Papa Milziade

Papa Milziade (Africa – Roma, 10 gennaio 314). È stato pontefice dal 2 luglio 311 alla sua morte. Il suo successore fu papa Silvestro I.

Papa Milziade

MILTIADES, natione Afer, sedit ann. IIII m. VII d. VIII, ex die non. iul., a consulatu Maxentio VIIII usque ad Maximo II, qui fuit mense septembri Volusiano et Rufino consulibus. Hic constituit nulla ratione dominico aut quinta feria ieiunium quis de fidelibus agere, quia eos dies pagani quasi sacrum ieiunium celebrabant. Et Manichei inventi sunt in Urbe. Ab eodem die fecit ut oblationes consecratas per ecclesias ex consecratu episcopi dirigerentur, quod declaratur fermentum. Hic fecit ordinationem I per mens. decemb., presbiteros VII, diaconos V; episcopos per diversa loca numero XI. Hic sepultus est in cymiterio Calisti, via Appia, IIII id. decemb. Et cessavit episcopatus dies XVI.