Papa Martino I

Papa Martino I (Todi, 600 circa – Cherson, 16 settembre 655) è stato il 74º vescovo di Roma e Papa della Chiesa cattolica dal luglio 649 alla sua morte. È venerato come santo dalla Chiesa cattolica e dalle Chiese ortodosse. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.

Papa Martino IMARTINUS, de civitate Tudertina provincie Tusciae, sedit ann. VI mens. I dies XXVI. Huius temporibus Paulus, Constantinopolitanae urbis episcopus, inflatus superbie spiritu adversus rectum sanctae Dei ecclesiae dogma, audacter praesumpsit paternis definitionibus contraire; insuper studuit ad coperimentum proprii erroris quibusdam subreptionibus ut et clementissimo principi suadere typum exponere qui catholicum dogma distrueret; in quo typo ones omnino voces sanctorum Patrum cum nefandissimorum hereticorum dictionibus enervavit, nec unam nec duas voluntates aut operationes in Christo domino nostro definiens confiteri. Qua de re huiusmodi pravitatem suam defendens, quod numquam nec a prioribus hereticis praesumptum est, ipse inlicite praesumere studuit, in tantum ut altare sanctae nostre sedis qui erat in domo Placidiae sacratum in venerabili oraculo subvertens deripuit, prohibens ne adorandam et inmaculatam hostiam apocrisarii nostri ibidem Deo offerre valeant, nec communionis sacramenta percipiant. Qui videlicet apocrisarii, quia ex praeceptione apostolice auctoritatis commonuerunt eum ut de tali heretico intentum recederet, necnon et contestari visi sunt, persecutionibus diversis cum aliis orthodoxis viris et venerabilibus sacerdotibus insecutus eos, quosdam eorum custodiae retrudens, alios in exilio deportans, alios autem verberibus summittens. Quibus pene omnem mundum conturbantibus, ex diversis locis querellas contra eos ad apostolicam nostram sedem plurimi orthodoxi detulisse monstrantur, coniurantes ut totius mali tanteque eversionis per apostolicam auctoritatem abscidatur commentum, quatenus minime totius corpus catholice Ecclesie nocibilis eorum ectheseos langor disrumpere valeat.
Tunc Martinus sanctissimus ac beatissimus episcopus misit et congregavit episcopos in urbe Roma numero CV et fecit synodum secunda instituta Petrum orthodoxorum in ecclesia Salvatoris, iuxta episcopio Lateranense, resedentibus episcopis, presbiteris, adstantibus diaconibus et clerum universum. Et condemnaverunt Cyrum Alexandrinum, Sergium, Pyrrum et Paulum patriarchas Constantinopolitanos, qui novitates contra inmaculatam fidem praesumpserunt innectere; quippe quoniam ipsam excludere properantes, hereticorum dogmatum contra catholicam Dei ecclesiam confesionem concinnaverunt, anathematis ultione perculsi sunt. Quem synodum hodie archivo ecclesiae continetur. Et faciens exemplaria, per omnes tractos Orientis et Occidentis direxit, per manus orthodoxorum fidelium disseminavit.
Ipsis diebus direxit imperator in Italiam Olimpium cubicularium et exarchum ad regendam omnem Italiam, praecipiens ei, dicens: “Oportet gloria tua ut sicut nobis suggessit Paulus patriarcha huius a Deo conservandae urbis peragere, et si quidem inveneritis provincia ipsa consentientem in typo a nobis exposito, tenere omnes qui ibi sunt episcopi et hieraticos possessorum atque habitatorum et peregros et in eodem subscribant. Si autem, quomodo nobis suggessit Platon gloriosus patricius, Eupraxius gloriosus, potueritis suadere exercitu ibidem consistenti, iubemus tenere Martinum qui hic erat apocrisarius in regia urbe, et postmodum per omnes ecclesias relegere eum qui factus est a nobis orthodoxus typus et omnes episcopi Italiae in ipso subscribant. Si autem inveneritis contrarium in tali causa exercitum, tacitum habetote donec optinueritis provinciam et potueritis vobis exercitum adgregare, tam Romane civitatis atque Ravennate, ut ea quae vobis praecepta sunt quantocius explere valeatis”.
Qui praedictus Olympius veniens in civitate Romana invenit sanctam Romanam ecclesiam quoadunatam cum omnes episcopos Italiae seu sacerdotes vel clerum. Et volens adimplere ea quae ei iussa sunt, armans se cum exercitu virtuti voluit scisma sanctae ecclesiae intromittere. Hoc per plurimum tempus actum est; et non illum omnipotens Deus permisit quae nitebatur perficere. Videns ergo se a sancta Dei catholica et apostolica ecclesia superatum, necesse habuit de sua quasi mala intentione declinare, ut quod non potuit per manum armatam, facere subreticio modo: per missarum solemnia in ecclesia Dei genetricis semperque virginis Mariae ad Praesepe, ad communionem, dum ei porrigeret sanctissimus papa, voluit eum interire, ut demandaverat suo spatario. Sed Deus omnipotens, qui solitus est servos suos orthodoxos circumtegere et ab omni malo eripere, ipse excecavit spatarium Olympii exarchi, et non est permissus videre pontificem, quando exarcho communionem porrexit vel pacem dedit, ut sanguis eius effunderetur et catholica Dei ecclesia heresi subiugaretur. Quod postmodum praedictus armiger diversis cum iusiurandum professus est.
Videns ergo Olympius exarchus quis manus Dei circumtegabat Martinum sanctissimum papam, necesse habuit se cum pontifice concordare et omnia quae ei iussa fuerant eidem sanctissimo viro indicare. Qui facta pace cum sancta Dei ecclesia, celligens exercitum, profectus est Siciliam adversus gentem Saracenorum qui ibidem habitabant. Et peccato faciente maior interitus in exercitu Romano provenit. Et post hoc isdem exarchus morbo interiit.
Deinde directus est ab imperatore Theodorus exarchus, qui cognomento Caliopa, cum Theodoro imperiale cubicularium, qui et Pellurius dicebatur, cum iussiones. Et tollentes sanctissimum Martinum papam de ecclesia Salvatoris, qui et Constantiniana appellatur, quem perduxerunt Constantinopolim; et nec sic eis adquievit. Deinde directus est sepiusdictus sanctissimus vir in exilio, in loco qui dicitur Cersona, et ibidem, ut Deo placuit, vitam finivit in pace, Christi confessor; qui et multa mirabilia operatur usque in hodiernum diem. Fecit autem ordinationes II per mens. decemb., presbiteros XI, diaconos V; episcopos per diversa loca numero XXXIII. Depositus sub die XVII mens. septemb.

Condividi questo articolo con tuoi amici

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *