHANNES, natione Romanus, ex patre Anastasio inlustrio, sedit ann. XII mens. XI dies XXVI. Hic amavit et restauravit cymiteria sanctorum martyrum. Hic instituit ut oblationem et amula vel luminaria in easdem cymiteria per omnes dominicas de Lateranis ministraretur. Hic perfecit ecclesiam apostolorum Philippi et Iacobi et dedicavit eam.
Eodem tempore Eruli intarsia fecerunt et levaverunt sibi regem Sindual et premebant cunctam Italiam. Qui egressus Narsis ad eum interfectus est rex et omnem gentem Erulorum sibi subiugavit. Deinde venit Amingus dux Francorum et Buccillinus; simili modo et ipsi premebant Italiam. Sed auxiliante Domino et ipsi Narsete interfecti sunt. Erat enim tota Italia gaudens.
Tunc Romani invidia ducti suggesserunt Iustiniano et Sophiae quia «expedierat Romanis Gothis servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat et servitio nos subiecit; et piisimus princeps noster haec ignorat. Aut libera nos de manu eius, aut certe civitate Romana et nos gentibus deservimus». Quo audito Narsis dixit: «Si male feci Romanis, male inveniam». Tunc egressus Narsis de Roma venit Campania et scripsit genti Langobardorum ut venirent et possiderent Italiam. Ut cognovit Iohannis papa quia suggestionem suam ad imperatorem contra Narsetem misissent, festinus venit Neapolim, coepit eum Iohannis papa rogare ut reverteretur Romam. Tunc Narsis dixit: «Dic, sanctissime papa, quid male feci Romanis? Vadam ad pedes eius qui me misit et cognoscat omnis Italia quomodo totis viribus laboravi pro eam». Respondit Iohannis papa, dicens: «Citius ego vadam quam tu de hac terra egressus fueriseam». Reversus Narsis cum sanctissimo Iohanne papa. Tunc sanctissimus papa retenuit se in cymiterio sanctorum Tiburtii et Valeriani et habitavit ibi multum temporis ut etiam episcopos ibidem consecraret. Narsis vero ingressus Romam post multum temporis mortuus est. Cuius corpus positus est in lucello plumbeo, reductus est cum omnes divitias eius Constantinopolim.
Eodem tempore Iohannis papa et ipse mortuus est, et sepultus in basilica beati Petri apostoli. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros XXXVIII, diaconos XIII, episcopos per diversa loca LXI. Et cessavit episcopatus mens. X dies III.
Sub die XIII mens. iulii.