Papa Adriano I

Papa Adriano I (Roma, 700 – Roma, 25 dicembre 795) è stato il 95º papa della Chiesa cattolica, dal 1º febbraio 772 al 795. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.

Papa Adriano IHADRIANUS, natione Romanus, ex patre Theodoro, de regione Via lata, sedit ann. XXIII mens. X dies XVII. Vir valde praeclarus et nobilissimi generis prosapia ortus atque potentissimis romanis parentibus editus, elegans et nimis decorabilis persona, constans etiam atque fortissimus orthodoxae fidei ac patriae suae et plebis sibi commissae defensor, viriliter cum Dei virtute inimicis sanctae Dei ecclesiae ac reipublicae inpugnatoribus resistens, pauperum etiam omniumque indigentium misericordissimus ac copiosus consolator, ecclesiastice namque traditionis et sanctorum Patrum institutionum observator.
Hic namque beatissimus vir, defuncto eius genitore atque parvulus suae nobilissimae genetrici relictus, studiose a proprio thio Theodoto dudum consule et duce, postmodum vero primicerio sanctae nostrae ecclesiae, post antedictae suae genetricis obitum nutritus atque educatus est. Nam a primaeva aetatis suae pueritia, dum adhuc laicus existeret, spiritalibus studiis et castitatis modestiae vehementius insistebat, sedule perseverans in ecclesia sancti Marci quae vicina domus suae esse videtur, illic crebras Deo nostro referebat die noctuque laudes, indutusque cilicio ieiuniis corpus suum macerabat et elemosina inocleanter egenis ac inopibus iuxta possibilitatis suae vires libenter tribuebat; eiusque bonae actionis merita in omnium Romanorum aures frequenter resonabant, ita ut ex hoc nobilitatis ac pudicitiae ipsius fama longe lateque divulgaretur. Cuius piae conversationis vitam et spiritalem operationem ac praecipuos mores conspiciens sanctae recordationis domnus Paulus papa, eum clericari iussit; quem notarium regionarium in ecclesia constituens, postmodum eum subdiaconum fecit. Dum vero post recessum antedicti domni Pauli papae ad pontificatus culmen provectus fuisset domnus Stephanus secundus iunior papa, et ipse cernens eiusdem beatissimi Adriani spiritalium conversationum merita, in diaconii ordinem eum provexit; et ex tunc multipliciter spiritalibus pollens studiis, maximam tam ad evangelizandum populo sollerter ac clare divina atque evangelica verba quamque ad exercendam ecclesiasticam traditionem gessit curam; et ita Spiritus sancti gratia in eius corde refulsit, ut in omnibus efficax idoneusque conprobaretur. Sicque factum est ut dum de hac vita migraret antefatus domnus Stephanus papa, ilico, dum ferventissimo affectu a populo Romano diligeretur, isdem praecipuus ac sanctissimus vir et Dei cultor Hadrianus ad sacrum pontificatus electus est culmen.
Hic namque in ipsa electionis suae die, confestim eadem hora qua electus est, reverti fecit iudices illos huius Romanae urbis, tam de clero quamque militia, qui in exilium ad transitum domni Stephani papae missi erant a Paulo cubiculario cognomento Afiarta et aliis consentaneis impiis satellitibus; sed et reliquos qui in arta custodia mancipati ac retrusi erant absolvi fecit; et ita, omnibus pariter cum eo exultantibus, pontificalem, Deo auspice, suscepit consecrationem.
