Papa Dono

Papa Dono (o Domno) (Roma, … – Roma, 11 aprile 678) è stato il 78º Papa della Chiesa cattolica, dal 2 novembre 676 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Dono

DONUS, natione Romanus, ex patre Mauricio, sedit ann. mens. V dies X. Hic atrium beati Petri apostoli superiore, qui est ante ecclesiam in quadriporticum, magnis mormoribus stravit. Sed et ecclesiam Apostolorum sita via Ostiense ut decuit restauravit atque dedicavit. Item ecclesiam sanctae Eufimiae posita via Appia similiter dedicavit. Clerum videlicet diversis ordinibus honoribus ampliavit. Hic repperit in urbe Roma, in monasterio qui appellatur Boetiana, nestorianitas monachos Syros, quos per diversa monasteria divisit; in quo praedicto monasterio monachos Romanos instituit. Huius temporibus ecclesia Ravennas, qui se ab ecclesia Romana segregaverat causa autocefaliae, denuo se pristinae sedis apostolicae subiugavit. Cuius ecclesiae praesul, nomine Reparatus, e vestigio, ut Deo placuit, vitam finivit.
Hic dum esset electus, per augusto mense, apparuit stella a parte Orientis a gallo canto usque mane per menses tres, cuius radia caelos penetrabat; in cuius visione surgentes omnes provinciae et gentes mirabuntur. Qui post semetipsa reversa disparuit; pro quo capitulo et maxima mors a parte Orientis subsecuta est. Fecit autem ordinationem I, presbiteros X, diaconos V; episcopos per diversa loca VI. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum Apostolum, sub die III id. april. Et cessavit episcopatus mens. II dies XV.

Torna su