Papa Giulio I

Papa Giulio I (Roma – Roma, 352). È stato pontefice dal 6 febbraio 337 alla sua morte. Il suo successore fu papa Liberio.

Papa Giulio I

IULIUS, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit ann. XV m. II d. VI. Fuit autem temporibus Constantini filii Constantini heretici a consulatu Feliciani [337] et Maximini. Hic multas tribulationes et exilio fuit mensibus X; et post huius Constantini mortem cum gloria reversus ad sedem beati Petri apostoli. Fecit basilicas II, una in urbe Roma iuxta forum et altera trans Tiberim, et cymiteria III, unum via Flamminea, alium via Aurelia et alium via Portuense. Hic constitutum fecit ut nullus clericus causam quamlibet in publico ageret, nisi in ecclesia, et notitia quae omnibus pro fide ecclesiastica est per notarios colligeretur, et omnia monumenta in ecclesia per primicerium notariorum confectio celebraretur, sive cautiones vel extrumenta aut donationes vel conmutationes vel traditiones aut testamenta vel allegationes aut manumissiones, clerici in ecclesia per scrinium sanctum celebrarentur. Hic fecit ordinationes III in urbe Roma per mens. decemb., presbiteros XVIII, diac. IIII; episcopos per diversa loca VIIII. Qui etiam sepultus est via Aurelia, in cymiterio Calepodi, miliario III, prid. id. april. Et cessavit episcopatus dies XXV.