Papa Vigilio

Papa Vigilio (… – 7 giugno 555) è stato il 59º vescovo di Roma e Papa della Chiesa cattolica. Fu papa dal 29 marzo 537 al 555. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Vigilio

VIGILIUS, natione Romanus, ex patre Iohanne consule, sedit ann. XVII mens. VI dies XXVI. Eodem tempore Vilisarius patricius commisit bellum cum Witigis regem Gothorum. Qui rex fugiens noctu, insecutus est eum Iohannis magister militum cui cognomento Sanguinarius; tenuit eum et adduxit ad Vilisarium et ad Vigilium Romam. Tunc dederunt ei sacramenta in basilica Iulia ut salvum illum perducerent ad Iustinianum imperatorem. Quem cum duxissent eum in Constantinopolim gavisus est imperator et fecit eum patricium et comitem et transmisit eum iuxta fines Persarum et ibi vitam finivit. Vilisarium vero interrogavit imperator quomodo se haberet cum Romanis vel quomodo in loco Silverii statuisset Vigilium. Tunc gratias ei egerunt imperator et Augusta, et data ei dignitate iterum misit eum in Africam. Qui veniens in fines Africae sub dolo pacis interfecit Wintarit regem Wandalorum et redacta est Africa sub rempublicam. Tunc Vilisarius patricius de spolia Wandalorum veniens Romam obtulit beato Petro apostolo per manus Vigilii papae crucem auream cum gemmis, pens. lib. C, scribens victorias suas, et cereostatos argenteos deauratos maiores II, qui stant usque hodie ante corpus beati Petri apostoli. Sed et alia multa dona et elemosynas pauperum largitus est. Fecit enim Vilisarius patricius xenodochium in via Lata; et in via Flamminea iuxia civitatem Hortas monasterium sancti Iuvenalis, ubi possessiones et dona multa largitus est.
Eodem tempore Theodora Augusta scripsit ad Vigilium papam: «Veni, adimple nobis quae prona voluntate tua promisisti de patre nostro Anthemo, et revoca eum in officio suo». Ad haec rescripsit Vigilius: «Absit hoc a me, domna Augusta. Prius locutus sum male et insipienter: modo autem nullo modo tibi consentio ut revocem hominem hereticum et anathematizatum. Etsi indignus, vicarius sum beati Petri apostoli, quomodo fuerunt antecessores mei sanctissimi Agapitus et Silverius qui eum damnaverunt».
Tunc Romani fecerunt suggestiones suas contra Vigilium eo quod cum consilio eius depositus fuisset Silverius beatissimus papa «suggerentes pietati tuae quia male agit cum servis tuis Romanis et cum ipsa plebe sua, et quia homicidam illum accusamus: sic est in furore versus ut daret alapam notario suo; mox ad pedes eius cadens expiravit. Item dedit nepotem suam Vigilia Asterio consuli filio mulieris viduae; quo casu faciente fecit eum teneri nocte et tamdiu caedi quamdiu vitam finiret». Quo audito, Augusta misit Anthemum scribonem cum iussiones suas cum virtutem maiorem ad Romam dicens: «Excepto in basilica sancti Petri parce. Nam si in Lateranis aut in palatio, aut in qualibet ecclesia inveneris Vigilium, mox inposito in navem perduc eum usque ad nos. Nam per viventem in saecula excoriari te facio. Qui Anthemus scribon veniens Romae invenit eum in ecclesia sanctae Caeciliae X kal. decemb.: erat enim die natalis eius. Et munera eum erogantem ad populum, tentus est et deposuerunt eum ad Tiberim; miserunt eum in navem. Plebs et populus sequebatur eum, adclamantes ut orationem ab eo acciperent. Data oratione respondit omnis populus: «Amen» ; et mota est navis. Videntes Romani quod movisset navis in qua sedebat Vigilius, tunc coepit populus iactare post eum lapides, fustes, caccabos, et dicere: «Famis tua tecum! mortalitas tua tecum! Male fecisti Romanis, male invenias ubi vadis». Et quidem amatores eius secuti eum sunt de ecclesia.
