Papa Bonifacio V

Papa Bonifacio V (Napoli, … – Roma, 25 ottobre 625) è stato il 69º papa della Chiesa cattolica, dal 23 dicembre 619 al 625. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.

Papa Bonifacio VBONIFATIUS, natione Campanus, de civitate Neapolim, ex patre Iohanne, sedit ann. V. Hic constituit ut testamentum valeat secundum iussionem principis. Hic constituit ut nullus trahatur de ecclesia. Hic constituit ut acholitus non praesumat reliquias sanctorum mari, rum levare, nisi presbiter. Hic constituit ut in Lateranis acholitus non baptizet cum diacono, sed subdiaconi sequentes. Hic perfecit cymeterium sancti Nicomedi et dedicavit eum. Erat enim beatissimus Bonifatius mitissimus super omnes homines et misericors. Hic clerum amavit, roga integra clero suo dedit. Eodem tempore, ante dies ordinationis eius, Eleutherius patricius et eunuchus factus intarta adempsit regnum. Et veniente eum ad civitatem Romanam, in castrum qui dicitur Luciolis, ibidem a milites Ravennates interfectus est. Cuius caput ductus Constantinopolim ad piissimum principem. Quo defuncto, sepultus est ad beatum Petrum apostolum. Hic demisit omni clero pro obsequias suus rogam unam, integram. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros XXVI, diaconos IIII; episcopos per diversa loca numero XXVIIII. Et cessavit episcopatus dies XIII. Depositus est die XXV mens. octob.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *