Papa Anastasio I

Papa Anastasio I (Roma – Roma, 19 dicembre 401). È stato pontefice dal 27 novembre 399 alla sua morte. Il suo successore fu papa Innocenzo I.

Papa Anastasio I

ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Maximo, sedit ann. III d. X. Hic constituit ut quotienscumque evangelia sancta recitantur, sacerdotes non sederent, sed curvi starent. Hic fecit constitutum de ecclesia. Fecit autem et basilicam, quae dicitur Crescentiana, in regione II, via Mamurtini, in urbe Roma. Et hoc constituit ut nullum clericum transmarinum suscipi, nisi V episcoporum designaret cyrographum, quia eodem tempore Manichei inventi sunt in urbe Roma. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros VIIII, diaconos V; episcopos per diversa loca XI. Qui etiam sepultus est in cymiterio suo ad Ursum piliatum, V kal. mai. Et cessavit episcopatus dies XXI.