Papa Paolo I

Papa Paolo I (Roma, 700 – Roma, 28 giugno 767) è stato il 93º Papa della Chiesa cattolica, dal 29 maggio 757 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Paolo I

PAULUS, natione Romanus, ex patre Constantino, sedit ann. X mens. I. Hic ab ineunte etate in Lateranensi patriarchio cum proprio seniore germano Stephano, predecessore eius pontifice, pro eruditione ecclesiastice discipline traditus est, temporibus domni Gregorii secundi iunioris pontificis; et postmodum a domno Zaccharia beatissimo papa in diaconii ordine pariter cum antelato suo germano consecratus est. Nam dum isdem eius germanus et antecessor pontifex ad extremum pertingeret vite, illico populus huius Romanae urbis divisus est; et alii cum Theophylacto archidiacono tenentes in eius domo congregati residebant, alii vero eodem beatissimo concordabant Paulo diacono, plurima pars iudicum et populi cum eo tenentes quam cum predicto Theophylacto archidiacono. Ipse vero sanctissimus vir nequaquam a Lateranense patriarchio recessit, sed cum ceteris fidelibus suo egrotanti germano et predecessori pontifici perseveranter famulabatur. Dum vero de hac vita predictus eius germanus et predecessor pontifex migrasset, eoque cum ingenti honore in basilica beati Petri sepulto, continuo eadem populi congregatio que cum sepefato beatissimo Paulo tunc diacono tenebat, quoniam validior et fortior erat, eum in pontificatus culmen elegerunt. Post hec hii qui cum prelato archidiacono aggregati erant dispersi sunt. Et ita, Deo annuente, isdem sanctissimus vir in apostolicam beati Petri sacratissimam sedem ordinatus consecratusque est pontifex.
Fuit autem temporibus Constantini et Leonis imperatorum. Erat enim mitis atque valde misericors, nulli umquam malum pro malo reddens. Et si pro modico quemquam per iniquos satellites tribulabat, in proximo tamen, pietate motus, consolationis illi inferebat misericordiam. Hic, ut multi testati sunt, nocte per semetipsum cellas pauperum infirmorum periacentium, qui ex suis nequaquam adsurgere valebant lectulis, necnon et aliorum inopum cum suis familiaribus noctis circuibat silentio, amplissime illis ministrans alimonia atque subsidii inferens opem. Sed et carceres atque alia claustra per eadem noctium secreta visitabat; et si quos ibidem inveniebat retrusos, a mortis eruens periculo liberos ire relaxabat. Sed et plures qui debitis obligati adque afflicti a suis feneratoribus opprimebantur, reddito ipso debito, a iugo redimebat servitii; viduis et pupillis omnibusque egentibus opem ferens*. Fortissimus enim erat orthodoxe fidei defensor; unde sepius suos missos cum apostolicis obsecratoriis atque amonitoriis litteris praefatis Constantino et Leoni Augustis direxit, pro restituendis confirmandisque in pristino venerationis statu sacratissimis imaginibus domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, sanctaeque eius genetricis atque beatorum apostolorum omniumque sanctorum, prophetarum, martyrum et confessorum.
Hic enim beatissimus pontifex cum omnibus spiritalibus suis studiis magnam sollicitudinis curam erga sanctorum cymiteria indesinenter gerebat; unde cernens plurima eorundem sanctorum cymiteriorum loca neglectu ac desidia antiquitatis maxima demolitione atque iam vicina ruine posita, protinus eadem sanctorum corpora de ipsis dirutis abstulit cymiteriis. Quae cum hymnis et canticis spiritalibus infra hanc civitatem Romanam introducens, alia eorum per titulos ac diaconias seu monasteria et reliquas ecclesias cum condecenti studuit recondi io honore.
Hic sanctissimus presul in sua propria domu monasterium a fundamentis in honore sancti Stephani, scilicet martyris atque pontificis, necnon et beati Silvestri, idem pontificis et confessoris Christi construxit. Ubi et oraculum in superioribus eiusdem monasterii moeniis aedificans, eorum corpora magna cum veneratione condidit. Infra claustra vero ipsius monasterii ecclesiam mirae pulchritudinis a fundamentis noviter construxit, quam musibo et marmoribus decorans et omnem illic ornatum in auro argentoque et diversis speciebus largiens; sed et cy burium ibidem ex argento librarum** …fecit, illicque innumerabilium sanctorum corpora quae de praefatis demolitis abstulit cymiteriis maximo venerationis condidit affectu. In eodem quippe monasterio plura contulit praedia et possessionum loca, urbana vel rustica, superflue atque abundanter eum ditans in auro et argento aliisque rerum speciebus et omnibus utilitatibus. Ubi et monachorum congregationem constituens grece modulationis psalmodie cynovium esse decrevit, atque Deo nostro omnipotenti et omnibus ibidem requiescentibus sanctis magnis sub interdictionibus sedule ac indesinenter laudes statuit persolvendas.
Hic fecit noviter ecclesiam infra hanc civitatem Romanam in via Sacra iuxta templum Rome in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi ipsi beatissimi principes apostolorum, tempore quo pro Christi nomine martyrio coronati sunt, dum Redemptori nostro funderent preces, propria genua flectere visi sunt; in quo loco usque actenus eorum genua pro testimonio omnis in postremo venture generationis in quodam fortissimo silice esse noscuntur designata.***
Nam et infra ecclesiam beati Petri apostoli foris muros huius civitatis Romanae, noviter oraculum in honore sancte Dei genetricis construxit, iuxta oratorium beati Leonis pape, secus fores introitus sancte Petronillae atque beati Andree apostoli, musibo et diversis metallis eum adornans; ubi et effigiem sancte Dei genetricis in statu ex argento deaurato, que pens. lib.**** constituit. In quo oraculo et sepulturam sibi construxit.*****
Hic dum in ecclesia beati Pauli apostoli aestivo tempore pro valido caloris fervore demoraretur, corporali preoccupatus egritudine, illic vitam finivit; ubi et sepultus est, illicque trium fere mensuum spatio eius humatum permansit funus. Postmodum vero congregati omnes Romani cives et alie nationes eius corpus per flumen Tiberis navicula transfretantes, ad beatum Petrum cum psalmodie honore deportaverunt, et in prelato ab eo constructo oraculo eum sepelierunt. Hic fecit ordinationem I per mens, decemb., presbiteros XII, diaconos II; episcopos per diversa loca numerum… Et cessavit episcopatus ann. I mens. I.******

