Papa Damaso I

Papa Damaso I (Roma o Guimarães, 305 circa – Roma, 11 dicembre 384) è stato il 37º papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. 1° pontefice massimo dopo la rinuncia alla carica dell’imperatore Graziano. Fu papa dal 1º ottobre 366 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Damaso I

DAMASUS, natione Spanus, ex patre Antonio, sedit ann. XVIII m. III d. XI. Et cum eodem ordinatur sub intentione Ursinus; et facto concilio sacerdotum constituerunt Damasum, quid fortior et plurima multitudo erat, et sic constitutus est Damasus; et Ursinum erigerunt ab Urbe et constituerunt eum Neapolim episcopum; et mansit Damasus in urbe Roma praesul in sedem apostolicam. Fuit autem temporibus Iuliani. Hic fecit basilicas duas: una beato Laurentio iuxta theatrum et alia via Ardeatina ubi requiescit; et in Catacumbas, ubi iacuerunt corpora sanctorum apostolorum Petri et Pauli, in quo loco platomam ipsam, ubi iacuerunt corpora sancta, versibus exornavit. Hic multa corpora sanctorum requisivit et invenit, quorum etiam versibus declaravit. Hic constitutum fecit de ecclesia. Hic accusatus invidiose incriminatur de adulterio; et facto synodo purgatur a XLIIII episcopis qui etiam damnaverunt Concordium et Calistum diacones accusatores et proiecerunt de ecclesia. Hic constituit titulum in urbe Roma basilicam quem ipse construxit, ubi et donavit:
patenam argenteam, pens. lib. XX ;
amam argenteam, pens. lib. XV;
scyphum anaglyfum, pens. lib. X ;
calices ministeriales argenteos V, pens. sing. lib. III;
coronas argenteas V, pens. sing. lib. VIII ;
cantara cerostata aerea XVI ;
domus in circuitu basilicae, praest. sol. CLV;
possessio Papirana, territurio Ferentino, cum adiacentibus adtiguis, praest. sol. CXX et tremissium;
possessio Antonianam, territurio Casino, praest. sol. CIII;
balneum iuxta titulum, praest. sol. XXVII.
Hic fecit ordinationes V per mens. decemb., presbiteros XXXI, diaconos XI; episcopos per diversa loca LXII. Hic Constituit ut psalmos die noctuque canerentur per omnes ecclesias; qui hoc praecepit presbiteris vel episcopis aut monasteriis. Qui etiam sepultus est via Ardeatina in basitica sua III id. decemb., iuxta matrem suam et germanam suam. Et cessavit episcopatus dies XXXI.

Torna su