Papa Stefano II

Papa Stefano II o III secondo una diversa numerazione (Roma, 714/715 – Roma, 26 aprile 757) è stato il 92º papa della Chiesa Cattolica Romana dal 26 marzo 752 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Stefano II

STEPHANUS, natione Romanus, ex patre Constantino, sedit ann. V dies XXVIIII. Hic post patris sui transitum, parvus derelictus, in venerabili cubicolo. Lateranensi pro doctrina apostolicae traditionis, sub praedecessoribus beate memoriae pontificibus permansit. Quem singillatim per ecclesiasticos ordines promoventes diaconatus ordine eum ordinaverunt. Defuncto vero beate memoriae domno Zacharia papa, Stephanum quendam presbiterum ad ordinem pontificatus cunctus populus sibi elegit et intro Lateranense patriarchio misit; ubi biduo manens, tertio die postquam a suo surgeret somno et sedens familiares causas suas disponeret, subito dum sederet alienatus obmutuit et sequenti die defunctus est. Post haec vero cunctus Dei populous congregatus intro venerabilem basilicam sanctae Dei genetricis ad Praesepem, ubi et omnes misericordiam domini Dei nostri petentes et ipsius domne nostre sancte semperque virginis Dei genetricis Marie, bono animo consona voce praedictum beatissimum virum sibi elegerunt pontificem. Quem omnes sincera mente cum laudis praeconiis in basilica Salvatoris quae appellatur Constantiniana deportaverunt; et exinde intus venerabile patriarchium iuxta morem intromiserunt.
Erat enim hisdem beatissimus papa amator ecclesiarum Dei, traditionem etiam ecclesiasticam firma stabilitate consevans; pauperum Christi velox subventor, verbi Dei in magna constatia praedicator, viduas et pupillos multo melius visitans fortissimus etiam ovilis sui cum Dei virtute defensor.
Mox vero restauravit et quattuor in hac Romana urbe sita antiquitus xenodochia, quae a diuturnis et longiquis temporibus destituta manebant et inordinata, omnem utilitatem in diversis eorum locis eis disponens, intus etiam et foris; in quibus et multa contulit dona, quae et per privilegii paginam sub anathematis interdictum comfirmavit. Pari modo a novo fundasse dinoscitur et xenodochium in Platana, centum pauperum Christi, dispositum illic faciens, cotidianum videlicet victum eorum decernens tribui. Nam et foris muros huius civitatis Romane secus basilicam beati Petri apostoli duo fecit xenodochia, in quibus et plura contulit dona quae et sociavit veneralibus diaconiis illic foris existentibus perenniter permanere, id est diaconiae sanctae Dei genetricis et beati Silvestrii, ex privilegiis apostolicis perenniter permanenda munivit.
Inter haec vero dum magna persecutio a Langobardorum rege Aistulfo in hac Romana urbe vel subiacentibus ei civitatibus extitisset et vehemens eiusdem regis sevitia inmineret, ilico isdem beatissimus papa, tertio apostolatus ordinationis suae mense, disponens suum germanum, sanctissimum scilicet Paulum diaconum, atque Ambrosium primicerium, plurimis cum muneribus ad eundem Langobardorum Aistulfum regem ob pacis ordinandum atque confirmandum foedera misit. Qui praelati viri ad eum coniungentes, impertitis muneribus, quasi facilius eadem pro re apud eum inpetrantes, in quadraginta annorum spatia pacti foedus cum eo ordinantes confirmaverunt.
