Papa Sergio I

Papa Sergio I (Palermo, 650 – Roma, 8 settembre 701) è stato l’84º Papa della Chiesa cattolica dal 15 dicembre 687 alla sua morte. È venerato come santo dalla Chiesa cattolica. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Sergio I

SERGIUS, natione Syrus, Antiochiae regionis, ortus ex patre Tiberio in Panormo Siciliae, sedit ann. XIII mens VIII dies XXIII. Hic Romam veniens sub sanctae memoriae Adeodato pontifice, inter clerum Romane ecclesiae connumeratus est; et quia studiosus erat capax in officio cantelenae, priori cantorum pro doctrina est traditus. Et acolicus factus, per ordinem ascendens, a sanctae memoriae Leone pontifice in titulo sanctae Susunnae, qui et Duas domos vocatur, presbiter ordinatus est. Hic tempore presbiteratus sui inpigre per cymiteria diversa missarum sollemnia celebrabat.
Post septennium vero, defuncto beate memoriae Conone apostolicae sedis praesule, ut fieri solet, populus Romane urbis in duas partes divisus est; et una quidem pars elegit Theodorum archipresbiterum, alia vero Paschalem archidiaconum. Et quidem Theodorus archipresbiter cum populo qui ei favebat praeveniens, interiorem partem patriarchii tenuit; Paschalis vero exteriorem partem ab oratorio sancti Silvestri et basilicam domus Iuliae, quae super campum respicit, occupavit. Cumque unus alio locum non cederet, sed utrique inmaniter perdurarent ut unus alium superaret, initio consilio primati iudicum et exercitus Romane militiae vel cleri, si dici est, plurima pars et praesertim sacerdotum, atque civium multitudo ad sacrum palatium perrexererunt. Et diu pertractantes quid fieri deberet, qualiterve duorum altercantium electorum sopiretur intentio, Deo annuente, in personam denominati Sergii, venerabilis tunc presbiteri, concordantes se contulerunt; eumque de medio populi tollentes in oraculum beati Caesarii Christi martyris, quod est intro suprascriptum palatium, introduxerunt, et exinde in Lateranense episcopio cum laude adclamationibus deduxerunt. Et quamvis fores patriarchii intrinsecus essent munitae et clausae, tamen pars qui praedictum venerabilem virum elegerat, quia et validior erat, praevaluit et ingressa est. Quo ingresso, unus e duobus electis, id est Theodorus archipresbiter, ilico quievit ac se humiliavit; et ingressus denominatum sanctissimum electum salutavit ac osculatus est. Paschalis vero ullo modo prae cordis duritia sinebat, donec coactus et confusus, volens nolens, suum dominum et electum ingressus salutaret. qui etiam Paschalis clanculo non cessavit Ravennam suos mittere missos promissaque pecunia vel alia diversa dona, Iohannem patricium et exarchum cognomento Platyn cum suis iudicibus nemine sciente Romam venire persuaderet. Qui sic venit ut nec signa nec banda cum militia Romani exercitus occurrissent et iuxta consuetudinem in conpetenti loco, nisi a propinquo Romanae civitatis.
Qui dum venisset et omnes in personam Sergii sanctissimi invenisset consensisse, illi quidem suffragari non valuit, ecclesiae tamen beati Petri apostoli idem exarchus per eiusdem Paschalis miseria stipendium et damnum intulit: quod ab eodem Paschale suprascripto exarcho promissum fuerat, id est centum auri libras, a parte ecclesiae expetente, Sergio sanctissimo electo proclamante quod neque promisisset dare, neque possibilitas suppetat. Et ut ad conpunctionem animos videntium commoveret, cantaros et coronas, qui ante sacrum altare et confessionem beati Petri apostoli ex antiquo pendebant, deponi fecit et pignori tradi. Sed nec in hoc flexa est eiusdem exarchi duritia, donec centum, ut dictum est, auri libras accepit. Et licet, ut praelatum est, ecclesiae Christi idem miserrimus Paschalis dispendium et damnum infixit, tamen, Christo favente, Sergius presbiter et electus in sedem beati Petri apostoli pontifex ordinatus est. Praedictus vero Paschalis non post multum tempus et ab officio archidiaconatus pro aliquas incantationes et lucolos quos colebat vel sortes quas cum aliis respectoribus tractabat, Dei beatique apostolorum principis Petri interveniente iudicio, privatus est; et in monasterio retrusus, post quinquennium, prae cordis duritia, inpenitens defunctus est.
