Papa Bonifacio I

Papa Bonifacio I (Roma – Roma, 4 settembre 422). È stato pontefice dal 418 alla sua morte. Il suo successore fu papa Celestino I.

Papa Bonifacio I

BONIFATIUS, natione Romanus, ex patre Iocundo presbitero, sedit ann. III m. VIII d. VII. Hic sub intentione cum Eulalio ordinantur uno die et fuit dissensio in clero mens. VII d. XV. Eulalius vero ordinatur in basilica Constantiniana, Bonifatius autem in basilica Iuliae. Eodem tempore audiens hoc Placidia Augusta cum filio suo Valentiniano Augusto, dum sederent Ravenna, retulit Honorio Augusto Mediolano sedenti. Eodem tempore ambo Augusti missa auctoritate hoc praeceperunt ut ambo exirent civitate. Qui cum pulsi exissent, habitavit Bonifatius in cymiterio sanctae Felicitatis martyris, via Salaria, Eulalius vero in civitate Antio, ad sanctum Hermen. Veniens autem dies proximus Paschae praesumpsit Eulalius, eo quod ordinatus fuisset in basilica Constantiniana, et introivit in Urbem et baptizavit et celebravit Pascha in basilica Constantiniana; Bonifatius vero, sicut consuetudo erat, celebravit baptismum Paschae in basilica beatae martyris Agnae. Hoc audientes Augusti utrumque miserunt et erigerunt Eulalium et missa auctoritate revocaverunt Bonifatium in urbem Romam et constituerunt episcopum; Eulalium vero miserunt foris in Campaniam. Et post annos III et menses VIII defunctus est Bonifatius. Clerus et populus petierunt Eulalium revocari. Quod tamen non consensit Eulalius Romam reverti. Qui tamen in eodem loco Campaniae post annum mortis Bonifatii defunctus est Eulalius. Hic Bonifatius constituit ut nulla mulier aut monacha pallam sacratam contingere aut lavare aut y incensum ponere in ecclesia nisi minister; nec servum clericum fieri, nec obnoxium curiae vel cuiuslibet rei. Hic fecit oratorium in cymiterio sanctae Felicitatis, iuxta corpus eius, et ornavit sepulchrum sanctae martyris Felicitatis et sancti Silvani, ubi et posuit hoc:
patenam argenteam, pens. lib. XX;
scyphum argenteum, pens. lib. X;
amam argenteam, pens. lib. XIII;
calices minores II, pens. sing. lib. IIII;
coronas argenteas III, pens. sing. lib. XV.
Hic fecit ordinationem I per mens. decemb., presbiteros XIII, diaconos III; episcopos per diversa loca XXXVI. Qui etiam sepultus est via Salaria, iuxta corpus sanctae Felicitatis martyris, VIII kal. novemb. Et cessavit episcopatus dies VIIII.