Papa Evaristo

Papa Evaristo (Betlemme – Roma, 105).  Il suo successore fu papa Alessandro I.

Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Louis Duchesne.

Papa Evaristo

EVARISTUS, natione Grecus, ex patre Iudaeo nomine Iuda, de civitate Bethleem, sedit ann. VIIII m. X d. II. Fuit autem temporibus Domitiani et Nervae Traiani, a consulatu Valentis et Veteris usque ad Gallo et Bradua consulibus. Martyrio coronatur. Hic titulos in urbe Roma dividit presbiteris et VII diaconos ordinavit qui custodirent episcopum praedicantem, propter stilum veritatis. Hic fecit ordinationes III per mens. decemb., presbiteros XVII, diaconos II; episcopos per diversa loca XV. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, VI kal. Nouemb. Et cessavit episcopatus dies XVIIII.

Torna su