Itaque in ipso exordio consecrationis eius direxit ad eius beatitudinem suos missos Desiderius Langobardorum rex, id est Theodicium, ducem Spolitinum, Tunnonem, ducem Eburegias, et Prandulum, vestararium suum, suasionis per eos mittens verba, sese quasi cum eo in vinculo caritatis velle colligandum. Quibus ita ipse beatissimus pontifex respondit, dicens: «Ego quidem cum omnibus christianis pacem cupio habere, etiam et cum eodem Desiderio rege vestro; in ea foederis pace quae inter Romanos Francos et Langobardos confirmata est studebo permanendum. Sed quomodo possum credere eidem regi vestro, in eo quod subtilius mihi sanctae recordationis praedecessor meus domnus Stephanus papa de fraudulenta eius fide referuit, inquiens quod omnia illi mentitus fuisset que ei in corpus beati Petri iureiurando promisit pro iustitiis sanctae Dei ecclesiae faciendis, et tantummodo per suum iniquum argumentum erui fecit oculos Christophori primicerii et Sergii secundicerii filii eius, suamque voluntatem de ipsis duobus proceribus ecclesiae explevit. Unde damnum magis et detrimentum nobis intulit; nam nullum profectum in causis apostolicis inpertivit. Sed et hoc isdem meus praedecessor, pro dilectione quam erga me suum pusillum habuit, mihi retulit, quia dum ad eum postmodum suos missos direxisset, videlicet Anastasium primum defensorum etGemmulum subdiaconum, adortans eum ut ea quae praesentaliter beato Petro pollicitus est adimpleret, taliter ei per eosdem missos direxit in responsis: «Sufficit apostolico Stephano quia tuli Christophorum et Sergium de medio, qui illi dominabantur, et non illi sit necesse iustitias requirendum. Nam certe si ego ipsum apostolicum non adiuvavero, magna perditio super eum eveniet. Quoniam Carulomannus, rex Francorum, amicus existens praedictorum Christophori et Sergii, paratus est cum suis exercitibus, ad vindicandum eorum mortem, Roma properandum ipsumque capiendum pontificem. Ecce qualis est fides Desiderii regis vestri, et qua fiducia illi credere possim».
Haec vero eodem beatissimo Hadriano praesule prosequente eisdem missis Desiderii regis, illi magis ac magis confirmabant sub vinculo sacramenti quod eorum rex et omnes iustitias quas antefato domno Stephano papae non fecerat, eidem praecipuo pontifici et summo pastori perficeret, et in vinculo caritatis insolubili conexione cum eo fore permansurum. Quorum iuramentis credens eius beatitudo, direxit ad eundem Desiderium regem suos missos pro his omnibus perficiendis, scilicet Stephanum, notarium regionarium et sacellarium, atque Paulum, cubicularium et tunc superistam.
Quibus egredientibus ab hac Romana urbe et Perusiam coniungentibus, coniunxit mandatum quod iamfatus Desiderius abstulisset civitatem Faventinam et ducatum Ferrariae seu Comiacclum de exarchato Ravennate, quae sanctae memoriae Pipinus rex et eius filii Carulus et Carulomannus, excellentissimi reges Francorum et patricii Romanorum, beato Petro concedentes offeruerunt. Nec enim duo menses praeterierunt quod ipse sanctissimus vir pontificatus culmen adeptus est, ita isdem atrocissimus Desiderius easdem abstulit civitates, constringens ex omni parte civitatem Ravennantium et casales ac omnia praedia Ravinianorum occupans, cunctaque victualia, familias etiam seu peculia ipsorum vel quaeque in ipsis praediis habere videbantur abstulit. Et dum nulla remansisset spes vivendi neque Leoni archiepiscopo neque prefatis Ravinianis, in magna angustia et famis inopia positi direxerunt hic Roma suos missos, scilicet Iulianum, Petrum et Vitalianum, tribunos, deprecantes cum magno fletu eundem sanctissimum pontificem, ut qualiter potuisset eis subveniret, ipsasque decertaret recolligendum civitates; adserentes quia si ipse civitates non fierent restitute, vivere nullomodo potuissent.
Tunc ipse almificus pontifex dum adhuc praenominati eius missi, Stephanus sacellarius et Paulus superista, ad prenominatum pergerent regem, direxit eidem regi suas deprecatorias litteras ut easdem redderet civitates, increpans ei fortiter per sua scripta, cur de promissione illa quam per suos missos pollicendo direxerat mutatus fuisset, etiam quia iustitias beati Petri iuxta ut repromiserat non reddidit, insuper et civitates illas quas antecessores eius beatissimi pontifices domnus Stephanus, Paulus et idem Stephanus detenuerunt abstulisset. Dum vero talia eidem protervo Desiderio antefatus sanctissimus pontifex deprecando, ammonendo et coniurando direxisset, ita illi remisit in responsis, quod nisi prius se cum eo ipse almificus praesul coniungeret pariter loquendum, minime easdem redderet civitates. In ipsis vero diebus contigit uxorem et filios quondam Carulomanni regis Francorum ad eundem regem Langobardorum fugam arripuisse cum Autcario; et nitebatur ipse Desiderius atque inianter decertabat quatenus ipsi filii eiusdem Carulomanni regnum Francorum adsumpsissent; et ob hoc ipsum sanctissimum praesulem ad se properandum seducere conabatur ut ipsos antefati quondam Carulomanni filios reges ungueret, cupiens divisionem in regno Francorum inmittere ipsumque beatissimum pontificem a caritate et dilectione excellentissimi Caruli regis Francorum et patricii Romanorum separare, et Romanam urbem atque cuncta Italia sub sui regni Langobardorum potestate subiugare. Sed, favente Deo, hoc nullo modo potuit inpetrare; quoniam sicut lapis adamans ita firmus atque fortissimus in suo corde antefatus beatissimus Hadrianus extitit pontifex.
