Papa Stefano I

Papa Stefano I (Roma – Roma, 257). È venerato come santo dalla Chiesa cattolica e dalle Chiese ortodosse. Il suo successore fu papa Sisto II.

Papa Stefano I

STEPHANUS, natione Romanus, ex patre Iobio, sedit ann. VII m. V d. II. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriani et Gallicani et Maximi usque ad Valeriano III et Gallicano II. † Hic constituit sacerdotes et levitas ut vestes sacratas in usu cottidiano non uti, nisi in ecclesia. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros VI, diaconos V; episcopos per diversa loca numero III. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, via Appia, IIII non. aug. Et cessavit episcopatus dies XXII.

† Suis temporibus exilio est deportatus, postea nutu Dei reuersus est ad ecclesiam incolomis. Et post dies XXXIIII tentus a Maximiano missus est in carcerem cum novem presbiteris et II episcopis, Honorium et Castum, et III diac., Xistum, Dionisium et Gaium. Ibidem in carcerem ad arcum Stellae fecit synodo et omnia vasa aecclesiae archidiacono suo Xysto in potestatem dedit vel arcam pecuniae; et post dies VI exiens sub custodia ipse sig capite truncatus est.