Papa Benedetto I

Papa Benedetto I Bonosio (… – 30 luglio 579) è stato il 62º Papa della Chiesa cattolica dal 2 giugno 575 al 579. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Benedetto I

BENEDICTUS, natione Romanus, de patre Bonifatio, sedit ann. IIII mens. I dies XXVIII. Eodem tempore gons Langobardorum invaserunt omnem Italiam, simulque et famis nimis, ut etiam multitudo castrorum se tradidissent Langobardis ut temperare possent inopiae famis. Et dum cognovisset Iustinianus piissimus imperator quia Roma periclitaretur fame et mortalitate, misit in Egyptum et oneratas naves frumento transmisit Romae; et sic misertus est Deus terrae Italiae. In istis laboribus et adflictionibus positus sanctissimus Benedictus papa mortuus est. Qui sepultus est in basilica beati Petri apostoli, in secretarium. Hic fecit ordinationem I per mens. decemb., presbiteros XV, diaconos IIII; episcopos per diversa loca XXI. Et cessavit episcopatus mens. III dies X.
Sub die XXX mensis iulii.

Torna su