Praenominatus siquidem Paulus superista, adhuc apud eundem Desiderium existens, firmiter ei promittebat seipsum beatissimum papam ad eum deduci, dicens: «Quia si etiam funem in eius pedibus me adhibere convenerit, eum qualiter potuero ad tui deducam presentiam». Sicque factum est ut eodem Paulo in eodem itinere existente, palam omnibus fieret qualiter necare fecisset Sergium secundicerium, qui cecus in cellario erat. Et metuens isdem sanctissimus praesul ne eiusmodi nuntium ad aures ipsius personuisset Pauli, et aut ad eundem regem reverteretur, aut etiam in fines Langobardorum ab ipso itinere declinaret et aliquam malitiam amplius cum eodem Desiderio in finibus Romanorum atque exarchatus Ravennantium perpetraret, dum nimis dilectus illi ac fidelis existebat, ob hoc direxit antefatus beatissimus papa clam nimisque secrete Leoni archiepiscopo Ravennantium civitatis per Iulianum tribunum, ut dum reverteretur ipse Paulus a Desiderio, eum sive in Ravenna sive in Arimino detenuisset: quod et factum est. Revertente enim eo ex eodem itinere, in Arimino conprehensus atque in custodia est detentus.
Tunc isdem beatissimus pontifex cepit curiose antefati Sergii secundicerii mortem inquirere. Convocansque cunctos cellararios subtilius eos perscrutavit quomodo ipse Sergius ab eodem cellario abstractus fuisset. Qui respondentes dixerunt «quia prima noctis hora veniens Calventzulus cubicularius cum Lunissone presbitero et Leonatio tribuno, habitatoribus civitatis Anagnine, ipse eundem Sergium abstulit, vivente domno Stephano papa, ante octo dies quod de hac luce migrasset, et praefatis Campaninis illum tradidit». Confestimque deductus est ad medium isdem cubicularius; et inquisitus quis illi praecepisset eundem Sergium a praefato abstrahendi cellario et praenominatis Campaninis tradendum, respondit a Paulo cubiculario, cognomento Afiarta, seu Gregorio defensori regionario et Iohanne duce, germano domni Stephani pape, adque Calvulo cubiculario sibi hoc fuisse praeceptum, quoram eisdem Campaninis.
Dirigensque isdem sanctissimus praesul suos missos Campania, in civitate Anagnina, adduci fecit praedictos Lunissonem et Leonatium. Qui praesentati apostolicis obtutibus, fortiterque constricti, confessi sunt dicentes quod a praenominato Paulo cubiculario et Gregorio defensore regionario seu Iohanne, germano praefati domni Stephani pape, et Calvulo, idem cubiculario et maligno consentaneo sepefati Pauli, illis praeceptum fuisset praenominatum Sergium abstollendum ac interficiendum. Et protinus direxit ipse sanctissimus pontifex cum praenominatis Campaninis suos fidelissimos ministros, ut demonstrarent locum ubi ipsum Sergium interfecerunt atque sepelierunt. Et properantes venerunt usque in Merulanam, ad arcum depictum qui est secus viam quae ducit ad ecclesiam sanctae Dei genetricis ad Praesepe; ibique, iuxta eundem arcum, aperientes udam sepulturam, demonstraverunt corpus ipsius Sergii repositum, fune eius guttur constrictum, atque ictibus totum corpus eius vulneratum. Unde dubium non est suffocatum ac semivivum fuisse terra obrutum.
