Papa Agatone
Papa Agatone (Palermo, 575 – Roma, 10 gennaio 681) è stato il 79º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica dal 27 giugno 678 al 681.
AGATHO, natione Sicula, sedit ann II mens. VI dies IIII. Tantum benignus et mansuetus fuit ut etiam omnibus hilaris et iocundus conprobaretur. Huius temporibus Theodorus archiepiscopus Ravennas semetipsum sedis apostolicae post multorum annorum curricula praesentavit.
Hic suscepit divalem iussionem piissimorum principum Constantini, Heraclii et Tiberii Augustorum per Epiphanium gloriosum a secretis, missa praecessori suo Dono papae, invitans atque adhortans ut debeat sacerdotes vel missos suos dirigere in regia urbe pro adunatione facienda sanctarum Dei ecclesiarum, quod et ordinare non distulit. Et direxit Abundantium Paternensem, Iohannem Regitanum et Iohannem Portuensem episcopos, Theodorum et Georgium presbiteros, Iohannem diaconum, Constantinum subdiaconum, Theodorum presbiterum Ravennatem atque religiosos servos Dei monachos.
Clerum videlicet diversis ordinibus super quod conpetebat honoribus ampliavit. Hic ultra consuetudinem arcarius ecclesiae Romanae efficitur et per semetipsum causa arcarivae disposuit, emittens videlicet desuscepta per nomencolatorem manu sua obumbratas Qui infirmitate detentus arcarium iuxta consuetudinem instituit.
Huius temporibus, indictione VIII, luna eclypsin pertulit mense iunio. die XVIII. Similiter et mortalitas maior atque gravissima subsecuta est mense suprascripto, iulio, augusto, septembri, in urbe Roma, qualis nec temporibus aliorum pontificum esse memoratur; ut etiam parentes cum filiis atque fratres seu sorores binati per lecta ad sepulchra deducerentur. Postmodum vero foras circumquaque suburbana et castra devastare non cessavit.
Qui suprascripti missi sedis apostolicae qui directi fuerant in regia urbe, ingredientes die X mensis novembris indictione VIIII, Domino solaciante atque principe apostolorum comitante, suscepti sunt a principe in oraculo beati Petri apostoli, intro palatio, porrigetes ei et scripta pontificis. Quas dum suscepisset commonens eos atque adortans ut non per pisma aut furore, sed pacifica dispositione, remittens philosophicas adsertiones, puram sanctarum Scripturam Patrumque probatam fidem per synodalia decreta satisfacerent; et dans indutias ad retractanda scripta, tribuens eis omnia quae ad sustentationem sufficiebant in eorum expensa, in domo qui appellatur Placidias. Die XVIII mensis suprascripti, die dominico, advocati sunt in processione ad sanctam Dei genetricem ad Blachernas in tanta honorificentia ut etiam de palatio caballos stratos dirigeret cum obsequio pietas imperialis et sic eos susciperet, ea ipsa commonens ut pacifica adsertione testimonia venerabilium Patrum proponerent.
Die XXII mensis novembris, in basilica quae et Trulls appellatur, intro palatio, sub regali cultu residente et cum eo Georgio patriarcha Constantinopolitano, Macaro Antioceno,suscepti sunt missi sedis apostolicae, deinde metropolitao vel episcopi Orientalium partium numero CL. Qui proni adorantes, residere praecepit una cum nostris; post haec patricii, ypati omnique synclitu. Et habita inquisitione ab eius pietate cuius partis deberet ostensio adprobari, legati sedis apostolice dixerunt: Oportuna veritas et ratio exigit ut a parte eorum qui unam voluntatem et operationem in domino Iesu Christo adserunt, apostolice sedis exponere.
Qui audientes laeti effecti, paratos se esse dixerunt. Et accepta licentia, ea hora suos intromiserunt libros et tomos diversos et synodos quos falsaverunt; nam non per veritatem se superare estimaverunt, nisi per mendacia et diversa commenta quos in libris ipsis addiderunt. Et relegentes per singula reperti sunt mendaces unam operationem et voluntatem dicentes. Et in quinta synodo epistula Vigilii papae ad Mena patriarcha atque libellum eiusdem Menae in quaternionibus noviter additis falsaverunt, una voluntate et operatione dicentes; quod coram principe et synodo claruit. Alia die, catholicae fidei defensor pius princeps secretario resedens, inquisitione de ipsos codices facta, ita repperit falsa noviter addita fuisse.
Die XII mens. novemb., residente synodo cum eius pietate, suscepti sunt missi sedis apostolicae et praecepit eos in synodo residere, raesentates locum sanctissimi ac beatissimi Agathonis papae. Quorum dictum est ut omnes libros quos scirent ad causam fidei pertinere oram synodo adducerent; quod et factum est. Et vocato Georgio diacono et chartofylace ecclesiae Costantinopolitanae, praeceptum est ei ut iuxta eorum notitia codices ex bibliotheca ecclesiae ad medium deduceret. Et dum adducti essent et relegerentur, utrique similes epperti sunt, duas naturas duasque voluntates et operationes habentes. Et confusus Macarus eoram synodo inventus est mendax. Tunc interdicens pietas augustalis Georgio patriarchae ut minime in ecclesia sua susciperet Macarum vel eius homines et interdicens ei processum. Haec prima eius ruina fuit.
