Papa Ormisda

Papa Ormisda (Frosinone, … – Roma, 6 agosto 523) è stato il 52º Papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo.

Papa Ormisda

HORMISDA, natione Campanus, ex patre Iusto, de civitate Frisinone, sedit ann. VIIII d. XVII. Fuit autem temporibus regis Theodorici et Anastasii Aug., a consulatu Senatoris [514] usque ad consulatum Symmachi et Boethi [522]. Hic conposuit clerum et psalmis erudivit. Hic fecit basilicam in territorio Albanense, in possessionem Mefontis.
Eodem tempore ex constitutum synodi misit in Grecias humanitatem ostendens sedis apostolicae, quia Greci obligati erant sub vinculo anathematis propter Petrum Alexandrinum et Acacium Constantinopolitanum episcopum. Sub Iohanne episcopo Constantinopolitano, cum consilio regis Theodorici, direxit Ennodium, episcopum Ticinensem, et Fortunatum, episcopum Catinensem, et Venantium, presbiterum urbis Romae, et Vitalem, diaconum sedis apostolicae, et Hilarum, notarium sedis suprascriptae. Euntes ad Anastasium Augustum, nihil egerunt. Idem secundo misit Ennodium ipsum et Peregrinum, episcopum Mesenense, portantes epistulas confortatorias fidei et contestationes secretas numero XVIIII et textum libelli. In quo libello noluit sentire Anastasius Augustus, quia et ipse in herese eutychiana communis erat. Volens itaque eos legatos per remunerationem corrumpere; legati vero sedis apostolicae, contempto Anastasio Augusto, nullatenus consenserunt accipere pecunias, nisi satisfactionem sedis apostolicae operaretur. Tunc imperator repletus furia eiecit eos; per posterulam et inposuit eos in navem periculosam cum milites et magistrianos et praefectianos nomine Eliodorum et Demetrium; qui hoc dedit eis in mandatis imperator Anastasius ut nullam civitatem ingrederentur. Legati vero sedis apostolicae secretius suprascriptas epistulas fidei XVIIII per manus monachorum orthodoxorum exposuerunt per omnes civitates. Quae tamen epistulae ab episcopis civitatum qui erant conplices Anastasii Augusti, timori omnes eas epistulas fidei pro crimine Constantinopolim direxerunt. Furore repletus Anastasius contra papa Hormisda inter alia sacra sua hoc scripsit dicens: «Nos iubere volumus, non nobis iuberi».
Eodem tempore nutu divinitatis percussus est fulmine divino Anastasius imperator et obiit. Sumpsit itaque imperium Iustinus orthodoxus et direxit auctoritatem suam ad papam Hormisdam sedis apostolicae, Gratum et inlustrem nomine, sperans a sedem apostolicam ut reintegraretur pax ecclesiarum. Tunc Hormisda episcopus cum consilio regis Theodorici direxit a sedem apostolicam Germanum, Capuanum episcopum, et Iohannem et Blandum presbiteros et Felicem et Dioscorum, diacones sedis apostolicae, et Petrum notarium, quos monitos ex omni parte fidei, et textum libelli paenitentiae. Qui venientes iuxta Constantinopolim, tanta gratia fidei refulsit ut multitudo monachorum orthodoxorum et inlustrium virorum maxima multitudo, in quibus Iustinus imperator et Vitalianus consul, simul occurrerunt a Castello Rotundo quod dicitur, usque in civitatem Constantinopolim. Cum gloria et laudem ingressi una cum Grato inlustrem, qui suscepti sunt a Iustino orthodoxo Augusto cum gloria. Omnis itaque clerus una cum Iohanne episcopo Constantinopolitano, sentientes eo quod gratanter suscepti sunt, sentientes qui erant conplices Anastasii, incluserunt se in ecclesia maiore quae vocatur sancta Sufia et consilio facto mandaverunt imperatori dicentes: «Nisi nobis reddita fuerit ratio quare damnatus est episcopus noster Acacius, nullatenus sentimus sedi apostolicae».
Hic papa Hormisda perrexit ad regem Theodoricum Ravenna et cum eius consilio misit auctoritatem ad Iustinum et cum vinculo cyrographi et textum libelli reintegravit ad unitatem sedis apostolicae damnantes Petrum et Acacium vel omnes hereses.
Hic invenit Manicheos, quos etiam discussit cum examinatione plagarum, exilio deportavit; quorum codices ante fores basilicae Constantinianae incendio concremavit. Huius temporibus episcopatus in Africa post annos LXXIIII revocatum est, quod ab hereticis fuerat exterminatum.
Eodem tempore venit regnus cum gemmis praetiosis a rege Francorum Cloduveum christianum, donum beato Petro apostolo. Sub huius episcopatum multa vasa aurea vel argentea venerunt de Grecias, et evangelia cum tabulas aureas cum gemmis praetiosis, qui pens. lib. XV;
patenam auream cum yaquintis, qui pens. lib. XX;
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XXV;
scyphum aureum cum gemmis, pens. lib. VIII;
scyphum aureum circumdatum regnum, pens. lib. VIII;
scyphos argenteos deauratos III, pens. sing. lib. V;
gabatam hilictrineam, pens. lib. II;
tecas cyrei aureas II, pens. lib. VI;
pallia olovera blattea cum tabulis aurotextis de clamidem vel de stolam imperialem;
subfitorium super confessionem beati Petri apostoli.
Haec omnia a Iustino Augusto orthodoxo votorum gratia optulta sunt. Eodem tempore Theodoricus rex optulit beato Petro apostolo cereostata argentea II, pens. sing. lib. LXX. Eodem tempore fecit papa Hormisda apud beatum Petrum apostolum trabem ex argento quem cooperuit, qui pens. lib. I XL. Hic fecit in basilica Constantiniana
arcum argenteum ante altare, qui pens. lib. XX;
canthara argentea XVI, pens. sing. lib. XII.
Item ad beatum Paulum fecit
arcos argenteos II, pens. sing. lib. XX;
canthara argentea XVI, pens. sing. lib. XV;
amas argenteas III, pens. sing. lib. X;
scyphos argenteos stationales VI cum duces, pens. sing. lib. VI.
Hic fecit ordinationes in urbe Roma per mens. decemb., presbiteros XXI; episcopos per diversa loca LV. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, VIII id. aug., consulatu Maximi [523]. Et cessavit episcopatus dies VI.