Papa Adeodato I

Papa Adeodato I, chiamato anche con il nome latino Deusdedit (Roma, … – 8 novembre 618), è stato il 68º papa della chiesa cattolica, dal 19 ottobre 615 al 618. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Adeodato I

DEUSDEDIT, natione Romanus, ex patre Stephano subdiacono, sedit ann. III dies XXIII. Hic clerum multum dilexit, sacerdotes et clerum ad loca pristina revocavit. Eodem tempore veniens Eleutherius patricius et cubicularius Ravenna, et occidit omnes qui in nece Iohanni exarchi et iudicibus reipublicae fuerunt mixti. Hic venit Roma, susceptus est a sanctissimo Deusdedit papa optime. Qui egressus de Roma venit Neapolim, qui tenebatur a lohanne Compsino intarta. Qui pugnando Eleutherius patricius ingressus est Neapolim et interfecit tyrannum. Reversus est Ravenna, et data roga militibus facta est pax in tota Italia. Hic constituit secunda missa in clero. Eodem tempore factus est terrae motus maior mense augusto, indictione VI. Post haec secuta est clades in populo, percussio scabearum, ut nullus poterat mortuum suum cognoscere. Quo defuncto, sepultus est ad beatum Petrum apostolum. Hic demisit pro obsequias suas ad omnem clerum rogam unam integram. Hic fecit ordinationes III, presbyteros XIIII, diaconos V; episcopos per diversa loca XXVllll. Et cessavit episcopatus mens. I dies XVI. Depositus sub die VIII mens. novemb.

Torna su