At vero isdem protervus Langobardorum rex, antiqui hostis invasus versutia, ipsa foedera pacis post poene IIII menses; in periurii incidens reatu, disrupit; multas iamfato sanctissimo viro vel cuncto populo Romano ingerens contumelias, varias illi minas dirigens. Cupiens quippe, Deo sibi contrario, cunctam hanc provinciam invadere, honerosum tributum huius Romane urbis inhabitantibus adhibere nitebatur; per unumquemque scilicet caput singulos auri solidos annue auferre iniabat et sui iurisdictione civitatem hanc Romanam vel subiacentes ei castra subdere indignanter asserebat. Cernens vero isdem sanctissimus papa valide praefati regis perniciosa inminere sevitia, magnopere ad se accersitis venerabilium monasteriorum sanctorum Vincentii et Benedicti religiosis abbatibus, sua vice eidem crudelissimo misit regi, obnixe per eos postulans pacis foedera et quietem utrarumque partium populi Dei obtinere confirmandam. Quos nempe suscipiens, omnino contemptui habens, eorum sprevit monita et ad suae animae detrimentum sine effectu causae confusos ad propria absolsit monasteria, obtestans eos minime ad praefatum sanctissimum papa declinari. Quod audiens ipse praecipuus pater, exemplo, iuxta ut crebo consuaverat, omnipotenti domino Deo nostro suam populique sibi commissi commendans contulit causam, hanc lugubrem eius divinae maiestati insinuavit lamentationem.
Et dum haec agerentur, coniunxit Roma Iohannis, imperialis silentiarius, deferens eidem sanctissimo pontifici iussionem, simulque et aliam ad nomen praedicti regis impii detulit adortationis adnexa verba iussionem, reipublicae loca diabolico ab eo usurpata ingenio proprio restituerent dominio. Quem videlicet imperialem missum confestim sepefatus sanctissumus papa, cum suo germano praedicto santissimo Paolo diacono, ad eundem misit nequissimus Aistulfum Ravennam. Quibus susceptis, cum inani absolsit responso, adherens eidem imperiali misso quendam proprie gentis nefarium virum, diabolicis inhutum consiliis ad regiam properandum urbem. Reversisque Romam ac praesentati eidem sanctissimo pape, enarraverunt nihil se egisse. Tunc praelatus sanctissimus vir, agnito maligni regis consilio, misit regiam urbem suos missos et apostolicos affatos cum imperiale praefato misso, deprecans imperialem clementiam ut iuxta quod ei sepius exercitandis has Italiae in partes scripserat, modis omnibus adveniret et de iniquitatis filii morsibus Romanam hanc urbem vel cunctam Italiam provinciam liberaret.
Inter haec vero, permanens in sua pernicie praelatus atrocissimus Langobardorum rex, exarsit furore vehementi, et fremens ut leo, pestiferas minas Romanis dirigere non desinebat, asserens omnes uno gladio iugulari, nisi suae, ut praelatum est, sese subderent dicioni. Rursumque antefatus sanctissimus pater, congregato universo Romano coelu, taliter eos paterno amore ammonuit, inquiens: «Quaeso vos, filii Karissimi, pro nostrorum delictorum mole Domini imploremus clementiam et ipse noster erit adiutor, liberabitque nos sua providentissima misericordia a pesequentium manibus». Cuius salutiferis ammontionibus cunctus oboediens populus, congregati unianimiter, omnes lacrima fusis omnipotentem dominum Deum nostrum depraecati sunt. In una vero dierum cum multa humilitate solite procedens in letania cum sacralissima imagine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi quae acheropsita nuncupatur, simulque et cum ea alia diversa sacra mysteria eicens proprio umero ipsam sanctam imaginem cum reliquis sacerdotibus hisdem sanctissimus papa gestans, nudisque pedibus tam ipse quamque universa plebs incedentes, in ecclesia sanctae Dei genetricia quae ad Praesepem nuncupatur posita in omnium capitibus populorum cinere, cum maximo ululatu pergentes misericordissimum dominum Deum nostrum deprecati sunt; alligans connectensque adorande cruci domini Dei nostri pactum scilicet illum quem nefandus rex Langobardorum disruperat.
Hic beatissimus papa omnes suos sacerdotes et clerum in Lateranense patriarchio sedule aggregans, ammonebat divinam totis nisibus sectari Scripturam et in lectione vacare spiritali, ut efficaces invenirentur in omni responso et adsertione adversariorum ecclesie Dei. Nec enim cessabat indesinenter ammonendo et confortando cunctum Dei populum sobrie pieque agere atque ab omni pravitate sese custodire.
Hic beatissimus vir pro salute provinciae et omnium christianorum omni sabbatorum die laetaniam, omni postposito neclectu, fleri statuit unum quidem sabbatum ad sanctam Dei genetricem ad Praesepem, alium vero ad beatum Petrum apostolum, et alium beatum Paulum apostolum.
