Papa Innocenzo I

Papa Innocenzo I (Albano Laziale, … – Roma, 28 luglio 417) è stato il 40º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. Fu papa dal 21 dicembre 401 al 12 marzo del 417. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.

Papa Innocenzo I

INNOCENTIUS, natione Albanense, ex patre Innocentio, sedit ann. XV m. II d. XXI. Hic constitutum fecit de omnem ecclesiam et de regulis monasteriorum et de iudaeis et de paganis et multos Catafrigas invenit, quos exilio monasterii religavit. Hic invenit Pelagium et Caelestium hereticos et damnavit eos. Et hoc constituit ut qui natus fuerit de christiana denuo nasci per baptismum, hoc est baptizari, quod Pelagius damnabat. Eodem tempore dedicavit basilicam sanctorum Gervasi et Protasi ex devotione cuiusdam inlustris feminae Vestinae, laborantibus presbiteris Ursicino et Leopardo et diacono Liviano. Quae femina suprascripta testamenti paginam sic ordinavit ut basilica sanctorum martyrum ex ornamentis et margaritis construeretur, venditis iustis extimationibus. Et constructam usque ad perfectum basilicam, in quo loco beatissimus Innocentius ex delegatione inlustris feminae Vestinae titulum Romanum constituit et in eodem dominico optulit:
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XX;
amas argenteas II, pens. sing. lib. XX;
coronas argenteas XII, pens. sing. lib. XV;
farum cantharum unum, pens. lib. XXII;
cereostata argentea IIII, pens. sing. lib. XXV;
turrem argenteam cum patenam et coIumbam deauratam, pens. lib. XXX.
Ornatum baptismi:
cervum argenteum fundentem aquam, pens. lib. XXV;
vasum ad oleum crismae argenteum, pens. lib. V;
vas alium ad oleum exorcidiatum, pens. lib. V;
patenas II ad crismam, pens. sing. lib. III;
scyphum argenteum anaglifum, pens. lib. X;
scyphum argenteum, pens. lib. X;
calices argenteos V, pens. sing. lib. III;
calices argenteos ad baptismum III, pens. sing. lib. II;
aquamanilis argenteus, pens. lib. XVI;
fara canthara aerea XVI. pens. sing. lib. X;
fara canthara aerea cereostata in gremio basilicae XX, pens. sing. lib. XL;
domus iuxta basilica Libiana, praest. sol. LXXXV et tremissium;
balneum in eodem loco, iuxta templum Mamuri, praest. sol. XXXII;
domus in clivum Salutis balneata, praest. sol. LXXVII et tremissium;
possessio Sorras, territurio Clusino, praest. sol. LXXI et tremissium;
possessio Corbianum, territurio Clusino, praest., sol. LXXVIIII;
possessio Fundanensis, territurio Fundano, cum adiacentibus adtiguis XV, praest. sol. CI,XXXI et tremissium;
possessio Figlinas, territurio Casinate, praest. sol. LVI1I et tremissium;
possessio Amandini, quod donavit inlustri feminae Vestinae consubrinae suae, territurio Vegentano, praest. sol. XLVI et tremissium;
possessio Antonianum, territurio Lodiano, praest. sol. LXII;
domus Emeriti, in clivum Mamuri, intra urbe Roma, iuxta basilicam, praest. sol. LXII;
domus in clivum Patrici arbitrata;
domus iuxta basilicam, in vicum Longum, quae cognominatur ad Lacum, praest. sol. LXXXI;
domus ad cathedra lapidea Floriana, praest. sol. LVIII;
pistrinum in Vico Longo, qui cognominatur Castoriani, praest. sol. LXI;
balneum in vicum Longum, qui cognominatur Templus, praest. sol. XL;
siliquas III, uncias III, portae Numentanae, praest. sol. XXII et tremissium. Hic constituit sabbatum ieiunium celebrari, quia sabbato Dominus in sepulchro positus est et discipuli ieiunaverunt. Hic constituit ut basilicam beatae Agnae martyris a presbiteris Leopardo et Paulino sollicitudini gubernari et tegi et ornari; eorum dispositione tituli suprascripti Vestinae presbiteris concessa potestas. Hic fecit ordinationes IIII in urbe Roma per mens. decemb., presbiteros XXX, diaconos XII; episcopos per diversa loca LIIII. Qui etiam sepultus est in cymiterio ad Ursum pileatum, V kal. aug. Et cessavit episcopatus dies XXII.

Torna su