Quod cernentes universi primati ecclesiae ac iudices militie, ascendentes unanimiter cum universo populo in Lateranense patriarchium, prostrati apostolicis vestigiis, obnixe eundem almificum pontificem deprecati sunt ut vindictam atque emendationem fieri praecepisset de tanto inaudito piaculo, in eo quod praesumpsissent cecum hominem sepius tormentis concrematum crudeliter interficere, quod umquam factum legitur; adserentes quia si talis flagitii reatus non expiaretur, nimis ipsa impia temeritatis praesumptio in hac Romana urbe pullularet; adsumentes ex hoc audaciam perversi homines adtemptarent peiora perpetrare. Tunc praefatus sanctissimus praesul, inclinatus precibus iudicum ac universi populi Romani, iussit contradere antefatum Calvulum cubicularium et praenominatos Campaninos praefecto Urbis, ut more homicidantium eos coram universo populo Romano examinaret. Deductique Elefanto, in carcere publico, illic quoram universo populo examinati sunt: sicque ipsi Campanini, sicut prius, ita et in eadem examinatione confessi sunt. Calvulus vero, obdurans cor suum, vix confessus est ita se omnia esse. Qui tamen in eodem carcere crudeli morte amisit spiritum.
Pro vero amputandis tantis intolerabilibus flagitii reatibus missi sunt ipsi Campanini Constantinopolim in exilium. Post hec iussit antefatus beatissimus papa abstolli corpora Christophori et praenominati Sergii eius filii, eaque cum honore in ecclesia beati Petri fecit sepelire. Gestam vero examinationis, qualiter proprii reatus noxam confessi sunt iamdictus Calvulus cubicularius et praenominati Campanini, direxit antefatus almificus pontifex Ravennam, ut eidem Paulo omnia per ordinem redigerentur. Suscipiens vero Leo archiepiscopus Ravennantium eadem gesta, confestim sine auctoritate apostolica tradidit eundem Paulum consulari Ravennantium urbis; examinatusque quoram omnibus Ravinianis eadem acta illi relecta sunt; sicque se reum manifestans tanti piaculi, confessus est se perpetrasse noxam. Ita vero isdem Paulus examinatus est. Qui etiam nec scientia exinde data esset praefato sanctissimo pontifici, neque ab archiepiscopo, neque a quibusdam Ravinianis, sed per alios hoc eius sanctitas agnovit. Dum vero haec agerentur, cupiens ipse praecipuus pastor et egregius pontifex salvare animam iamdicti Pauli ne in aeternum periret, adscribi fecit suggestionem suam Constantino et Leoni augustis magnisque imperatoribus, significans de ipsius Sergii caeci impia morte, atque deprecans eorum imperialem clementiam ut pro emendatione tanti reatus ipsum Paulum suscipi et in ipsis Greciae partibus in exilio mancipatum retineri praecepissent. Direxitque eandem suggestionem eius ter beatitudo Leoni archiepiscopo ut ipsum Paulum Constantinopolim in exilio, sive per Venetias, sive per aliunde, qualiter potuisset, dirigeret cum praefata apostolica suggestione. Ipse vero arphiepiscopus, insidians vehementer eidem Paulo, adhibuit impiam occasionem, dirigens eidem praecipuo pontifici in responsis expedibile minime esse eundem Paulum illuc dirigi; in eo quod Desiderius Langobardorum rex filium Mauricii ducis Venetiarum apud se captum detineret, ne ipse Mauricius filium suum cupiens ab eodem rege recipere, eundem Paulum illi vicaneum traderet. Ecce qualem occasionem ipse archiepiscopus ecclesiae Ravennantium callide adhibuit ut ipsum Paulum extinguere valeret. Sicque remisit ad apostolicam sedem suggestionem illam.
