Papa Marcellino

Papa Marcellino (Roma – Roma, 304). È stato pontefice dal 30 giugno 296 alla sua morte. Il suo successore fu papa Marcello I.

Papa Marcellino

MARCELLINUS, natione Romanus, ex patre Proiecto, sedit ann. VIIII m. IIII d. XVI. Fuit autem temporibus Diocletiani et Maximiani, ex die kal. iul., consulatu Diocletiano VI et Constatitio II [296] usque Diocletiano VIIII et Maximiano VIII [304], quo tempore fuit persecutio magna, ut intra XXX dies XVII milia hominum promiscui sexus per diversas provincias martyrio coronarentur christiani. De qua re et ipse Marcellinus ad sacrificium ductus est ut turificaret, quod et fecit. Et post paucos dies, paenitentiam ductus, ab eodem Diocletiano pro fide Christi cum Claudio et Cyrino et Antonino capite sunt truncati et martyrio coronantur. Et post hoc factum iacuerunt corpora sancta in platea ad exemplum christianorum dies XXV ex iussu Diocletiani. Et exinde Marcellus presbiter collegit noctu corpora cum presbyteris et diaconibus cum hymnis et sepelivit in via Salaria, in cymiterio Priscilae, in cubiculum qui patet usque in hodiernum diem, quod ipse praeceperat paenitens dum traheretur ad occisionem, in crypta iuxta corpus sancti Criscentionis, VII kal. mai. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros IIII, diaconos II; episcopos per diversa loca V. Ab eodem die cessavit episcopatus ann. VII m.VI d. XXV, persequente Diocletiano christianos.