Papa Marcello I
Papa Marcello I (Roma – Roma, 309). È stato pontefice dal 27 maggio 308 alla sua morte. Il suo successore fu papa Eusebio.
MARCELLUS, natione Romanus, ex patre Benedicto, de regione Via Lata, sedit ann. V m. VII d. XXI. Fuit autem temporibus Maxenti, a consulatu Maxentio IIII et Maximo usque post consulatum. Hic fecit cymiterium Novellae, via Salaria, et XXV titulos in urbe Roma consutuit, quasi diocesis, propter baptismum et paenitentiam multorum qui convertebantur ex paganis et propter sepulturas martyrum. Hic ordinavit XXV presbiteros in urbe Roma et II diaconos per mens. decemb.; episcopos per diversa loca XXI.
Hic coartatus et tentus eo quod ecclesiam ordinaret et conprehensus a Maxentio ut negaret se esse episcopum et sacrificiis humiliari daemoniorum. Quo semper contemnens, deridens dicta et praecepta Maxenti, damnatus est in catabulum. Qui dum multis diebus serviret in catabulum, orationibus et ieiuniis Domino deserviens non cessabat. Mense autem nono noctu venerunt clerus eius omnis et eruerunt eum noctu de catabulo. Matrona quaedam, nomine Lucina, vidua, quae fecerat cum viro suo Marco annos XV et in viduitate sua habuit annos XVIIII, suscepit beatum virum; quae domum suam nomine beati Marcelli titulum dedicavit, ubi die noctuque hymnis et orationibus domino Iesu Christo confitebatur. Hoc audito Maxentius misit et tenuit iterum beatum Marcellum et iussit ut in eadem ecclesia plancas externi et ibidem animalia catabuli congregata starent et ipsis beatus Marcellus deserviret. Qui tamen in servitio animalium nudus amicto cilicio defunctus est. Cuius corpus collegit beata Lucina et sepelivit in cymiterio Priscillae, via Salaria, XVII kal. febr. Et cessavit episcopatus dies XX. Lucina vero scriptione damnata est.