Papa Urbano I

Papa Urbano I (Roma – Roma, 230). È stato il 17º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. Il suo successore fu papa Ponziano.

Papa Urbano I

URBANUS, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit ann. IIII m. X d. XII. Hic fecit ministeria sacrata omnia argentea et patenas argenteas XXV posuit. Qui etiam clare confessor temporibus Dioclitiani. Hic sua traditione multos convertit ad baptismum et credulitatem, etiam et Valerianum nobilissimum virum, sponsum sanctae Caeciliae, quos etiam usque ad martyrii palmam perduxit; et per eius monita multi martyrio coronati sunt. Hic fecit ordinationes V per mens. decemb., presbiteros XVIIII, diaconos VII; episcopos per diversa loca numero VIII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Praetextati, via Appia, quem sepelivit beatus Tiburtius, XIIII kal. iun. Et cessavit episcopatus dies XXX.