Huius itaque temporibus Iustinianus imperator concilium in regiam urbem fieri iussit, in quo et legati sedis apostolicae convenerant et decepti subscripserant. Conpellabatur autem et ipse subscribere: sed nullatenus adquievit, pro eo quod quaedam capitula extra ritum ecclesiasticum fuerant in eis adnexa. Quae et quasi synodaliter definita et in sex tomis conscripta ac a tribus patriarchis, id est Constantinopolitano, Alexandrino et Antiocheno vel ceteris praesulibus qui in tempore illic convenerant subscripta, manuque imperiali confirmata, missis in lucello quod scevrocarnali vocitatur in hanc Romanam urbem ad confirmandum vel in superiori loco subscribendum, Sergio pontifici, utpote capiti omnium sacerdotum, direxit. Qui beatissimus pontifex, ut dictum est, penitus eidem Iustiniano Augusto non adquievit nec eosdem tomos suscipere aut lectioni pandere passus est; porro eos ut invalidos respuit atque abiecit, eligens ante mori quam novitatum erroribus consentire. Qui imperator Sergium magistrianum in spretum praenominati pontificis Romam mittens, Iohannem Deo amabilem Portuensem episcopum seu Bonifatium consiliarum apostolicae sedis in regiam abstulit urbem. Deinde Zachariam, inmanem suum protospatarium, cum iussione direxit ut praedictum pontificem similiter in regiam deportaret urbem.
Sed misericordia Dei praeveniente beatoque Petro apostolo et apostolorum principe suffragante, suamque ecclesiam inmutilatam servante, excitatum est cor Ravennatis militiae, ducatus etiam Pentapolitani et circumquaque partium, non permittere pontificem apostolicae sedis in regiam ascendere urbem. Cumque ex omni parte multitudo militiae conveniret, Zacharias spatarius perterritus et trepidans ne a turba militiae occideretur, portas quidem civitatis claudi et teneri pontificem postulabat. Ipse vero in cubiculo pontificis tremebundus refugiit, deprecans lacrimabiliter ut sui pontifex misereretur nec permitteret quemquam eius animae infestari. Exercitus autem Ravennatis ingressus per portam beati Petri apostoli cum armis et tuba, in Lateranense episcopio venit, pontificem videre aestuans quem fama vulgante per nocte sublatum et in navigio missum fuisse cognoverunt.
Dumque fores patriarchii, tam inferiores quamque superiores, essent clausae, et has in terra, nisi citius aperirentur, mittere minarentur, prae nimia timoris angustia et vite disperatione, Zacharias spatarius sub lecto pontificis ingressus sese abscondit, ita ut mente excederet et perderet sensum. Quem beatissimus papa confortavit, dicens nullomodo timere. Egressus vere idem beatissiumus pontifex foris basilicam quae dicitur domni Theodori papae, apertis ianuis et sedens in sedem sub apostolos, generalitatem militiae et populi qui pro eo occurrerant honorifice suscepit; datoque apto et suavi responso, eorum corda linivit; quamquam illi, zelo ducti pro amore et reverentia tam ecclesiae Dei quamque sanctissimi pontificis, iam a patriarchii custodia non recesserunt, quosque denominatum spatharium cum iniuriis et contumeliis a civitate Romana foris depellererunt. Nam et his qui illum miserat ipso in tempore est, Domino retribuente, regno privatus; sicque ecclesia Dei inperturbata cum suo praesule, Christo favente, servata est.
Hic beatissimus vir in sacrario beati Petri apostoli capsam argenteam in angulo obscurissmo iacentem et ex nigridine transacte annositatis nec si esset argentea apparente, Deo ei revelante, repperit. Oratione itaque facta, sigillum expressum abstulit; lucellum aperuit, in quo interius plumacium ex holosirico superpositum, quod stauracin dicitur, invenit; eoque ablato, inferius crucem diversis ac praetiosis lapidibus perornatam inspexit.
De qua tractis IIII petalis in quibus gemmae clausae erant, mire magnitudinis et ineffabilem portionem salutaris ligni dominicae crucis interius repositam invenit. Qui etiam ex die illo pro salute humani generis ab omni populo christiano, die Exaltationis sanctae Crucis, in basilicam Salvatoris quae appellatur Constantiniana osculatur ac adoratur.
