Papa Lucio I

Papa Lucio I (Roma – Roma, 254). Fu papa per otto mesi, dal 25 giugno 253 alla sua morte. Il suo successore fu papa Stefano I.

Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Louis Duchesne.

Papa Lucio I

LUCIUS , natione Romanus, ex patre Purfurio, sedit ann. III m. III d. III. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Galli et Volusiani usque ad Valeriano III et Gallicano. Hic in exilio fuit; postea nutu Dei incolumis ad ecclesiam reversus est. Hic praecepit ut duo presbiteri et tres diaconi in omni loco episcopum non desererent, propter testimonium ecclesiasticum. Qui etiam a Valeriano capite truncatus est III non. mart. Hic potestatem dedit omni ecclesiae Stephano archidiacono suo, dum ad passionem pergeret. 5 Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros IIII, diaconos IIII; episcopos per diversa loca numero VII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, via Appia, VIII kal. sept. Et cessavit episcopatus dies XXXV.

Torna su