Papa Stefano III

Papa Stefano III, o IV secondo una diversa numerazione (Siracusa, 720 – Roma, 24 gennaio 772), viene considerato il 94º papa della chiesa cattolica, dal 1º agosto 768 alla sua morte.

Papa Stefano III

STEPHANUS, natione Siculus, ex patre Olibo, sedit ann. III mens. V dies XXVIII. Vir strenuus et divinis Scripturis eruditus atque ecclesiasticis traditionibus inbutus et in earum observationibus constantissimus perseverator. Hic dum a Siciliense insula parvulus in hanc advenisset Romanam urbem, tradidit eum domnus Gregorius sanctae recordationis tertius papa in monasterio sancti Chrysogoni quod tunc noviter fundabat illicque clericus atque monachus est effectus. Quem postmodum domnus Zaccharias papa ex ipso abstollens monasterio, in Lateranensis patriarchii cubiculo esse praecepit, eumque postmodum presbiterum in titulo beatae Ceciliae consecravit. Quem tamen pro eius castitatis modestia in suo officio Lateranis detenuit; sed et reliqui, scilicet domnus Stephanus et Paulus beatissimi pontifices, eundem sanctissimum Stephanum pro eius piis conversationibus in suo servitio similiter detenuerunt.
Dum vero predecessor eius domnus Paulus papa pro austeritate fervoris aestivo tempore in ecclesia beati Pauli demoraretur et valida ibidem aegritudine praeoccuparetur, de qua et vitam finivit, die noctuque isdem beatissimus Stephanus in eiusdem sui praedecessoris pontificis perseverans servitio, nullo modo ab eius lectulo, donec spiritum amitteret, recessit. At vero nondum adhuc spiritum exalaverat, ilico Toto quidam dux, Nepesinae civitatis dudum habitator, cum suis germanis Constantino, Passibo et Paschale, aggregantes tam ex eadem Nepesina quamque ex aliis Tusciae civitatibus multitudinem exercitus atque catervam rusticorum, ingredientesque per portam beati Pancratii in hanc Romanam urbem, adque in domo antedicti Totonis armati adsistentes, elegerunt ibidem subito Constantinum, fratrem eiusdem Totonis, laicum existentem. Quem cum armis plurimi eorum loricis induti latrocinanter in Lateranensem patriarchium introduxerunt. Et ascendentes cum eo in vicedominio, continuo accersito Georgio episcopo, conpulerunt eum orationem clericatus eidem Constantino tribui. Ipse vero omnino hoc rennuebat facere, corruensque terra prostravit se pedibus ipsius Constantini, adiurans eum fortiter per omnia divina misteria ut locum daret et ab eiusdem impiae praesumptionis proposito recederet, ne per eum talis inaudita novitas in ecclesia Dei fieret. Et dum huiuscemodi adiurationis proferret verba, concitati plurimi ex ipsis malignis qui eandem impiam electionem fecerant, insurgentes super eum atque fortiter comminantes ei, timore correptus, orationem illi clericatus tribuit. Et ita clericus effectus eundem sanctum Lateranensem invasit patriarchium. Alio vero die, inlucescente secunda feria, subdiaconus atque diaconus ab eodem episcopo in oratorio sancti Laurentii intro eundem patriarchium, contra sanctorum canonum instituta consecratus est, sicque universum populum sibi sacramentum praebere fecit. Et adveniente dominico die, rursum cum multitudine armatorum exercituum in basilica beati Petri properans, pontifex ab eodem Georgio episcopo Penestre et aliis duobus episcopis, Eustratio Albanense et Citonato Portuense, consecratus est. Et per anni unius spatium et mensem unum sedem apostolicam invasam detenuit.
Hoc vero cernens Christophorus primicerius et consiliarius, zelo fidei, una cum suo filio Sergio tunc sacellario existente, maluerunt magis mori quam talem impiam novitatem et iniquam praesumptionem in sedem apostolicam perpetratam conspicere. Et cotidie in fletu et lacrimis perdurantes simulaverunt se monachos fieri, seseque absolvi ab eodem Constantino petiverunt, in monasterio Salvatoris domini nostri Iesu Christi proficisci adserentes, illic monachicum fore suscepturos abitum. Susceptoque ab eodem Christophoro primicerio sacramento, ita illis credens eos absolvit. Quibus properantibus atque in finem Langobardorum coniungentibus, velletque abbas iamfati monasterii eos in eodem monasterio deduci, declinaverunt ab itinere isdem antefatus Christophorus primicerius et eius filius Sergius, dudum quidem sacellarius, postmodum secundicerius, adiurantes firmiter Theodicium ducem Spolitinum ut eos trans Padum ad Desiderium suum deduxisset regem Langobardorum, nitentes ob hoc redemptionem sanctae Dei Ecclesiae perficere; eosque isdem Spolitinus dux ad suum deportavit regem. Et dum eius obtutibus praesentati fuissent, obnixe eundem regem deprecati sunt eis auxilium tribui ut talis novitatis error ab Ecclesia Dei amputaretur.
