Papa Pelagio I

Papa Pelagio I, al secolo Pelagio Vicariani (Roma, … – 4 marzo 561), è stato il 60º vescovo di Roma e Papa della Chiesa cattolica dal 16 aprile 556 alla sua morte.

Papa Pelagio I

PELAGIUS, natione Romanus, ex patre Iohanne vicariano, sedit ann. XI mens. X dies XVIII. Et dum non essent episcopi qui eum ordinarent, inventi sunt duo episcopi, Iohannis de Perusia et Bonus de Ferentino et Andreas presbiter de Hostis et ordinaverunt eum pontificem. Tunc non erat in clero qui poterant promoveri: monasteria et multitudo religiosorum, sapientium et nobilium subduxerunt se a communione eius, dicentes quia in morte Vigilii papae se inmiscuit ut tantis poenis adfligeretur. Eodem tempore Narsis et Pelagius papa consilio inito, data laetania ad sanctum Pancratium, cum hymnis et canticis spiritalibus venerunt ad sanctum Petrum apostolum. Qui Pelagius tenens evangelia et crucem Domini super caput suum in ambone ascendit et sic satisfecit cuncto populo et plebi quia nullum malum peregisset contra Vigilium. Item adiecit Pelagius papa et dixit: «Peto enim ut petitionem meam confirmetis, ut si quis ille est qui promovendus est in sancta ecclesia, ab hostiario usque ad grados episcopatus, ut neque per aurum neque per aliquas promissiones proficiat: vos omnes scitis quia simoniacum est. Sed si quis ille doctus in opere Dei, bonam vitam habens, non per dationem, sed iubemus eum per bonam conversationem usque ad primum gradum venire».
Eodem tempore posuit Valentinum notarium suum timentem Deum et restitui fecit omnia vasa aurea et argentea et pallea per omnes ecclesias. Eodem tempore initiata est basilica apostolorum Philippi et Iacobi; qui dum initiaretur fabricari, mortuus est et sepultus est in basilica beati Petri apostoli. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros XXVI, diaconos VIIII; episcopos per diversa loca XLVIIII. Et cessavit episcopatus mens. III dies XXV.
Depositus die II mens. mart.