Hic fecit imaginem auream beati Petri apostoli quae est in partem mulierum. Hic fecit tymiamaterium aurem maiorem cum columnis et coperculo, quem suspendit ante imagines tres aureas beati Petri apostoli, in quo incensum et odor suavitatis festis diebus, dum missarum solemnia celebrantur, omnipotenti Deo opulentius mittitur. Hic posuit in absidam basilicae suprascriptae, super sedem, appallaream argenteam, pens. lib. CXX. Hic fecit in suprascripta basilica faros argenteos VI, pens. lib. CLXX, qui sunt super trabes ad ingressum confessionis.
Hic fecit in circuitu altaris basilicae suprascriptae tetravela VIII, IIII ex albis et IIII a coccino. Hic tegnum et cubicula quae circumquaque eiusdem basilicae sunt, quae per longa tempora stillicidiis et ruderibus fuerant disrupta, studiosius innovavit ac reparavit. Hic musibum quod ex parte in fronte atrii eiusdem basilicae fuerat dirutum innovavit. Similiter et specula eiusdem ecclesiae, tam quae super sedem vel regias argenteas maiores sunt renovavit. Hic corpus beati Leonis probatissimi patris ac pontificis, quod in abdito inferioribus secretarii praedictae basilicae positum fuerat, facta diligentius tumba, in denominata basilica publico loco, ut sibi fuerat revelatum, reposuit ac locum ipsum ornavit. Hic fecit patenam auream maiorem, habentem in gyro gemmas ex albis et in medio ex iacinto et smaragdo crucem, pens. lib. XX.
Hic tegnum et cubicula universa in circuitu basilicae beati Pauli apostoli, quae longa per tempora vetustate confecta fuerant, studiosius innovavit ac reparavit. Similiter et trabes fecit de Calabria adduci et quae in eadem basilica vetustissimas invenit renovavit. Hic imaginem apostolorum vetustissimam, quae erat super fores eiusdem basilicae, mutavit. Hic fecit ambonem et cyburium in basilica sanctorum Cosmae et Damiani, ubi et multa dona obtulit; trullum vero eiusdem basilicae fusis chartis plumbeis cooperuit atquc munivit. Hic cyburium basilice sancte Susannae, quod ante ligneum fuerat, ex marmore fecit; diversaque cymilia aurea et argentea vel immobilia loca illic condonavit. Hic basilicam sanctae Eufemiae, quae per multa tempora fuerat distecta, cooperuit ac renovavit. Hic basilicam sanctae Aureae in Hostis, quae similiter fuerat distecta vel disrupta, cooperuit suoque studio renovavit. Hic oratorium sancti Andreae apostoli, qui ponitur Lavicana, a solo refecit.
Hic statuit ut tempore confractionis dominici corporis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis a clero et populo decantetur. Constituit autem ut diebus Adnuntiationis Domini, Dormitionis et Nativitatis sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae ac sancti Symeonis, quod Ypapanti Greci appellant, letania exeat a sancto Hadriano et ad sanctam Mariam populus occurrat.
Hic fecit in basilicam sancti Laurenti martyris, qui appellatur titulus Lucinae, arcos argenteos IIII. Huius temporibus Aquilegensis ecclesiae archiepiscopus et synodus qui sub eo est, qui sanctum quintum universalem concilium utpote errantes suscipere diffidebant, eiusdem beatissimi papae spiritalibus monitis atque doctrinis instructi conversi sunt, eundemque venerabilem concilium satisfacti susciperunt. Et qui prius sub erroris vitio tenebantur, doctrina apostolicae sedis inluminati, cum pace consonantes veritati ad propria relaxati sunt. Hic fecit coopertoria vel vasa aurea et argentea plura per diversas ecclesias ad usum et ornatum ecclesiarum Christi.
Hic ordinavit Damianum archiepiscopum sanctae ecclesiae Ravennatis. Hic ordinavit Bertoaldum Brittaniae archiepiscopum atque Clementem in gentem Frisonum. Hic ordinavit per diversas provincias episcopos XCVII. Fecit autem et ordinationes II per mens. Mart. presbiteros XVIII, diaconos IIII. Qui sepultus est in basilica beati Petri apostoli, VI Id. septemb., indictione XIIII, Tiberio Augusto. Et cessavit episcopatus mens. I dies XX.

Torna su