Papa Clemente I

Papa Clemente I (Roma – Grecia, 97). Il suo successore fu papa Evaristo.

Papa Clemente I

CLEMENS, natione Romanus, de regione Celiomonte, ex patre Faustino, sedit ann. VIIII m. II d. X. Fuit autem temporibus Galbae et Vespasiani, a consulatu Tragali et Italici usque ad Vespasiano VIIII et Tito. Hic dum multos libros zelo fidei christianae religionis adscriberet, martyrio coronatur. Hic fecit VII regiones, dividit notariis fidelibus ecclesiae, qui gestas martyrum sollicite et curiose, unusquisque per regionem suam, diligenter perquireret. Hic fecit duas epistolas quae catholicae nominantur. Hic ex praecepto beati Petri suscepit ecclesiae pontificatum gubernandi, sicut ei fuerat a domino Iesu Christo cathedra tradita vel commissa; tamen in epistola quae ad Iacobum scripta est, qualiter ei a beato Petro commissa est ecclesia repperies. Ideo propterea Linus et Cletus ante eum conscribuntur, eo quod ab ipso principe apostolorum ad ministerium sacerdotale exhibendum sunt episcopi ordinati. Hic fecit ordinationes duas per mens. decemb., presbiteros X, diaconos II; episcopos per diuersa loca XV. Obiit martyr Traiano III. Qui etiam sepultus est in Grecias VIII kal. decemb. Et cessavit episcopatus dies XXI.