Hic beatissimus papa restauravit basilicam sancti Laurenti super santum Clementem sita, regione tertia, quae a diuturnis temporibus diruta manebat. Restauravit et tegumen cimiterii sancte Soteris quod ceciderat. Itaque dum hisdem sanctissimus vir iamfatum pestiferum Langobardorum regem inmensis vicibus, innumerabilia tribuens munera, deprecaretur pro gregibus sibi a Deo commissis et perditis ovibus, scilicet pro universo exarchato Ravennae atque cunctae istius Italia provinciae populo, quos diabolica fraude ipse impius deceperat rex et possidebat; et dum ab eo nihil hac de re optineret, cernens praesertim et ab imperiale potentia nullum esse subveniendi auxilium: tunc quemadmodum praedecessores eius beate memoriae domni Gregorius et Gregorius atque domnus Zacharias beatissimi pontifices Carolo excellentissime memorie regi Francorum direxerunt, petentes sibi subveniri propter oppressiones ac invasiones quas et ipsi in hac Romanorum provincia a nefanda Langobardorum gente perpessi sunt, ita et modo et ipse venerabilis pater, divina gratia inspirante, clam per quendam peregrinum suas misit litteras Pippino, regi Francorum, nimio dolore huic provinciae inherenti conscriptas. Ad hunc etiam nec cessavit dirigens ut suos hic Roma ipse Francorum rex mitteret missos, per quos ad se eum accersire fecisset. Et dum valide ab eodem Langobardorum rege civitates et provincia ista Romanorum opprimerentur, subito coniunxit nissus iamfati regis Francorum, nomine Trottigangus abbas, per quem misit in responsis omnem voluntatem ac petitionem praedicti sanctissimi papae adimplere. Et postmondum alius missus familiaris eius coniunxit, ea ipsa adnuntians.
Cumque a Langobardis ut praelatum est, antiqua Romana urbs et castra universa distringerentur, ita etiam ut et Ciccanense castellum, quod colonorum sanctae Dei ecclesiae existebat, usurparet ilico a regia urbe coniunxit sepefatus Iohannis imperialis silentiarius cum missis ipsius sanctissimi pontificis, deferens secum et quae deportaverant iniqui Langobardorum regis missum, simul et iussionem imperialem in qua inherit insertum ad Langobardorum regem eundem sanctissimus papam esse properaturum, ob recipiendum Ravennantium urbem et civitates ei pertinentes. Pro quo et de praesenti direxit ad eundem blasphemum regem suum missum pro sua et qui cum eo ituri erant indemnitate; ipsoque reverso, extemplo et missi iamfati Pippini regis Francorum coniunxerunt, id est Rodigangus episcopus et Autcharius dux, quatenus praedictum sanctissimum papam, iuxta quod petendo miserat, ad suum Francie regem deducerent: quem et iam paratum invenerant ad praedictum Langobardorum regem properandum, pro recolligendis universis dominicis perditis ovibus.
Tunc consulens hisdem beatissimus papa omnipotentis Dei nostri misericordiam, egressus est ab hac Romana urbe ad beatum Petrum apostolum, XIIII die octobrii mensis, indictionis VII; secuti que sunt eum plures Romanorum et ceterarum civitatum popui flentes ululantesque, nequaquam eum penitus ambulare sinebant. Qui videlicet sanctissimus vis sese in Dei virtute er protectione sanctae Dei genetricis et beatorum principum apostolorum conferens, constanter pro salute omnium, licet infirmitate corporis defectus, laboriosum arreptus est iter confortans atque commendans cunctam dominicam plebem bono pastori domino nostro beato apostolorum principi Petro. Et adsumens secum ex huius sanctae ecclesiae quosdam sacerdotes, proceres etiam et ceteros clericorum ordinis, necnon et ex militia obtimatibus, Christo praevio, coeptum profectus est iter, magnum illi coeli serenitatem Dominus in ipso itinere tribuens.
