Papa Celestino I

Papa Celestino I (Roma, 380 (?) – Roma, 27 luglio 432) è stato il 43º vescovo di Roma e Papa della Chiesa cattolica dal 10 settembre (o 3 novembre) 422 alla sua morte. È venerato come santo dalla Chiesa cattolica e dalle Chiese ortodosse. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Celestino I

CAELESTINUS, natione Campanus, ex patre Prisco, sedit ann. VIII m. X d. XVII. Hic multa constituta fecit et constituit ut psalmi David CL ante sacrificium psalli antephanatim ex omnibus, quod ante non fiebat, nisi tantum epistula beati Pauli recitabatur et sanctum Evangelium. Hic fecit constitutum de omnem ecclesiam, maxime et de religione, quae hodie archivo ecclesiae detenentur recondite. Ilic dedicavit basilicam Iuli in qua optulit post ignem Geticum; patenam argenteam, pens. lib. XXV;
scyphos argenteos II, pens. sing. lib. VIII;
amas argenteas II, pens. sing. lib. X;
calices minores argenteos V, pens. sing. lib. III;
aquamanules argenteos, pens. lib. X;
candelabra argentea II, pens. sing. lib. XXX;
canthara cereostata aerea XXIIII, pens. sing. lib. XXX;
item coronas argenteas X, pens. sing. lib. X.
Ad beatum Petrum apostolum:
farum cantharum, pens. lib. XXV, ex argento purissimo;
canthara argentea cireostata in gramio basilicae XXIIII, pens. sing. lib. XX.
Ad beatum Paulum apostolum:
farum cantharum argenteum, pms. lib. XXV;
canthara cyreoslata XXIIII, pens. sing. lib. XX.
Hic fecit ordinationes III per mens. decemb., presbiteros XXXII, diaconos XII; episcopos per diversa loca XLVI. Qui etiam sepultus est in cymiterio Priscillae, via Salaria, VIII id. april. Et cessavit episcopatus d. XXI.

Torna su