Dum vero praenominatus Christophorus primicerius et Sergius eius filius apud praefatum demorarentur regem, fecit praedictus Constantinus, apostolicae sedis invasor, ordinationem presbiterorum seu diaconorum, presbiteros VIII, diaconos IIII; sed et episcopos in ipsius anni circulo et unius mensis fecit per diversa loca numero VIII. Antedictus vero Georgius episcopus Penestre, qui eum diaconem et pontificem consecravit, non post multos dies consecrationis ipsius Constantini, valida ac pessima egritudine praeoccupatus, inmobilis factus est; et postmodum missarum solemnia nequaquam celebravit. Eius enim dextera manus aruit atque contracta est; qui etiam nec ad os suum afferre valuit, sicque cremans et languens vitam finivit.
Dum vero haec agerentur, coniunxerunt antefatus Christophorus et Sergius in civitate Reatinam, absoluti a Langobardorum rege. Et praecedentes Sergius et Waldipertus presbiter cum Reatinis et Furconinis atque aliis Langobardis ducatus Spolitini, coniunxerunt subito ac repente in hanc Romanam urbem, XXVIIII die iulii mensis, indictione VI, vespere, in ipso crepusculo noctis, vigilias beatorum martyrum Abdon et Sennen, occupantes pontem Salarium. Alio vero die, transientes per pontem Molvium, venerunt ad portam beati Petri; et deinde pergentes adpropiaverunt ad portam beati Pancratii. Quidam vero propinqui iamfati Christophori ac Sergii ipsam portam observantes ac custodientes, cernentes ipsum Sergium ad eandem portam adpropinquasse, innuerunt ei et protinus ipsam aperuerunt portam; sicque iamdictus Sergius et Waldipertus cum Langobardis Romanam urbem ingressi sunt. Et per muros civitatis cum flammula ascendebant, metuentes Romanum populum; et nequaquam de Genuculo ipsi Langobardi ausi sunt descendere, sed cum nimio tremore ibidem adsistebant.
Hoc vero audiens Toto et Passibus germani fratres, ignorantes ingenium et dolum quod ei proditores inierunt, cucurrerunt cum aliquantis ad praedictam portam, cum quibus et Demetrius secundicerius, seu Gratiosus, tunc chartularius, postmodum dux, properaverunt, qui et ipsi in consilio erant cum praefatis nefandissimis proditoribus, Et adpropinquantes ad eosdem Langobardos, obviavit Totoni duci unus ex eisdem Langobardis qui bellator prae omnibus apparebat, Racipertus nomine, et impetum fecit super eundem Totonem; super quem isdem Toto inruens atque fortiter percutiens eum interfecit. Quod aspicientes Langobardi, in fugam converti nitebantur. Sed Demetrius secundicerius et Gratiosus, postergum supradicti Totonis adsistentes, eum in dorsum lanceis percutientes, sic adversus eum praevaluerunt atque interfecerunt. Passibus vero in Lateranense fugiit patriarchium, adnuntians suo germano Constantino quae gesta fuerunt. Hoc vero audito fugiit isdem Constantinus cum suprascripto Passivo et Theodoro, episcopo et vicedomino suo, in basilica Salvatoris; et descendentes ad fontes, in ecclesia sancti Venantii, aliquantulum ibidem resederunt. Et considerantes melius se posse salvari in vestiario, ascenderunt illuc, intus oratorium sancti Caesarii ingredientes, clausisque super se ianuis ibidem residebant. Et venientes post aliquantas horas huius Romanae urbis militiae iudices eos ex ipso oratorio eicientes sub cautela munierunt.