Igitur coniungente eo fere quadragensimum miliarium Langobardorum finium, in una noctium, signum in caelo magnum apparuit, quasi globus igneus ad partem australem declinans, a Galliae partibus in Langobardorium partes. Itaque unus ex eisdem Francorum missis, scilicet Autcharius dux, quantotius praecedens. Ticino eum prestolatus est. Cum vero adpropinquasset iamfatus beatissimus papa civitatem Papiam, direxit ad eum sepefatus Aistulfus nequissimus rex missos suos, obtestans cum nulla penitus ratione audere verbum illi dicere petendi Ravennantium civitatem et exarchatum et pertinentem, vel de reliquis reipublicae locis quae ipse vel eius praedecessores Langobardorum reges invaserant. Ille vero ita ei misit in responsis, asserens quod per nullis trepidationis terrorem silere huiuscemodi petendi causam.
Coniungente vero eo Papiam in civitatem et praedicto nefando regi praesentao, plura illi tribuit munera et nimis eum obsecratus est atque lacrimis profusis eum petiit ut dominicas quas abstulerat redderet oves et propria propriis restitueret. Sed nullo modo apud eum impetrare valuit. Nam et imperialis missus et ille simili modo petiit et imperiales litteras illi tribuit et nihil obtinere potuit. Praedicti vero Francorum missi inminebant fortiter apud eundem Aistulfum ut praefatum sanctissimum papam Franciam pergere relaxaret. Ad haec convocans iamdictum beatissimum virum, interrogavit si eius Franciam properandi esset voluntas. Quod videlicet ille nequaquam siluit, sed suam illi propalavit voluntatem; unde ut leo dentibus fremebat. Pro quo et diversis vicibus suos satellites ad eum clam misit ut eum quoquo modo a tali intentu declinarent. Alio vero die, praesente Rodigando sanctissimo episcopo, interrogavit eundem beatissimum papam iamfatus Langobardorum rex si velle haberet Franciam ambulandi. Et ita affatus est: «Quod si tua est voluntas me relaxandi, mea omnino est ambulandi».
Tunc absolutus est ab eo. Et adsumens ex huius sanctae Dei ecclesiae sacerdotibus et clero, id est Georgium episcopum Hostense, Wilcharium episcopum Numentano, Leonem, Philippum, Georgium et Stephanum presbiteros, Theophylactum archidiaconum, Pardum et Gemmulum diaconos, Ambrosium primicerium, Bonifacium secundicerium, Leonem et Christoforum regionarios, sue et ceteros, XV die novembris mensis praedicte VII indictionis, a civitate Papia movens suum Franciam profectus est iter. Et post eius absolutionem adhuc nitebatur suprascriptus malignus Langobardorum rex a praedicto itinere eum deviare; quod minime ipsum sanctissimum virum latuit. Unde et cum nimia celeritate Deo praevio, ad Francorum coniunxit clusas. Quas ingressus cum his, qui cum eo erant, confestim laudes omnipotenti Deo reddidit; et coeptum gradiens iter, ad venerabile monasterium sancti Christi martyris Mauricii, in quo et constitutus erat pariter se cum Francorum rege conveniri, annuente Domino sospes hisdem beatissimus pontifex cum omnibus, qui cum eo erant advenit. In quo et aliquantis demorantes diebus, coniunxerunt in praedicto venerabili monasterio Fulradus abbas et Rotardus dux directi a sepefato Pippino excellentissimo Francorum rege, petentes eundem sanctissimum pontificem ad suum progredi regem. Quem et cum magno honore cum omnibus, qui cum eo erant, ad eum deduxerunt.
Audiens vero hisdem rex eiusdem beatissimi pontificis adventum, nimis festinanter in eius advenit occursum una cum coniuge, filiis etiam et primatibus. Pro quo et fere ad centum milia filium suum nomine Karolum in occursum ipsius quoangelici papae direxit, cum aliquibus ex suis obtimatibus. Ipseque in palatio suo, in loco qui vocatur Ponticone, ad fere trium milium spatium descendens de equo suo cum magna humilitate terrae prostratus, una cum sua coniuge, filiis et optimatibus, eundem sanctissimum papam suscepit; cui et vice stratoris usque in aliquantum locum iuxta eius sellarem properavit. Tunc praedictus almificus vir cum omnibus suis extensa voce gloriam et incessabiles laudes omnipotenti Deo referens, cum hymnis et canticis spiritalibus usque ad praefatum palatium pariter cum iamdicto rege omnes profecti sunt, sexta lanuarii mensis die, in Apparitionis domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi sacratissima solemnitate. Ibique intus oratorium pariter consedentes, mox ibidem beatissimus papa praefatum christianissimum regem lacrimabiliter deprecatus est, ut per pacis foedera causam beati Petri et reipublice Romanorum disponeret. Qui de praesenti iureiurando eundem beatissimum papam satisfecit omnibus eius mandatis et ammonitionibus sese totis nisibus oboedire, et ut illi placitum fuerit exarchatum Ravennae et reipublice iura seu loca reddere modis omnibus.
