Papa Severino

Papa Severino (Roma, … – Roma, 2 agosto 640) è stato il 71º Papa della Chiesa cattolica, dal 12 ottobre 638 alla sua morte.

Papa Severino

SEVERINUS, natione Romanus, ex patre Abieno, sedit mens. II dies IIII. Huius temporibus devastasus est episcopius Lateranensis a Mauricio cartulario et Isacio patricio et exarcho ltaliae, dum adhuc electus esset domnus Severinus. Sed antequam veniret Isacius patricius, Mauricius, dolo ductus adversus ecclesiam Dei, consilio inito cum quibusdam perversis hominibus, incitaverunt exercitum Romanum, dicentes quia «quid prodest quod tantae pecuniae congregatae sunt in episcopio Lateranense ab Honorio papa, et milex iste nihil exinde subventum habent? Dum quando et rogas vestras quas domnus imperator vobis per vices mandavit, ibi sunt a suprascripto viro reconditas». His auditis exarserunt omnes adversus ecclesiam Dei et venerunt omnes animo concitati omnes armati qui inventi sunt in civitate Romana, a puero usque ad senem in episcopio suprascripto Lateranensem, et non potuerunt manu militare introire, quia resisterunt eis qui erant cum sanctissimo domno Severino. Tunc videns hoc Mauricius quia nihil potuerunt facere, dolo ductus fecit ibi exercitum resedere intro episcopio Lateranense, et fuerunt ibi dies III. Post triduo autem introivit Mauricius cum iudices qui inventi sunt cum ipso in consilio et sigilaverunt omnem vestiarium ecclesiae seu cymilia episcopii quas diversi christianissimi imperatores sen patricii et consules pro redemptione animarum suarum beato Petro apostolo derelinquerunt, ut pauperibus singulis temporibus pro alimonia erogarentur, seu propter redemptionem captivorum. Et postmodum misit Mauricius epistulas suas ad Isacium patricium Ravenna de hoc quod actum est, quomodo ipse cum exercitu sigillasset omnem vestiarium episcopii et quia sine aliqua lesionem omnem substantiam saepedictam potuissent depraedare. Cumque haec verius cognovisset Isacius venit in civitate Romana et misit omnes primatos ecclesiae singulos per singulas civitates in exilio, ut non fuisset qui resistere debuisset de clero. Et post dies aliquantos ingressus est Isacius patricius in episcopio Lateranense et fuit ibi per dies VIII, usque dum omnem substantiam illam depraedarent. Eodem tempore direxit exinde parte ex ipsa substantia in civitate regia ad Heraclium imperatorem. Postmodum ordinatus est sanctissimus Severinus et reversus est Isacius Ravenna.
Hic renovavit absidem beati Petri apostoli ex musibo, quod dirutum erat. Hic dilexit clerum et omnibus donum augmentavit. Fuit autem sanctus, benignus super omnes homines, amator pauperam, largus, mitissimus. Fecit autem episcopos per diversa loca numero IIII. Hic demisit omni clero rogam integram. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum sub die IIII non. aug. Et cessavit episcopatus mens. IIII dies XXIIII.