Alio vero die dominicorum, congregans Waldipertus presbiter, ignorante praedicto Sergio, aliquantos Romanos, pergentesque in monasterio beati Viti, abstulerunt exinde Philippum presbiterum, quem elegentes et cum laudium vocibus adclamantes «Philippum papam sanctus Petrus elegit!» eum in basilica Salvatoris more solito deduxerunt; illicque oratione ab episcopo data, iuxta antiquitatis morem, tribuensque pacem omnibus, in Lateranense introduxerunt patriarchio. Et ibidem similiter in sellam pontificalem sedens tribuensque denuo, ut mos est, pacem, ascendit sursum et mensam, ut adsolent pontifices, tenuit, sedentes cum eo aliquanti ex primatis ecclesiae et obtimati militiae. Post paululum vero coniungens eodem die sepefatus Christopborus primicerius, cognitaque causa electionis ipsius Philippi, ilico in magna ascendens ira iureiurando coram omnibus Romanis adfirmabat, dicens se Romam minime ingressurum quousque Philippus presbiter de Lateranense expulsus fuisset patriarchio. Tunc properans antedictus Gratiosus cum aliquantis Romanis, expellerunt iamdictum Philippum presbiterum de eodem patriarchio. Quiet per scalam quae ducit ad balneum descendens, cum magna reverentia ad suum reversus est monasterium.
Sicque praefatus Christoforus primicerius alio die aggregans in Tribus fatis omnes sacerdotes ac primatus cleri et optimates militiae atque universum exercitum et cives honestos, omnisque populi Romani coetum, a magno usque ad parvum, pertractantes, pariter concordaverunt omnes una mente unoque consensu in persona praefati beatissimi Stephani; pergentesque in titulo beate Cecilie, in quo presbiter existens spiritalem degebat vitam, eum pontificem elegerunt. Quem et cum vocibus adclamationum laudibus in Lateranensem deportaverunt patriarchium. Et rite omnia in eius electione peracta, Deo auctore, pontificatus adsumpsit culmen.
Dum vero adhuc electus extitisset isdem sanctissimus vir, congregati aliquanti perversi, quidam Deum prae oculis non habentes, nec metuentes terribilem futurum iudicium, summissi a quibusdam pestiferis malorum auctoribus, quibus et digna factis retribuit Dominus, conprehendentes Theodorum episcopum et vicedominum, eius, quod et dici impium est, eruerunt oculos et linguam illi crudeliter amputaverunt. Sed et Passibi similiter oculos eruere visi sunt. Et tantam impietatem in eis demonstraverunt, qui etiam nec in propriis domibus eos deportari permiserunt, ut illis cura a suis hominibus exhiberi deberet; sed abstultis omnibus eorum rebus et familiis adque possessionibus, unum ex eis, Teodorum scilicet episcopum, in monasterio Clibuscauris retrudi fecerunt, ubi et fame et siti cremans clamansque aquam ita exalavit spiritum. Passibum vero in monasterio sancti Silvestri direxerunt. Nam Constantinus invasor apostolice sedis deductus ad medium est; et magno pondere in eius adibentes pedibus, in sella muliebrile sedere super equum fecerunt et in monasterio Cellanovas coram omnibus deportatus est.
Sabbato vero die, diluculo, ante unam diem ordinationis praefati beatissimi Stephani papae, aggregati aliquanti episcoporum seu presbiterorum et cleri in basilica Salvatoris, iterum praefatus Constantinus ad medium adfertus est; lectisque sacratissimis canonibus ita depositus est. Accedens enim Maurianus subdiaconus orarium de eius collo abstulit et ante pedes eius proiecit, et campagos ipsius abscidit. Sicque alio die dominico antedictus beatissimus Stephanus consecrationem suscepit pontificatus. Factaque ab universo populo Romano paenitentiae confessionisque deprecatione apud divinam clementiam, per quam se omnes peccasse in praedicti Constantini invasoris apostolicae sedis impia ordinatione confitentes, pro eo quod non ei restiterunt, ita excelsa voce in ambone basilice beati Petri a Leontio scriniario eadem relecta est confessio.
Post haec vero aggregati universus exercitus Romanae urbis seu Tuscie et Campanie, pergentes Alatro, partes Campanie, ubi erat Gracilis tribunus, consentaneus iamdicti Constantini apostolice sedis invasoris, per quem plura mala Campanie partes perpetrata sunt, constringentesque fortiter eandem civitatem, ipsum exinde abstulerunt Gracilem et hic Romam adtulerunt. Quem arta custodia retrudentes, aliquantis diebus ibidem mancipatus extitit. Postmodum vero quidam iniqui Campanini qui hic Roma advenerant, adortati ab aliis nequioribus se et impiissimis, eundem Gracilem ex ipsa custodia abstollentes et quasi eum in monasterio deportantes, dum Colosseo advenissent, illic eius oculos eruerunt, etiam et linguam abstulerunt.