Post haec vero, dum ipse sanctissimus praesul direxisset Gregorium saccellarium suum ad Desiderium Langobardorum regem, deprecationis atque adhortationis causa, pro restituendis praefatis ab eo abstultis civitatibus, praecepit ei ut firmiter praetextaret Leonem archiepiscopum quatenus salvum eundem conservare studeret Paulum, et dum reverteretur a Ticino secum eum hic Roma deduceret. Dumque praefatus Gregorius sacellarius Ravennantium properasset urbem, constanter ac firmiter praetextavit antefatum archiepiscopum et cunctos iudices Ravinianos ex praeceptione apostolica, praesentia Anvaldi chartularii tunc existentis civitatis Romane, qui ibidem missus erat ab apostolica sede, salvum atque incolomem ipsum Paulum conservandum donec a Ticino reverteretur; adserens sibi fuisse praeceptum ab apostolica potestate eum secum Romam deportandum et apostolicis salvum presentandum obtutibus. Haec vero ipsum praetextans archiepiscopum, ceptum Ticino profectus est iter. Et continuo praenominatus archiepiscopus, accersito consulare Ravennantium civitatis, praecepit ei ipsum interficiendum Paulum. Et dum reversus fuisset saepefatus sacellarius a Ticino, Ravennamque coniungeret, invenit praenominatum Paulum iam interfectum. Pro quo nimis increpavit eidem archiepiscopo cur praesumpsisset contra apostolicum praeceptum taliter de eodem Paulo agere. Post aliquantos itaque dies propria conscientia isdem archiepiscopus territus direxit praenominato sanctissimo papae per Iulianum tribunum suum missum, deprecans apostolicas sibi dirigi litteras consolationis modo, quasi nulla ei reputaretur culpa de eiusdem Pauli morte, in eo quod sanguis innocentis ultus fuisset. Sed nullo modo potuit ipsum sanctissimum pontificem declinare; ita illi dirigens in responsis «quod ipse videat quid in eodem Paulo operatus est: nam certe ego animam eius cupiens salvare, paenitentiae eum summitti decreveram; ideo meum sacellarium direxi hic Roma esm deferendum». Siquidem praenominatus Desiderius Langobardorum rex, superbiae iactantia elevatus, qua hora praefatas civitates exarchatus Ravennantium abstulit, confestim direxit multitudinem exercituam et occupare fecit fines civitatum, id est Synogaliensis, Esis, Monteferetre, Orbino, Egubio, et ceterarum civitatum Romanorum, plura homicidia et depraedationes atque incendia in ipsis finibus perpetrantes. Nam in civitate Blerana dirigens generalem exercitum partium Tusciae, dum ipsi Blerani in fiducia pacis ad recolligendas proprias segetes generaliter cum mulieribus et filiis atque familiis egrederentur, irruerunt repente super eos ipsi Langobardi, et cunctos primatos, quanti utiles in eadem civitate erant, interfecerunt; et praedam multam tam de hominibus quamque de peculiis abstulerunt, ferro et igne cuncta in circuitu devastantes. Sed et in finibus Romane urbis seu ceterarum civitatum multa mala ac depraedationes isdem Desiderius perpetrare iussit. Etiam et castrum Utriculum occupare fecit.
Unde sepius atque saepius ipse beatissimus praesul tam per obsecratorias litteras quamque per missos eidem Desiderio direxit, deprecans eum ut a tantis malis resipisceret, et eas quas abstulit civitates redderet. Ille vero non solum quia easdem quas occupaverat civitates minime reddere est inclinatus, sed nec ab eadem malitia recedere voluit, non cessans crudeliter multa atque intolerabilia mala finibus Romanorum, ut dictum est, ingerendum.
Tunc praefatus sanctissimus pontifex accersiri faciens Probatum, religiosum abbatem venerabilis monasterii sanctae Dei genetricis, situm territorio Savinense, cum XX senioribus Dei servis monachis, direxit eos ad eundem Desiderium deprecationis causa. Quibus ad eum properantibus, ut ipsi Dei famuli referuerunt, eius pedibus provoluti coram iudicibus Langobardorum, cum lacrimis ex persona antefati vicarii beati Petri eum deprecati sunt ut a tantis malis resipisceret et praefatas quas abstulit civitates beato Petro redderet. Sed nequaquam eius lapideum cor flectere valuerunt. Sicque infructuosi ipsi Dei famuli riversi sunt. Dirigens sepius suos missos isdem Desiderius ad antefatum beatissimum pontificem, id est Andream referendarium et Stabilem ducem, ut se cum eo pariter loquendum deberet coniungi. Quos suscipiens isdem almificus pastor ita eis respondit, inquiens: «Sic regem vestrum ex mea persona satisfacite, me vobis firmiter quoram Deo omnipotente promittente quia si praedictas civitates beati Petri quas tempore meo abstulit mihi reddiderit, continuo, sive Ticino voluerit, sive Ravenna, sive Perusia, sive hic Roma, vel etiam ubiubi illi placabile fuerit, ad eius properabo presentiam, cum eo pariter me coniungendum atque conloquendum quae ad salutem populi Dei utrarumque partium respiciunt. Et si forsitan de hoc dubitationem habet, me cum eo minime debere coniungi postquam ipsas civitates reddiderit, si me cum ipso non coniunxero loquendum, licentiam habeat eas denuo occupandi. Nam si prius ipsas civitates non reddiderit et iustitias nobis minime fecerit, sciat pro certo meam nequaquam videbit faciem. Unde ecce sequipedes vestros dirigere studebo meos missos ad eundem vestrum regem, qui easdem recipiant, si reddere voluerit, civitates. Et de praesenti, qua hora ipsi mei missi receptis eisdem civitatibus ad me hoc ipsum nuntiantes reversi fuerint, continuo ad eius, ubi voluerit, ut dictum est, properabo praesentiam, cum eo simul loquendum».