Sed quia tempus inminebat hyemalis, eundem sanctissimum papam cum suis omnibus in Parisio apud venerabilem monasterium beati Dionisii ad exhibernandum pergere rogavit. Quo peracto et eo in eodem venerabile monasterio cum iamfato christianissimo Pippino coniungente, Domino annuente, post aliquantos dies hisdem christianissimus Pippinus rex ab eodem sanctissimo papa, Christi gratia, cum duobus filiis suis reges uncti sunt Francorum. Et beatissimus papa prae nimio labore itineris atque temporis inequalitate fortiter infirmavit, ut etiam omnes tam sui quamque etiam et Francorum ibidem existentium homines cum desperarent. Sed domini Dei nostri ineffabilis clementia qui etiam non deserit sperantes in se, salvum cupiens hominem christianissimum, dum eum mane mortuum invenire sperabant, subito alio die sanus repertus est.
Pippinus vero iamfatus rex cum admonitione gratia et oratione ipsius venerabilis pontificis absolutus, in loco qui Carisiacus appellatur pergens ibique congregans cunctos proceres regiae suae potestatis et eos tanti patris sancta ammonitione imbuens, statuit cum eis que semel Christo favente una cum eodem beatissimo papa decreverat perficere. Interea nefandissimus Aistulfus Carolomannum fratrem benignissimi Pippini regis, a monasterio beati Benedicti, in quo devote per evolutum temporis spatium monachice degebat, diabolicis eum suasionibus suadens, Franciae provinciam ad obiciendum atque adversandum causae redemptionis sancte Dei ecclesiae reipublice Romanorum direxit. Dumque illuc coniunxisset, nitebatur omnino et vehementius decertabat sanctae Dei ecclesiae causas subvertere, iuxta quod a praefato nec dicendo Aistulfo tyranno fuerat directus. Sed propitiante Domino minime valuit sui germani christianissimi Pippini regis Francorum in hoc firmissimum cor inclinare; potius autem conperta nequissimi Aistulfi versutia, tota se virtute isdem excellentissimus Pippinus Francorum rex professus est decertari pro causa sanctae Dei ecclesiae, sicut pridem iamfato beatissimo spoponderat pontifici. Tunc pari consilio hisdem sanctissimus papa cum denominato Francorum rege consilio inito, iuxta id quod praefatus Carolomannus Deo se devoverat monachicam degere vitam, in monasterio eum illuc Franciam collocaverunt, ubi et post aliquantos dies divina vocatione de hac luce migravit.
Porro christianissimus Pippinus Francorum rex, ut vere beati Petri fidelis, atque iamfati sanctissimi pontificis salutiferis obtemperans monitis, direxit suos missos Aistulfo nequissimo Langobardorum regi, propter pacis foedera et proprietatis sancte Dei ecclesie reipublice restituenda iura; atque bis et tertio, iuxta sepefati beatissimi pape ammonitionem, eum deprecatus est et plura ei pollicitus est munera, ut tantummodo pacifice propria restitueret propriis. Sed ille peccato imminente oboedire distulit. Ad hec hisdem eximius Francorum rex cernens quod atrocissimi Aistulfi nequaquam valeret quoquo modo saxeum mollire cor, generalem contra eum decrevit facere motionem. Et dum iam fere medium itineris spatium Francorum exercituum graderentur cunei, rursum ipse sanctissimus vir praelatum benignissimum deprecatus est Pippinum regem demum sevissimo Aistulfo dirigi Langobardorum regi, si quo modo potuisset, vel sero tandem, eius sedare sevitiam, et propria propriis saluberrime suaderet reddere absque humani effusione sanguinis. Et ita factum est, atque denuo ipse benignissimus Francorum rex suos eidem Aistulfo misit missos. Sed et beatissimus hisdem papa, ut vere pater et bonus pastor, ne sanguis effunderetur christianorum, ammonitionis et obsecrationis apostolicas ei direxit litteras, per quas et fortiter per omnia divina mysteria et futuri examinis diem coniurans atque obtestans, ut pacifice, sine ulla sanguinis effusione, propria sanctae Dei ecclesiae reipublice Romanorum reddidisset. Sed iniquitate eius obsistente nequaquam adquiescere maluit, potius autem e contrario minas et indignationes praefato pontifici et excellentissimo Pippino regi vel cunctis Francis direxit.