Porro aliquantis post haec praeteritis diebus, dum Tusciani et Campanini hic Roma aggregati fuissent, inito consilio, prefato Gratioso et fortioribus eius per quorum auctoritatem tanta mala operabantur, Deum non metuentibus, perrexit cum cuneo militum Tuscie ac Campanie, primo diluculo, in monasterio Cellanovas, ubi Constantinus antedictus apostolice sedis invasor retrusus erat, eumque ex ipso eicientes monasterio eius eruerunt oculos et cecum in platea iacentem relinquerunt.
His itaque gestis peractisque, insurrexerunt quidam dicentes quod antedictus Waldipertus presbiter, Langobardorum genere hortus, consilium cum Theodicio duce Spolitino et aliquibus Romanis inisset, interficiendum praefatum Christophorum primicerium et alios Romanos primatos, et civitatem Romanam Langobardorum genti tradendum. Unde directus est quidam Christophorus vicedominus cum multitudine populi eum conprehendendum. Ipse vero hoc agnito fugiit in ecclesia sancte Dei genetricis semperque virginis Marie quae appellatur ad martyres. Quem exinde isdem vicedominus abstraxit, portante eodem Waldiperto imaginem ipsius Dei genetricis, eumque in teterrima retrudi fecerunt custodia, quae vocatur Ferrata, in cellario maiore. Et post modicos dies ipsum de eadem custodia eicientes Waldipertum presbiterum, eumque proicientes in terra, iuxta transendam campi Lateranensis, eius effoderunt oculos et linguam ipsius crudeliter ac impie absciderunt; dirigentesque illum in xenodochio Valerii, ibidem postmodum ex eodem oculorum effoditione vitam finivit.
Itaque in exordio ordinationis suae quo hisdem sanctissimus presul pontificatus apicem adsumpsit, direxit Franciae partes ad excellentissimos viros Pipinum, Carulum et Carulomannum, reges Francorum et patricios Romanorum, Sergium antedictum, secundicerium et nomenculatorem illo in tempore existentem, deprecans atque adhortans eorum praecellentiam per suas apostolicas litteras ut aliquantos episcopos gnaros et in omnibus divinis Scripturis atque sanctorum canonum institutionibus eruditos ac peritissimos dirigerent ad faciendum in hanc Romanam urbem concilium pro eadem impia novi erroris ac temeritatis praesumptione, quam antefatus Constantinus apostolicae sedis pervasor ausus est perpetrare. Et properante antedicto Sergio Francorum regiones, iam invenit de hac luce migrasse christianissimum Pipinum regem. Et coeptum gradiens iter, pervenit ad eius filios antedictos Carulum et Carulomannum, germanos fratres, reges Francorum et patricios Romanorum; quibus apostolicas tribuens litteras, benigne ab eis susceptus est. Et dignam illi impendentes humanitatem, cuncta nihilominus pro quibus missus est ab eorum excellentia impetravit. Dirigentes scilicet ipsi christianissimi reges XII episcopos ex eisdem Francorum regionibus, nimis divinis Scripturis et sanctorum canonum cerimoniis doctos ac probatissimos viros, scilicet:

[Vulcano, archiepiscopo provintiae Galliarum , civitate Senense,
Georgio, episcopo civitate Ambienensis,
Vulframno, episcopo civitate Meltensis,
Lullone, episcopo civitate Magancensis,
Gaugeno, episcopo civitate Toronensis,
Adone, episcopo civitate Lugdonensis,
Hermennarius, episcopus civitate Betorecensis,
Danielem, episcopum civitate Narbonensis,
Ermembertus, episcopus civitate Warmacensis,
Berohelpos, episcopus civitate Wirsburgo,
Erlolfos, episcopus civitate Linguionensis,
Tilpinus, episcopus civitate Remensis,
Gislabertus, episcopus civitate Noviomensis].

