Papa Gelasio I

Papa Gelasio I (Africa – Roma, 21 novembre 496). È stato pontefice dal 1 marzo 492 alla sua morte. Il suo successore fu papa Anastasio II.

Papa Gelasio I

GELASIUS, natione Afer, ex patre Valerio, sedit ann. IIII m. VIII d. XVIII. Fuit autem temporibus Theodorici regis et Zenonis Aug. Huius temporibus inventi sunt Manichei in urbe Rorna quos exilio deportari praecepit, quorum codices ante fores basilicae sanctae Mariae incendio concremavit. Hic sub gesta synodi, cum fletu, sub satisfactione libelli, purgatum Mesenum episcopum revocavit; quem ecclesiae suae restituit, qui peccaverat in causa Acacii et Petri. Hic fuit amator pauperum et clerum ampliavit. Hic liberavit a periculo famis civitatem Romanam. Hic fecit constitutum de omnem ecclesiam. Huius temporibus iterum venit relatio de Grecias eo quod multa mala et homicidia fierent a Petro et Acacio Constantinopolim. Eodem tempore fugiens Iohannes Alexandrinus episcopus catholicus et venit Romam ad sedem apostolicam; quem beatus Gelasius suscepit cum gloria, cui etiam et sedem secundam praebuit. Ipsis temporibus fecit synodum et misit per tractum Orientis et iterum misit et damnavit in perpetuum Acacium et Petrum, si non penitens sub satisfactionem libelli postularet paenitentiam. Hic dedicavit basilicam sanctae Eufimiae martyris in civitate Tiburtina et alias basilicas sanctorum Nicandri, Eleutheri et Andreae in via Lavicana, in villa Pertusa. Fecit autem basilicam sanctae Mariae in via Laurentina, in fundum Crispinis. Hic fecit V libros adversus Nestorium et Eutychem; fecit et ymnos in modum beati Ambrosii; item duos libros adversus Arrium; fecit etiam et sacramentorum praefationes et orationes cauto sermone et epistulas fidei delimato sermone multas. Sub huius episcopatu clerus crevit. Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. decemb. et febr., is presbiteros XXXII, diaconos II; episcopos per diversa loca LXVII. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, XI kal. decemb. Et cessavit episcopatus dies VII.