Tunc fisus in omnipotentis Dei misericordia antefatus Pippinus Francorum rex iter suum profectus est, praemittens ante suum occursum aliquos ex suis proceribus et cum eis exercitales viros ad custodiendum proprias Francorum clusas; ibique coniungentes remoti residebant, proprii regis praestolantes adventum. Audiens itaque protervus ille Aistulfus, parvos fuisse Francos illos qui ad custodiam propriarum advenerant clusarum, fidens in sua ferocitate, subito aperiens clusas, super eos diluculo cum plurimis irruit exercitibus. Sed iustus iudex dominus Deus et salvator noster Iesus Christus victoriam paucissimis illis tribuit Francis; et multitudinem illam Langobardorum superantes trucidaverunt, ita ut ipse Aistulfus, fugam arreptus, vix ab corum evadere potuisset manibus et usque Papiam lo in civitatem absque armis fugam arripuisset; in qua et prae timore Francorum cum aliquantis se retrusit. Ipsi vero Franci introeuntes clusas cunctum fossatum Langobardorum post peractam cedem abstulerunt, spolia multa auferentes. Coniungens vero christianissimus Pippinus Francorum rex, sequipes etiam eius et antefatus beatissimus papa factus, usque ad muros civitatis Papiae utrique pervenerunt; quam et obsidentes aliquantos dies viriliter eam Francorum exercitus constrinxerunt.
Tunc iamfatus beatissimus et coangelicus papa Pippinum saepefatum deprecatus est benignissimum regem ut iam amplius malum non proveniret neque sanguis effunderetur christianorum, inminens salutifera praedicatione, ut pacifice causae finirentur. Ad haec christianissimus Pippinus Francorum rex, eiusdem beatissimi patris et boni pastoris audiens adimplensque ammonitionem, Deo dilectam pacem inientes atque in scripto foedera pactum adfirmantes inter Romanos Francos et Langobardos, et obsides Langobardorum hisdem Francorum rex abstollens, spopondit ipse Aistulfus cum universis suis iudicibus sub terribili et fortissimo sacramento atque, in eodem pacti foedere per scriptam paginam adfirmavit se ilico redditurum civitatem Ravennantium cum diversis civitatibus.
Et post hoc ab invicem segregati, solite in periurii reatum infidelis ille Aistulfus Langobardorum rex incidens, quod iureiurando promisit reddere distulit. Dum enim saepefatus sanctissimus papa coniungeret Romam, post aliquanta temporum spatia, furore vehementi repletus adversarius ille et sue anime inimicus Aistulfus, Deo sibi contrario, non solum quia ea quae promiserat minime adimplevit, sed etiam generalem faciens motionem cum universo regni sui Langobardorum populo, contra hanc Romanam advenit urbem. Quam et trium mensuum spatia obsidens atque ex omni circumdans parte, cotidie fortiter eam expugnabat. Omnia extra urbem ferro et igne devastans atque funditus demoliens consumsit, imminens vehementius hisdem pestifer Aistulfus ut hanc Romanam capere potuisset urbem. Nam et multa corpora sanctorum, effodiens eorum sacra cymiteria, ad magnum anime sue detrimentum abstulit. Castrum itaque illum Narniensem, quem pridem reddiderat misso Francorum, a iure beati Petri abstulit.