Eisque in hanc Romanam urbem coniungentibus, mense aprile, indictione septima, protinus antedictus Stephanus sanctissimus papa adgregans diversos episcopos Tusciae atque Campaniae et aliquantos istius Italiae provinciae, id est:

[Valentinus presbiter et Iohannes diaconus, presentantes locum domno Leone archiepiscopo civitate Ravennate,
Ioseph, episcopus civitate Vertonensis,
Lantfredus, episcopus civitate Castro,
Aurianos, episcopo civitatis Torcanensis,
Radoinus, episcopus civitate Balneoregis,
Petrus, episcopus civitate Popollonio,
Fileradus, episcopus civitate Lunensis,
Teodorus archipresbiter et Petrus diaconus, locum praesentantibus Hieronimi, episcopi civitatis Papiae Ticino
Petrus, episcopus civitatis Cerensis,
Maurus, episcopus civitate Polimartio,
Leo, episcopus civitate Castello,
Sergius, episcopus civitate Ferentino,
Iordanis, episcopus civitate Signias,
Ado, episcopus civitate Ortensis,
Ansaldus, episcopus civitate Narnias,
Nirgotius, episcopus civitate Anagnias,
Agatho, episcopus civitate Sutrio,
Stephanus, episcopus civitate Centumcellas,
Teodosius, episcopus civitate Tibortine,
Pinis, episcopus civitate Tribus tavernis,
Bonifa[tius], episcopus civitate Priverno,
Leoninus, episcopus civitate Alatro,
Valeranus, episcopus civitate Trebe,
Bonus, episcopus civitate Maturiano,
Gregorius, episcopus terretorii Silve Candide,
Eustracius, episcopus terretorii Albanensis,
Citonatus, episcopus civitate Portuensis,
Citonatus, episcopus Belliternensis,
Potho, episcopus civitate Nepessine,
Antoninus, episcopus civitate Caesinensis,
Iohannes, episcopus civitate Faventias,
Stabilis, episcopus civitate Pensauro,
Georgius, episcopus civitate Sinogalias,
Maurus, episcopus civitate Fano,
Sergius, episcopus civitate Ficuclas,
Iuvianus, episcopus civitate Gallis,
Sabatius presbiter, locum praestante Tiberii, episcopo civitate Ariminensi,
Florentinus, episcopus civitate Eguvio,
Gregorius presbiter, locum praestante Marini, episcopi civitate Urbino].

Quibus omnibus congregatis, concilium peractum est in basilica Salvatoris domini nostri Iesu Christi iuxta Lateranis. Et praesidens isdem beatissimus Stephanus papa, consedentibus etiam pariter cum eo eisdem omnibus episcopis, deductus est ad medium sepefalus Constantinus, apostolicae sedis invasor, iam extra oculos. Et subtilius exquisitus cur praesumpsisset apostolicam sedem laicus existens invadere et talem iniquae novitatis errorem in Ecclesia Dei perpetrare, ita coram omnibus professus est vim se a populo pertulisse et brachio fuisset electus atque coactus in Lateranensi patriarchium deductus, propter grabamina ac praeiudicia illa quae Romano populo ingesserat domnus Paulus papa. Et corruens in terra, manibus extensis in pavimento, se reum atque super numerum arene maris peccasse deflebat, petens misericordiae veniam ab eodem sacerdotali consequi concilio. Quem a terra elevare facientes, ipso die nullam de eo protulerunt sententiam. Alio vero die, denuo adferentes eum atque interrogantes de eadem impia novitate, respondit nihil novi se fecisse, dicens quia et Sergius archiepiscopus Ravennantium laicus existens archiepiscopus effectus est, et Stephanus episcopus Neapolitanae civitatis et ipse laicus repente episcopus consecratus est. Dum vero talia isdem Constantinus prosequeretur, ilico irati zelo ecclesiasticae traditionis universi sacerdotes, alapis eius cervicem cedere facientes, eum extra eandem ecclesiam eiecerunt. Tunc defertis omnibus eius actionum gestis, simul et concilio illo quod in scriptis de eius quasi confirmatione editum fuerat, igne conbuserunt in medio presbyterii eiusdem ecclesiae. Et hoc facto, proiciens se terra sanctissimus Stephanus papa cum universis sacerdotibus et populo Romano, clamantesque Kyrieleison cum ingenti fletu, peccasse se omnes professi sunt, pro eo quod de manibus ipsius Constantini communionem susceperunt. Sicque ex hoc omnibus indita est paenitentia.
