Papa Fabiano

Papa Fabiano (Roma – Roma, 250). È venerato come santo dalla Chiesa. Il suo successore fu papa Cornelio.

Papa Fabiano

FABIANUS, natione Romanus, ex patre Fabio, sedit ann. XIIII m. XI d. XI. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Maximi et Africani, usque ad Decio II et Quadrato, et passus est XIIII kal. febr. Hic regiones dividit diaconibus et fecit VII subdiaconos qui VII notariis inminerent, ut gestas martyrum in integro fideliter colligerent, et multas fabricas per cymiteria fieri praecepit. Et post passionem eius Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus diaconus conprehensi sunt et in carcerem missi sunt. Eodem tempore superuenit Nouvatus ex Africa et separavit de ecclesia Novatianum et quosdam confessores postquam Moyses in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses XI; et sic multi Christiani fugierunt. Hic fecit ordinationes V per mens. decemb., presbiteros XXII, diaconos VII; episcopos per diversa loca XI. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, via Appia, XIIII kal. febr. Et cessavit episcopatus dies VII.