Haec itaque impie ab eodem Aistulfo gesta quanto sepedicti Francorum insonuit regis in aures; sed et beatissimus pontifex per marinum iter suos ordinans et ad eum Franciam dirigens missos, una cum quodam religioso viro Warnario nomine, qui ab eodem Francorum rege hic Roma directus fuerat, cuncta quae gesta sunt et crudeliter tirannus ille peregit Aistulfus, subtili refertione suis apostolicis relationibus sepefato christianissimo et Dei cultori Pippino Francorum intimavit regi; adiurans eum fortiter firmiterque sub divina iudicii diem obtestatione, cuncta quae beato Petro pollicitus est adimplendum. Ad haec vero christianissimus Pippinus Francorum rex, fervore fidei motus, iterum cum Dei virtute generalem faciens motionem, Langobardorum partes coniuncxit et clusas funditus eorundem evertit Langobardorum.
Etenim dum ad praedictas Langobardorum clusas iamfatus christianissimus Pippinus Francorum adpropinquaret rex, coniunxerunt in hac Romana urbe imperiales missi, Georgius scilicet, proto a secreta et Iohannis silentiarius, directi ad praedictum Francorum regem. Quos suscipiens iamfatus beatissimus papa eisdem motionem praelati Francorum regis nunciavit. Quod quidem illi dubium abuerunt credendi. Et adherens eis missum apostolice sedis, eos Franciam absolsit. Et pergentes marino itinere quantotius Maxiliam advenerunt. In quam ingredientes, didicerunt iam praedictum Francorum regem Langobardorum fines fuisse ingressum, iuxta adortationem antefati beatissimi papae et promissionem quam beato Petro iureiurando obtulerat. Et haec cognoscentes ipsi imperiales missi, tristes effecti, nitebantur dolore missum apostolice sedis detinere Maxiliam, ut minime ad praedictum properaret regem, affligentes eum valide. Sed interveniente beato Petro apostolorum principe, eorum callida ad nihilum redacta est versutia. Itaque unus ex ipsis, Georgius videlicet proto a secreta, praecedens apostolice sedis missum, celeriter praenominatum Francorum adsecutus est christianissimum regem. Quem et in so finibus Langobardorum non procul a Papia repperit civitate; et nimis eum deprecans atque plura spondens tribui imperialia munera ut Ravennantium urbem vel cetera eiusdem exarcatus civitates et castra imperiali tribuens concederet ditioni. Et nequaquam valuit firmissimum iamfati christianissimi atque benignissimi, fidelis Dei et amatoris beati Petri, scilicet antelati Pippini Francorum regis, inclinare cor, ut easdem civitates et loca imperiali tribue dicioni; asserens isdem Dei cultor mitissimus rex nulla penitus ratione easdem civitates a potestate beati Petri et iure ecclesie Romanae vel pontifici apostolice sedis quoquo modo alienari; adfirmans sub iuramento, quod per nullius hominis favorem sese certamini sepius dedisset, nisi pro amore beati Petri et venia delictorum; asserens et hoc quod nulla eum thesauri copia suadere valeret quod semel beato Petro obtulit auferret. Et haec praedicto imperiali misso reddens in responsis, continuo eum ad propria remeandum per aliam viam absolsit; qui et sine effectu Romam coniunxit.
Dum vero antefatus benignissimus Pippinus Francorum rex Papiam obsidens constringeret civitatem, tunc Aistulfus atrocissimus rex Langobardorum ut veniam illi tribueret et quas prius contempserat conscriptas in pacti foedere reddere civitates se modis omnibus professus est redditurum. Et denuo confirmato anteriore pacto qui per elapsam VIII indictionem inter partes provenerat, restituit ipsas praelatas civilates, addens et castrum, qui cognominatur Comiaclum. De quibus omnibus receptis civitatibus donationem in scriptis beato Petro atque sancte Romane ecclesiae vel omnibus in perpetuum pontificibus apostolice sedis emisit possidendas; que et usque actenus in archivo sancte nostrae ecclesiae recondita tenetur.
