Papa Felice IV

Papa Felice IV, a stretto rigore Felice III (Sannio, … – Roma, 22 settembre 530), è stato il 54º Papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. Resse la Chiesa di Roma dal 12 luglio 526 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Felice IV

FELIX, natione Samnium, ex patre Castorio, sedit ann. IIII m. II d. XIII. Fuit autem temporibus Theodorici regis et Iustini aug., a consulatu Maburtii usque ad consulatu Lampadii et Horestis, a die IIII id. iul. usque in IIII id. octub. Hic fecit basilicam sanctorum Cosmae et Damiani in urbe Roma, in loco qui appellatur via Sacra, iuxta templum urbis Romae. Huius temporibus consumpta est incendio basilica sancti martyris Saturnini, via Salaria, quam a solo refecit. Qui etiam ordinatus est cum quietem et vixit usque ad tempora Athalarici. Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. februario et martio, presbiteros LV, diaconos IIII; episcopos per diversa loca XXVIIII. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, IIII idus octob. Et cessavit episcopatus dies III.

Torna su