Papa Giovanni IV

Papa Giovanni IV (Zara, … – 12 ottobre 642) è stato il 72º Papa della Chiesa cattolica, dal 24 dicembre 640 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Giovanni IV

IOHANNES, natione Dalmata, ex patre Venantio scolastico, sedit ann. I mens. VIIII dies XVIIII. Hic temporibus suis misit per omnem Dalmatiam seu Histriam multas pecunias per sanctissimum et fidelissimum Martinum abbatem propter redemptionem captivorum qui depraedati erant a gentibus. Eodem tempore fecit ecclesiam beatis martyribus Venantio, Anastasio, Mauro et aliorum multorum martyrum, quorum reliquias de Dalmatias et Histrias adduci praeceperat, et recondit eas in ecclesia suprascripta, iuxta fontem Lateranensem, iuxta oratorium beati Iohannis evangelistae, quam ornavit et diversa dona optulit: ubi supra, arcos argenteos II, qui pens. sing. lib. XV, simul et alia vasa argentea multa. Fecit autem ordinationes II per mens. decemb., presbiteros XVIII, diaconos V; episcopos per diversa loca numero XVIII. Hic demisit omni clero rogam integram. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum, sub die IIII id. octob. Et cessavit episcopatus mens. I die XIII.

Torna su