Papa Cornelio

Papa Cornelio (180 circa – giugno 253) è stato il 21º papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. Fu papa dal marzo 251 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Cornelio

CORNELIUS, natione Romanus, ex patre Castino, sedit ann. II m. II d. III. Martyrio coronatur. Sub huius episcopatu Novatus Novatianum extra ecclesiam ordinavit et Africa Nicostratum. Hoc factum, confessores qui se a Cornelio separaverunt cum Maximo presbitero qui cum Moysen fuit, ad ecclesiam sunt reversi et facti sunt confessores fideles. Post hoc Cornelius episcopus Centumcellis pulsus est et ibidem scriptam epistolam de sua confirmatione missam accepit a Cypriano, quam Cyprianus in carcerem scripsit, et de Celerino lectore.
Hic temporibus suis, rogatus a quodam matrona Lucina, corpora apostolorum beati Petri et Pauli de Catacumbas levavit noctu: primum quidem corpus beati Pauli accepto beata Lucina posuit in praedio suo, via Ostense, iuxta locum ubi decollatus est; beati Petri accepit corpus beatus Cornelius episcopus et posuit iuxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum, in templum Apollinis, in monte Aureum, in Vaticanum palatii Neroniani, III kal. iul.
Post hoc ambulavit noctu Centumcellis. Eodem tempore audivit Decius eo quod epistulam accepisset a beato Cypriano, Cartaginensi episcopo. Misit Centumcellis et exhibuit beatum Cornelium episcopum, quem tamen iussit praesentari sibi in Tellude, noctu, ante templum Palladis. Quem ita adgreditur, dicens: «Sic definisti, ut nec deos consideres, nec praecepta maiorum nec nostras minas timeas, ut contra rempublicam litteras accipias et dirigas?» Cornelius episcopus respondit, dicens: «Ego de corona Domini litteras accepi, non contra rempublicam, sed magis animas redimendas». Tunc Decius, iracundia plenus, iussit os beati Corneli cum plumbatis caedi et praecepit duci eum ad templum Martis ut adoraret; quod si non fecerit, dicens capite truncari. Hoc autem factum est. Qui etiam decollatus est in locum supradictum et martyr effectus est. Cuius corpus noctu collegit beata Lucina cum clericis et sepelivit in crypta, iuxta cymiterium Calisti, via Appia, in praedio suo, XVIII kal. oct. Et cessavit episcopatus dies LXVI.

Torna su