Papa Ponziano

Papa Ponziano (Roma – Sardegna, 235). È stato il secondo papa ad abdicare dopo Clemente I. Il suo successore fu papa Antero.

Papa Ponziano

PONTIANUS, natione Romanus, ex patre Calpurnio, sedit ann. VIIII m. V d. II. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Alexandri, a consulatu Pompeiani et Peliniani. Eodem tempore Pontianus episcopus et Yppolitus presbiter exilio sunt deportati ab Alexandro in Sardinia insula Bucina, Seuero et Quintiano consulibus. In eadem insula adflictus, maceratus fustibus, defunctus est III kal. novemb. et in eius locum ordinatus est Antheros XI kal. decemb. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros VI, diaconos V; episcopos per diversa loca numero VI. Quem beatus Fabianus adduxit cum clero per navem et sepelivit in cymiterio Calisti, via Appia. Et cessavit episcopatus dies X.