Papa Alessandro I

Papa Alessandro I (Roma, 80 circa – Roma, 115/116) è stato il 6º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica, all’incirca tra il 105/106 e il 115/116. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Alessandro I

ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput tauri, sedit ann. X m. VII d. II. Fuit autem temporibus Traiani, usque Heliano et Vetere. Hic passionem Domini miscuit in praedicatione sacerdotum, quando missae celebrantur. Martyrio coronatur, et cum eo Eventius presbiter et Theodolus diaconus. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Hic fecit ordinationes III per mens. decemb., presbiteros VI, diaconos II; episcopos per diversa loca numero V. Qui etiam sepultus est via Numentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma non longe, miliario VII, V nonas mai. Et cessavit episcopatus dies XXXV.

Torna su