Qui ingressus Siciliam in civitate Catinense permissus est facere ordinationem per mens, decemb., presbiteros et diaconos, in quibus retransmisit Romae Ampliatum presbiterum et vicedominum suum et Valentinum episcopum a sancta Rufina et Secunda, ad custodiendum Lateranis et gubernandum clerum. Et valefaciens omnibus ingressus est Constantinopolim vigilias domini nostri Iesu Christi. Obvius est ei imperator; osculantes se coeperunt flere; et plebs illa psallebat ante eum usque ad ecclesiam sanctae Sophiae: Ecce advenit dominator Dominus et cetera. Per biennium enim fuerunt intentiones de Anthemo patriarcha, quomodo promisisset eum in locum suum et cautionem manus suae ei ostendens quomodo promiserat eum in ordine suo revocare. Sed Vigilius nullatenus eis voluit consentire; sed tantum virtute magis mori desiderabat quam vivere. Tunc Vigilius papa dixit: «Ut video, non me fecerunt venire ad se Iustinianus et Theodora piissimi principes; sed hodie scio quod Diocletianum et Eleutheriam inveni. Facite ut vultis: digna enim factis recipio». Tunc dedit alapam in faciem eius quidam, dicens: «Homicida, nescis quibus loqueris? Nescis quia Silverium papam occidisti et filium mulieris viduae ad calces et fustibus interfecisti». Tunc fugiens in basilicam sanctae Eufemiae, tenens columnam altaris. Qui tractus ab ea, eiectus foris ecclesiam, fecit mitti funem in collo eius; et trahentes eum per totam civitatem usque ad vesperam. Tunc missus in custodia; dabantur ei modice panis et aqua. Clerus autem Romanus qui cum eo erant missi in exilio per diversa metalla incidenda.
Tunc Gothi fecerunt sibi regem Badua, qui Totila nuncupabatur. Descendens Romae et obsedit eam; et facta est famis in civitate Romana ut etiam natos suos vellent comedere. Quadam die intravit Romam a porta sancti Pauli, indictione XIII. Tota enim nocte fecit bucina tangi usque dum cunctus populus fugeret aut per ecclesias se celarent, ne gladio Romani vitam finirent. Habitavit rex cum Romanis quasi pater cum filiis. Tunc quidam de senatoribus fugientes, Citheus, Albinus et Basilius, patricii et consules, ingressi sunt Constantinopolim et praesentati ante imperatorem adflicti et desolati. Tunc consolatus est eos imperator et ditavit eos sicut digni erant consules Romani.
Eodem tempore misit imperator Iustinianus Narsetem eunuchum et cubicularium suum in Italia. Qui data pugna cum Gothis, donavit ei Deus victoriam et occisus est rex et multitudo Gothorum interfecti sunt. Tunc adunatus clerus rogaverunt Narsem ut una cum eius suggestionem rogarent principem ut si adhuc viveret Vigilius papa aut presbiteri seu diaconi vel clerus qui cum eodem Vigilio fuerant in exilio deportati, reverterentur. Suscepta relatione Narsetis vel cuncto clero Romano laetus effectus est imperator et omnis synclitos eius eo quod requiem donasset Deus Romanis. Mox misit iussiones suas per diversa loca ubi fuerant in exilio deportati, in Gypso et Proconiso, et adduxit eos ante se imperator dicens: «Vultis recipere Vigilium ut fuit papa vester? Gratias ago. Minus ne, hic habetis archidiaconum vestrum Pelagium et manus mea erit vobiscum». Responderunt omnes: «Imperet Deus pietati tuae. Restitue nobis modo Vigilium et quando eum voluerit Deus transire de hoc saeculo, tunc cum vestri praeceptione donatur nobis Pelagius archidiaconus noster». Tunc dimisit omnes cum Vigilio. Venerunt Siciliam in civitate Syracusis. Adflictus, calculi dolorem habens, mortuus est. Cuius corpus ductus Romae sepultus est ad sanctum Marcellum via Salaria. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros XLVI, diaconos XVI; episcopos per diversa loca LXXXI. Et cessavit episcopatus mens. III dies V.

Torna su