Tunc adlatis sacratissimis canonibus iisque liquido perscrutatis, prolata est sententia ab eodem sacerdotale concilio sub anathematis interdictu, nullus umquam praesumi laicorum neque ex alio ordine, nisi per distinctos gradus ascendens diaconus aut presbiter cardinalis factus fuerit, ad sacrum pontificatus honorem promoveri. Et alia plura quae canonicam indigebant correptionem in eodem concilio statuerunt emendanda. De episcopis vero atque presbiteris et diaconibus quos ipse Constantinus consecraverat, ita in eodem concilio promulgatum est, ut episcopi illi, si qui eorum prius presbiteri aut diaconi fuerunt, in pristino honoris sui gradu reverterentur; et si placibiles fuissent quoram populo civitatis suae, denuo facto decreto electionis more solito, cum clero et plebe ad apostolicam advenissent sedem et ab eodem sanctissimo Stephano papa benedictionis suscepissent consecrationem. Presbiteri vero illi ac diaconi ab eodem Constantino consecrati, simili modo in eo quo prius existebant habitu reverterentur; et postmodum, si qui eorum placibiles extitissent antefato beatissimo pontifici, presbiteros eos aut diaconos consecrasset; statuentes hii qui ex eis consecraturi erant nequaquam ad fortiorem honorem ascenderent, nec ad pontificatus promoverentur culmen, ne talis impius novitatis error in Ecclesia Dei pullularet. Ipse vero antefatus beatissimus Stephanus papa quoram omni sacerdotali collegio clara voce clamavit, dicens nullo modo se mitti aut penitus declinari in eorundem presbiterorum aut diaconorum consecrationem. De laicis vero qui ab eodem Constantino presbiteri aut diaconi consecrati sunt, ita promulgatum est, in religioso habitu cunctis diebus vitae eorum sive in propriis domibus vel ubi voluissent permanere deberent.
Huiusmodi vero promulgatis sententiis, ilico episcopi illi qui ab eodem Constantino consecrati sunt, revertentes iuxta eiusdem concilii sententiam in pristino honoris gradu, electi denuo a clero et plebe factoque solito decreto ad sedem apostolicam properantes, ab eodem sanctissimo papa consecrati sunt. Nam presbiteri et diaconi illi usque ad mortem ipsius pontificis sic remanentes nequaquam ab eo sunt consecrati. Ita enim in eodem concilio statutum est ut omnia quae hisdem Constantinus in ecclesiasticis sacramentis ac divino cultu egit iterata fuissent, praeter sacrum baptisma atque sanctum chrisma.
Haec vero omnia promulgata, continuo et diversa sanctorum Patrum testimonia de sacris imaginibus domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi sanctaeque et gloriosae eius genetricis semper virginis Mariae dominae nostrae et beatorum apostolorum omniumque sanctorum ac prophetarum et martyrum seu confessorum in eodem adlata sunt concilio. Et subtilius cuncta perdagantes, statuerunt magno honoris affectu ab omnibus christianis ipsas sacras venerari imagines, sicuti ab omnibus praedecessoribus huius apostolicae sedis pontificibus et cunctis venerabilibus Patribus usque actenus de earum honoris affectu observatum et cunctis ad memoriam piae conpunctionis est traditum; confundentes atque anathematizantes execrabilem illam synodum quae in Grecie partibus nuper facta est pro deponendis ipsis sacris imaginibus.
Expletis vero omnibus quae in eodem concilio promulganda erant, tunc hisdem beatissimus pontifex aggregans universos sacerdotes atque clerum et cunctum populum, profecti sunt ad beatum Petrum principem apostolorum, cum hymnis et canticis spiritalibus, nudis pedibus incedentes. Illicque in ambonem ascendens Leontius scriniarius, cuncta quae in eodem peracta sunt concilio extensa voce legit populo; sed et tres episcopi, id est Gregorius Silva Candida, Eustratius Albano et Teodosius Tibur, in eodem praedictae ecclesiae ambone ascendentes anathematis obligationem protulerunt, ne quisquam presumi quoquo tempore transgredi quippiam de omnibus quae in eodem concilio statuta sunt.