Ad recipiendas vero ipsas civitates misit ipse christianissimus Francorum rex suum consiliarium, id est Fulradum venerabilem abbatem et presbiterum, absolsit, et continuo eins eximietas feliciter cum suis exercitibus Franciam reppedavit. Praenominatus autem Fulradus venerabilis abbas et presbiter, Ravennantium partes cum missis iamfati Aistulfi regis coniungens et per singulas ingrediens civitates, tam Pentapoleos et Emiliae, easque recipiens et obsides per unamquamque auferens atque primatos secum una cum claves portarum civitatum deferens, Romam coniunxit. Et ipsas claves tam Ravennantium urbis quamque diversarum civitatum ipsius Ravennantium exarchatus una cum suprascripta donatione de eis a suo rege emissa in confessione beati Petri ponens, eidem Dei apostolo et eius vicario sanctissimo papae adque omnibus eius successoribus pontificibus perenniter possidendas adque disponendas tradidit, id est: Ravenna, Arimino, Pensauro, Conca, Fano, Cesinas, Sinogalias, Esis, Forumpopuli, Forumolivi cum castro Sussubio, Montefeletri, Acerreagio, Montelucati, Serra, castellum sancti Marini, Vobio, Orbino, Callis, Luciolis, Egubio, seu Comiaclo; necnon et civitatem Narniensem, quae a ducato Spolitino parti Romanorum per evoluta annorum spatia fuerat invasa.
Dum ergo haec agerentur, ipse infelix Aistulfus quodam loco in venatione pergens, divino ictu percussus defunctus est. Tunc Desiderius quidam dux Langobardorum, qui ab eodem nequissimo Aistulfo Tusciae in partes erat directus, audiens praefatum obisse Aistulfum, ilico adgreans ipsius Tusciae universum exercitum multitudini, regni Langobardorum arripere nisus est fastigium. Huius personam dispectui habens Ratchisus, dudum rex et postmodum monachus, germanus praefati Aistulfi, sed et alii plures Langobardorum optimates cum eo, eundem Desiderium spernentes, plura Transalpium vel cetera Langobardorum exercituum multitudinem adgreigantes, ad dimicandum contra eum profecti sunt. Ad haec praefatus Desiderius obnixe praelatum beatissimum pontificem deprecatus est sibi auxilium, quatenus ipse regalem valeret adsumere dignitatem, spondens iureiurando omnem praelati beatissimi pontificis adimplere voluntatem; insuper et reipublice se redditurum professus est civitates quae remanserant, immo et copia daturus munera. Tunc isdem praecipuus pater et bonus pastor, inito consilio cum sepefato Fulrado venerabile presbitero et abbate atque consiliario christianissimi Pippini Francorum regis, misit suum germanum, Paulum scilicet diaconum, atque Christoforum consiliarium una cum praelato Fulrado in partes Tusciae, ad praedictum Desiderium. Cum quo loquentes confestim conscriptam paginam terribili iuramento isdem Desiderius cunctam professus est superius adnexam sponsionem adimplere. Haec vero peracta statim suum missum, id est Stefanum venerabilem presbiterum, cum apostolicis exortatoriis litteris praefato Ratchiso vel cuncti genti Langobardorum direxit; properans ei praefatus Fulradus venerabilis abbas cum aliquantis Francis in auxilium ipsius Desiderii, sed et plures exercitus Romanorum, si necessitas exigerat, in eius disposuit occurri adiutorium. Et suffragantibus praedictis sanctissimi pontificis Deo receptis precibus, ita omnipotens Dominus disposuit, ut sine ulla animarum periclitatione antefatus Desiderius per iamdicti coangelici papae concursum eandem, quam ambiebat, adsumeret regalem dignitatem. Dum vero haec agerentur, direxit missum suum praelatus sanctissimus pontifex et abstulit de ipsis civitatibus quas sepedictus Desiderius rex reddere promiserat beatissimo eodem papae, id est Faventias cum Castro Tiberiaco seu Cabellum et universum ducatum Ferrariae in integro.
Et annuente Deo rempublicam dilatans et universam dominicam plebem, videlicet rationales sibi commissas oves, ut bonus pastor animam suam ponens, omnes ab insidiis eruit inimtcorum; cursumque consummans et omnia utiliter perficiens, Dei vocatione vitam finiens ad aeternam migravit requiem. Qui fecit ordinationem I per mens, mart., presbiteros II, diaconos II; episcopos per diversa loca num. Et cessavit episcopatum d. XXXV. Sepultus est in basilica beati Petri apostolorum principis, VI kal. mai, indictione X.

Torna su