Papa Siricio

Papa Siricio (Roma – Roma, 26 novembre 399). È stato pontefice dal 384 alla sua morte. Il suo successore fu papa Anastasio I.

Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Louis Duchesne.

Papa Siricio

SIRICIUS, natione Romanus, ex patre Tiburtio, sedit ann. XV. Hic constitutum fecit de omnem ecclesiam vel contra omnes hereses et exparsit per universum mundum ut in omnem ecclesiae archibo teneantur ob oppugnationem contra omnes hereses. Hic constituit ut nullus presbiter missas celebraret per omnem ebdomadam nisi consecratum episcopi loci designati susciperet declaratum, quod nominatur fermentum. Hic invenit Manicheos in Urbe, quos etiam exilio deportavit; et hoc constituit ut si quis conversus de Manicheis rediret ad ecclesiam nullatenus communicaretur, nisi tantum religatione monasterii die vitae suae teneretur obnoxius et ut ieiuniis et orationibus maceratus, probatus sub omni examinatione usque ad ultimum diem transitus sui, ut humanitatem ecclesiae viaticum eis largiatur. Hic constituit hereticum sub manum inpositionis reconciliari praesente cuncta ecclesia. Hic fecit ordinationes V in urbe Roma per mens. decemb., presbiteros XXXI, diaconos XVI ; episcopos per diversa loca numero XXXII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Priscillae, via Salaria, VIII kal. mart. Et cessavit episcopatus dies XX.

Torna su