His vero peractis, contigit post aliquantum temporis de hac vita migrasse Sergium archiepiscopum civitatis Ravennantium. Et continuo surgens Michaelius scriniarius ipsius ecclesiae, qui nullo sacerdotali fungebatur honore, profectus Arimino ad Mauricium ducem Ariminensem; et congregans hisdem nefandissimus Mauricius exercitum una cum consilio Desiderii Langobardorum regis, properavit atque ingressus est Ravennam, et brachio forti elegit praedictum Michelium, et in episcopio Ravennatis ecclesiae introduxit, et Leonem archidiaconum, qui electurus erat in archiepiscopatus ordinem, Arimino deportantes, ibidem arta custodia mancipatum hisdem Mauricius detinere fecit. Tunc direxit quantocius praedictus Michelius atque Mauricius et iudices Ravennantium civitatis ad praefatum beatissimum pontificem, promittentes ei copiosa munera ut ipsum Michelium archiepiscopum consecrare deberet. Ipse vero beatissimus praesul per nullius dationis promissionem inclinatus est eundem Michelium consecrare, adserens nulla ratione hoc fieri posse, dum sacerdotii honore minime ipse praedictus existeret Michelius. Cui et vicibus obtestationis ac praedicationis litteras atque missos direxit ut ab eodem iniusto proposito recederet. Sed nullo modo apostolicis ammonitionibus adquiescere voluit; dansque plurima munera Desiderio Langobardorum regi, etiam et quimilia et ornatus ipsius ecclesiae cum aliis diversis speciebus, brachio forti per unius anni circulum et eo amplius episcopium pervasum tenuit, denudans atque in magnam paupertatem eum redigens. Sed dum nullo modo firmissimam mentis constantiam ipsius sanctissimi pontificis flectere potuerunt nequissimi consentanei ipsius Michaelii, tunc dum missi excellentissimi Garuli regis Francorum et patricii Romanorum praesentaliter adessent, dirigens hisdem beatissimus praesul suos missos denuo, tam praedictos Francorum missos quamque omnes Ravinianos ammonendo, statina insurrexerunt super ipsum Michelium et eum cum obprobrio de ipso episcopio proicierunt. Quem vinctum hic Romam dirigentes, elegerunt sepefatum Leonem archidiaconum ipsius ecclesiae. Qui ad hanc apostolicam sedem properans cum sacerdotibus et clero ipsius Ravennatis ecclesiae et iudicibus et plebem eiusdem urbis, in archiepiscopatus honorem ab eodem sanctissimo Stephano papa ordinatus consecratusque est.
Erat enim hisdem praefatus beatissimus praesul ecclesiae traditionis observator; unde et pristinum ecclesiae in diversis clericatus honoribus renovavit ritum. Hic statuit ut omni dominico die a septem episcopis cardinalibus ebdomadariis, qui in ecclesia Salvatoris observant, missarum solemnia super altare beati Petri celebraretur et Gloria in excelsis Deoediceretur. Fecit enim et tres regulares argenteos super rugas per quas ingrediuntur ad altare, ubi imagines in frontespicio constitutae sunt, unum quidem in basilica beati Petri apostoli, et alium in basilica beati Pauli, et alium ab beatum Andream apostolum.
Nam sedule isdem beatissimus pontifex suos missos atque litteras ammonitorias dirigere studebat antedicto excellentissimo Carulo regi Francorum et eius germano Carulomanno idem regi, inminentibus atque decertantibus in hoc sepius nominatis Christoforo primicerio et Sergio secundicerio, pro exigendis a Desiderio rege Langobadorum iustitiis beati Petri quas obdurato corde reddere sanctae Dei ecclesiae nolebat. Unde nimia furoris indignatione contra praenominatos Christophorum et Sergium exardescens ipse Desiderius, nitebatur eos extinguere ac delere. Pro quo suo maligno ingenio simulavit se quasi orationis causa ad beatum Petrum hic Roma properaturum, ut eos capere potuisset, dirigens clam munera Paulo cubiculario cognomento Afiarta et aliis eius impiis sequacibus, suadens eis ut in apostolicam indignationem eos deberent inducere; eique hisdem Paulus consentiens de eorum perditione absconse decertabat. Dumque hoc agnovissent praenominati Christophorus et Sergius, et eundem protervum Desiderium regem Romam properaturum agnovissent, ilico aggregantes multitudinem populi Tusciae et Campaniae seu ducatus Perusini, viriliter cum eadem populi congregatione eidem Desiderio regi paraverunt se resistendum. Qui etiam portas huius Romanae urbis claudentes, alias ex eis fabricaverunt; et ita armati omnes existebant ad defensionem propriae civitatis.
