Papa Eugenio I
Papa Eugenio I (Roma, … – 2 giugno 657) è stato il 75º papa della chiesa cattolica, dal 10 agosto 654 alla sua morte.
EUGENIUS, natione Romanus, de regione prima Aventinense, clericus a cunabilis, ex patre Rufiniano, sedit ann. II mens. VIIII dies XXIIII, benignus,mitis, mansuetus, omnibus affabilis et sanctitatis praeclarior. Rogam clero solitam tribuit et indigentibus elemosynam subministravit, ut etiam die transitus sui pauperibus vel clero seu familie presbyteria in integro erogari praeceperit.
Huius temporibus Petrus, patriarcha Constantinopolitanus, direxit synodicum ad sedem apostolicam, iuxta consuetudinem, omnino obscurissimam et ultra regula, non autem declarans operationes aut voluntates in domino nostro lesu Christo. Et accensus populus vel clerus eo quod talem synodicam direxisset, minime est suscepta, sed cum maiore strepitu est a sancta Dei ecclesia proiecta; ut etiam nec eundem papam demitteret populus vel clerus missas caelebrare in basilica Dei genetricis semperque virginis Mariae quae appellatur ad Praesepe, nisi promisisset his ipse pontifex minime eam aliquando suscipere. Fecit autem ordinationes: episcopos per diversa loca XXI. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum, sub die IIII non. iun. Et cessavit episcopatus mens. l dies XXVIII.