Papa Giovanni I
Papa Giovanni I (Toscana, … – Ravenna, 18 maggio 526) è stato il 53º papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo e martire. Il suo pontificato durò dal 13 agosto 523 alla sua morte.
IOHANNES, natione Tuscus, ex patre Constantio, sedit ann. II m. VI III d. XVII. Fuit autem a consulatu Maximi [523] usque ad consulatum Olybrii [526], temporibus Theodorici regis et Iustini Augusti christiani. Hic vocitus est a rege Theodorico Ravenna; quem ipse rex rogans misit in legationem Constantinopolim ad Iustinum imperatorem orthodoxum, quia eodem tempore Iustinus imperator, vir religiosus, summo ardoris amore religionis christianae voluit hereticos extricare. Nam summo fervore christianitatis hoc consilio usus est ut ecclesias Arrianorum catholicas consecraret. Pro hanc causam hereticus rex Theodoricus audiens hoc exarsit et voluit totam Italiam ad gladium extinguere. Eodem tempore Iohannes papa, egrotus infirmitate, cum fletu ambulavit et senatores exconsules cum eo, id est Theodorus, Inportunus, Agapitus excons. et alius Agapitus patricius. Qui hoc accipientes in mandatis legationum ut redderentur ecclesias hereticis in partes Orientis: quod si non, omnem Italiam ad gladio perderet. Qui dum ambulassent cum Iohannem papam, occurrerunt beato Iohanni a miliario XV omnes civitas cum cereos et cruces in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli. Qui veteres Grecorum hoc testificabantur dicentes a tempore Constantini Augusti a beato Silvestro episcopo sedis apostolicae, Iustini Augusti temporibus meruisse parte Greciarum beati Petri apostoli vicarium suscepisse cum gloria. Tunc Iustinus Augustus, dans honorem Deo, humiliavit se pronus et adoravit beatissimum Iohannem papam. Eodem tempore beatus Iohannes papa cum senatores suprascriptos cum grandem fletum rogaverunt Iustinum Augustum ut legatio acceptabilis esset in conspectu eius. Qui vero papa Iohannes vel senatores viri religiosi omnia meruerunt et liberata est Italia a rege Theodorico heretico. Iustinus imperator tamen gaudio repletus est quia meruit temporibus suis vicarium beati Petri apostoli videre in regno suo: de cuius manibus cum gloria coronatus est Iustinus Augustus.
Eodem tempore cum hii suprascripti, id est papa Iohannes cum senatores, Theodorum excons., Inportunum excons., Agapitum excons. et Agapitum patricium defuncto Thessalonica et suprascriptos positos Constantinopolim, Theodoricus rex hereticus tenuit duos senatores praeclaros et exconsules, Symmachum et Boetium, et occidit interficiens gladio. Eodem tempore revertentes Iohannes venerabilis papa et senatores cum gloria, dum omnia obtinuissent a Iustino Augusto, rex Theodoricus hereticus cum grande dolo et odio suscepit eos, id est papam Iohannem et senatores, quos etiam gladio voluit interficere; sed metuens indignationem Iustini Augusti, quos tamen in custodia omnes adflictos cremavit, ita ut beatissimus Iohannes, episcopus primae sedis, papa, in custodia adflictus deficiens moreretur. Qui tamen defunctus est Ravennae in custodia, XV kal. iunias, martyr. Post hoc factum, notu Dei omnipotentis, XCVIII die postquam defunctus est beatissimus Iohannes in custodia, Theodoricus rex hereticus subito interiit et mortuus est.
Hic papa Iohannes refecit cymiterium beatorum martyrum Nerei et Achillei, via Ardiatina; item renovavit cymiterium sanctorum Felicis et Audacti; item renovavit cymiterium Priscillae. Eodem tempore positum est ornatum super confessionem beati Pauli apostoli, de gemmis prasinis et yachintis. Item huius temporibus Iustinus imperator optulit:
patenam auream cum gemmis, pens. lib. XX;
calicem aureum cum gemmis, pens. lib. V;
scyphos argenteos V;
pallea aurotexta XV; quod ipse Iohannes detulit ad beatos apostolos Petrum et Paulum et ad sanctam Mariam et ad sanctum Laurentium. Hic ordinavit episcopos per diversa loca XV. Cuius corpus translatum est de Ravenna et sepultus est in basilica beati Petri, sub die VI kal. iun., Olybrio consule [526]. Et cessavit episcopatus dies LVIII.