* Hic namque beatissimus pontifex praefati sui senioris germani et praedecessoris pontificis sanctissimi Stephani papae salutifera adimplens praecepta, continuo post eius decessum aggregans sacerdotes et universum clerum atque cunctum populum istius Romanae urbis, operansque in cymitcrium ubi prius beata Petronilla sita quiescebat, foris porta Appia, miliario ab urbe Roma plus minus secundo, exinde eius venerabile ac sanctum corpus cum sarcofago marmoreo in quo reconditum inerat abstulit, sculptum litteris eodem sarcofago legente: Avreae Petronillae filiae dvlcissimae. Unde non dubium est quia sculptura illa litterarum propria beati Petri apostoli manu designata esse dinosci ob amore suae dulcissimae natae. Eundernque sanctum corpus cum praefato sarcofago inposito super plaustrum novum in ecclesia beati Petri apostoli cum hymnis et canticis spiritalibus eius beatitudo deportavit et in museleo illo iuxta ecclesiam beati Andreae apostoli, quem praefatus beatissimus Stephanus papa eius germanus, dum adhuc superstes erat, ecclesia in honore ipsius sanctae Christi martyris Petronillae fieri decreverat, ipsum sanctum collocavit corpus. Ubi et ornatum tam in aurum et argentum atque palleis sufficienter tribuit; eandemque ecclesiam restaurans ad honorem sanctae Petronillae picturis miro decore inlustravit. Fecit autem et rugas in ecclesia beati Petri apostoli in presbiterio ingredientes utraque parte dextera levaque, investivit argento purissimo, qui pens. lib. L.

** fecit, qui pens. lib. DCCXX. Fecit autem ibidem altare apud confessionem, quae investivit argento purissimo, qui pens. lib. CCC

*** Hic renovavit tegmen infra ipsam civitatem ecclesiae sanctorum Apostolorum prope via Lata, quae in magna erat ruina posita.

**** CL

***** Fecit autem et in atrium, ante turrem sanctae Mariae ad Grada, quod vocatur Paradiso, oraculum ante Salvatorem, in honore sanctae Dei genetricis Mariae miro opere et decoravit magnifice.

****** quo Constantinus transgressor apostolicae sedis invasor extitit.

Torna su