Et dum haec agerentur, subito coniunxit ad beatum Petrum antedictus Desiderius rex cum suo Langobardorum exercitu. Et continuo direxit suos missos praefato pontifici, deprecans ut ad eum egredi deberet: quod et factum est. Dum vero cum eo praesentatus fuisset, pariterque pro iustitiis beati Petri loquerentur, rursum ipse beatissimus pontifex reversus ingressus est in civitate. Praefatus siquidem Paulus et eius nefandissimi sequaces, inito cum praedicto Langobardorum rege consilio, nitebantur populum Romanum contra eos seducere ad insurgendum contra praedictos Christophorum et Sergium, ut eos interficerent. Et dum hoc eis nuntiatum fuisset, adgregantes populum, ascenderunt armati in Lateranis ad capiendum suos insidiatores. Nuntiatique more solito, inpetum faciens universa multitudo populi qui cum eis advenerat, ingressi sunt cum armis in basilica domni Theodori pape, ubi ipse praenominatus sedebat pontifex. Quibus et fortiter increpavit cur praesumpsissent armati in eodem sanctum patriarchium ingredi. Pariterque loquentes, alio die denuo egressus est sepedictus pontifex ad beatum Petrum cum eodem rege loquendum. Et dum simul praesentati fuissent, praetermittens ipse Desiderius causas de iustitias beati Petri, tantummodo pro deceptione praedictorum Christophori et Sergii insistebat. Unde claudens universas ianuas beati Petri, neminem Romanorum qui cum ipso sanctissimo pontifice exierant ex eadem ecclesia egredi permisit. Tunc direxit ipse almificus pontifex Andream episcopum Penestre et Iordanem episcopum Signias ad portam civitatis quae egreditur ad beatum Petrum, ubi praenominati viri Christophorus et Sergius cum multitudine populi residebant, praetextando eos ut aut in monasterium ingrederentur suas salvandum animas, aut ad beatum Petrum ad eum studerent properandum. Ipsi vero, metuentes praedicti regis Langobardorum malignam sevitiam, ad eum egredi minime ausi sunt, adsererites se prius in manibus Romanorum suorum fratrum et concivium esse tradituros quam extere genti. Dum ergo populus qui cum eis erant audirent eadem a praenominato pontifice directa ex ore praedictorum episcoporum, ilico conturbati, illorum confracta sunt corda et coepit unusquisque ab eis recedere. Nam Gratiosus quidam dux, cognatus iamfati Sergii, simulans se ad propriam pergere domum, congregans aliquantos Romanorum, profecti sunt pariter ad portam quae appellatur Portuense; quam clausam repperientes, a cardine ipsam portam auferre ausi sunt, et ita per noctem ad praenominatum egressi sunt pontificem. Sepefati vero Christophorus et Sergius, conspicientes se in magna decepta esse positos, prius quidem Sergius, eadem nocte, qua hora campana insonuit, descendit per murum et properavit ad beatum Petrum. Quem in grados ecclesiae beati Petri conprehendentes custodes Langobardorum, ad suum deduxerunt regem. Eumque subsecutus praefatus Christophorus pater eius, praenominati pontificis obtutibus sunt praesentati; quos salvos conservare cupiens monachos facere praecepit.
Post haec faciens missam praenominato regi, ingressus est isdem beatissimus pontifex Roma, relictis praefatis Christophoro et Sergio in ecclesia beati Petri, cupiens eos noctis silentio propter insidias inimicorum salvos Roma introduci. Dum vero sol ad occasum declinare videretur, continuo congregans praenominatus Paulus cubicularius et alii eius nefandissimi consentanei multitudinem populi, et properantes ad Desiderium Langobardorum regem, inientesque cum eo impium consilium, abstulerunt eosdem Christophorum et Sergium ab ecclesia beati Petri, et properantes cum pluribus Langobardis usque ad portam civitatis, ibidem eorum oculos eruerunt. Sicque praedictus Christophorus in monasterio sanctae Agathe deductus, ibidem post triduum ob dolorem eius oculorum effoditionem vitam finivit. Sergius vero, in monasterio Clibuscauris deportatus et postmodum in cellario Lateranense deductus, illic usque ad transitum praenominati pontificis extitit.
Haec vero omnia mala per iniquas inmissiones iamdicti Desiderii Langobardorum regis provenerunt. Fecit enim ipse sanctissimus pontifex ordinatione una, per mens. decemb., presbiteros V, diaconos IIII; episcopos per diversa loca numero [XVI]. Qui et sepultus est ad beatum Petrum apostolum. Et cessavit episcopatus dies VIIII.