Die XIIII mens. februar auxiliante beato Petro apostolo ut veritatis lumen appareret, intromissa sunt coram synodo venerabilium Patrum dicta Iohanni Constantinopolitani, Cyrilli, Athanasii, Basilii, Gregorii, Dionisii, Ilarii, Ambrosii, Augustini et Leonis, duas naturales voluntates er operationes in Christo dicentes ad satisfactionem principis ves synodo.
Sequenti die, in eodem secretario resedente synodo una cum principe, synodica sanctissimi Agathonis papae relecta est et singula conprobata Patrum dicta inserta. In qua synodica et episcopi occidentales partes subscripserunt CXX quinque. Post haec adhortatus est nec dicendus Macarus a sancta synodo vel a pio principe omnique senatu ut profiteretur unam aut duas confiteri voluntates aut operationes. Quio nullatenus audivit sed potius neque una neque duas in Salvatore dicere voluit. Deinde protulit piissimus et serenissimus princeps tomum ad relegendum in qua una et heretica dogma Macari erat conscripta et eius manu subscripta apertissime una voluntate in Domino affirmante. Post ipsiussubscriptione et Theodori expatriarchae utique iuxta eo tenore ibi subscriptio eius erat. Et interrogatus Georgius patriarcha si ea fide qua docet sedia apostolica amplectitur iuxta scripta Agathonis papae seu sanctorum venerabilium Patrum. Qui respondetis ut accepta licentia in scripto quae oportuna erat responderet. Et in his recedentes, die XVII mens, febr., die dominico, intro oraculum beati Petri intro palatium, adstante synclitu simulque et patriarcha, legates sedis apostolicae suscepit, relegens suggestionem aliam pro eorum commendationem a sanctissimo papa directa. Qui Georgius sanctissimus patriarcha professus est ea die in scriptis duas naturas duasque voluntates et operationes credere et praedicare sicut sedis apostolica, et anathematizans eos qui unam naturam, voluntatem et operationem dicunt.
Die XXV mens. febr., resedente synodo una cum pio principe simulque et legatos sedis apostolicae, Macarum adesse iusserunt; et data a principe licentia ut se partes quis in qua vellet divideret, Georgius patriarcha regiae civitatis cum suis in parte orthodoxorum, Macharus vero cum suis in parte alia hereticorum. Et deducentes ad medium professionem Georgii patriarchae, quam fecerat et porrexerat pricipi, relecta est. Et commonitus suprascriptus Macarus quid sentired vel crederet, respondit se in ea perfidia quae ante proposuerat perdurare et nullatenus orthodoxe fidei ad quiescere. Ea hora sancta synodus una cum principe eius orarium abstolli iusserunt. Et exiliens Basilius Cretensis episcupus eius orarium abstulit et anathematizantes foris synodum proiecerunt simulque et thronum eius; Stephanum autem discepilum eius corvicibus a sancto synodo clerici Romani eicientes expulerunt. Ea hera tante tele aranearum nigrissimae in medio populi ceciderunt ut omnes mirarentur quod sordes hereseum expulse sunt. Et Deo auxiliante unite sunt sanctae Dei ecclesiae. In locum vero Macari ordinatus est Theophanius abbas monasterii Baias insulae Siciliensis, patriarcha ecclesiae Antiochenae; Macarus vero cum suis amatoribus, id est Stephano, Anastasio ex presbiteris, Leontio ex diaconis, Polychronio, Epiphanio et Anastasio ex presbiteris et inclausis, in exilio in Romana directi sunt civitate. Deinde abstallentes de dypticis ecclesiarum nomina patriarcharum vel de picturis ecclesiae aut in foribus ubiubi esse poterant auferentes, id est Cyri, Sergii, Pyrii, Pauli, necnon et Petri, per quos error iste orthodoxe fidei usque nunc pullulavit, tanta gratia divina Omnipotentis concessa est missis sedis apostolicae ut ad letitiam populi vel sancti concilii qui in regia urba erat, Iohannes episcopus Portuensis dominicorum die octava Paschae in ecclesia sanctae Sophiae publicas missas coram principe et patriarchas latine celebraret et omnes unanimiter in laudes et victoriis piissimorum imperatorum idem latine vocibus adclamarent.
Hic suscepit divalem iussionem secundum suam postulationem, ut suggessit, per quam relevata est quantitas qui solita erat dati pro ordinatione pontificis facienda; sic tamen ut si contigerit post eius transitum electionem fieri, non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretus generalis introducatur in regia urbe secundum antiquam consuetudinem, et cum eorum scientiam et iussionem debeat ordinatio provenire. Hic demisit omni clero rogam unam et ad luminaria Apostolorum et sanctae Mariae ad Praesepe sol II milia CLX. Fecit autem ordinationem I, presbiteros X, diaconos III; episcopos per diversa loca XVIII. Qui etiam sepultus est ad Petrum apostolum, sub die IIII id. ianuar. Et cessavit episcopatus an. I m. VII d. v.