Papa Felice III

Papa Felice III (Roma – Roma, 1 marzo 492). È stato pontefice dal 13 marzo 483 alla sua morte. Il suo successore fu papa Gelasio I.

Papa Felice III

FELIX, natione Romanus, ex patre Felice presbitero de titulo Fasciolae, sedit ann. VIII m. XI d. XVII. Hic fuit temporibus Odoacris regis usque ad tempora Theodorici regis. Hic fecit basilicam sancti Agapiti iuxta basilicam sancti Laurenti martyris.
Sub huius episcopatum iterum venit relatio de Grecias, Petrum Alexandrinum revocatum ab Acacio episcopo Constantinopolitano. Tunc venerabilis Felix, archiepiscopus sedis apostolicae urbis Romae, mittens defensorem cum consilio sedis suae, facto concilio, et damnavit Acacium cum Petrum. Post annos III iterum venit relatio ab imperatorem Zenonem ut paenitens rediret Acacius. Tunc papa Felix misit duos episcopos, Mesenum et Vitalem, ut si invenirent conplicem Petri Acacium iterum damnarent eos; si non, offerrent libellum paenitentiae. Qui dum introissent Constantinopolim corrupti sunt paecuniae datum suprascripti episcopi et non fecerunt secundum praeceptum sedis apostolicae. Venientes vero Romam ad sedem apostolicam, fecit papa Felix concilium et facta examinatione invenit iudicius ambos episcopos, id est Mesenum et Vitalem, reos et corruptos paecuniae; et eregit Mesenum et Vitalem episcopos a communionem. Tunc Mesenus episcopus non se tacuit corruptum per pecunia; cui concilius concessit tempus paenitentiae. Hoc factum tempore Odobacris regis.
Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. decemb., presbiteros XXVIII, diaconos V; episcopos per diversa loca XXXI. Hic sepultus est in basilica beati Pauli apostoli. Et cessavit episcopatus dies V. Et post transitum eius factum est a presbiteris et diaconibus constitutum de omnem ecclesiam.