Ipsisque Langobardorum missis properantibus atque ad suum revertentibus regem, direxit eius ter beatitudo continuo ad eundem Desiderium regem suos missos ob easdem recipiendas civitates, scilicet Pardum, religiosum egumenum monasterii beati Sabae, et Anastasium, primum defensorum; presentatique eius obtutibus et ipsi pedibus eius corruentes, lacrimis profusis eum deprecati sunt ut antedictas redderet civitates; promittentes ei per apostolicam auctoritatem sub iusiurandum quia, si eas reddidisset, statim praenominatus almificus pontifex ad eum festinaret proficiscendum ob conloquendum pariter. Sed per nullam rationem eius ferreum pectus et durissimam mentem mollire potuerunt; nihilque recipientes sine effectu reversi sunt. Tamen non desistebat antedictus pontifex suos missos ad eum pro hoc ipso dirigendum, tam de sacerdotibus quamque de singulis religiosi abitus ordinibus. Sed nihil aput eum impetrare valuerunt; potius permanens in sua iniquitate, multa civitatibus ac finibus Romanorum inferre faciebat ex omni parte mala; magnas conminationes dirigens eidem in praecipuo pontifici se cum universis Langobardorum exercitibus properaturum, Romanam civitatem constringendum. Pro quo in nimio fletu ipse sanctissimus pontifex cum suo populo positus, portas civitatis Romanae claudi et alias ex eis fabricare fecit. Et dum in magna angustia ac tribulatione consisteret, necessitate conpulsus, direxit suos missos marino itinere cum apostolicis litteris ad excellentissimum Carolum, a Deo protectum regem Francorum et patricium Romanorum, deprecans eius excellentiam ut sicut suus pater sanctae memoriae Pippinus, et ipse succurreret atque subveniret sanctae Dei Ecclesiae et adflictae Romanorum seu exarchatus Ravennantium provinciae, atque plenarias beati Petri iustitias et abstultas civitates ab eodem Desiderio rege exigeret.
Ad vero dum per nullam occasionis versutiam potuisset isdem malignus Desiderius persuadere antefatum sanctissimum pontificem ad se eum deducendum, ut antefati Carulomanni filios reges unxisset et ipsum almificum pontificem a caritate et dilectione saepefati christianissimi Caroli magni regis separare valuisset, tunc pertinaci audacia egressus a suo, palatio cum Adilgisi proprio filio et exercitu Langobardorum, deferens secum et uxorem ac filios saepedicti quondam Carulomanni, necnon et Autcarium, qui ad eum, ut dictum est, fugam arripuerant, hic Romam properare nitebatur sine scientia antedicti pontificis; dirigens suos missos, scilicet praenominatum Andream referendarium et alios duos ex suis iudicibus, eius adventum denuntiantes. Quibus Roma coniungentibus praesentatisque apostolicis obtutibus, tale eis reddidit responsum: «Quod nisi, ut iam illi praemisi, reddiderit beato Petro civitates illas quas sub meo tempore abstulit, et plenariam parti nostrae fecerit iustitiam, nullomodo sit illi necesse fatigium sumendi; quia fieri minime potest me prius cum illo presentari».
Suscipiens vero isdem Desiderius hoc responsum, nequaquam exinde reputavit, sed coeptum Romam carpebat iter. Cuius iam adventum adpropinquasse cognoscens ipse precipuus pastor, aggregans universum populum Tusciae, Campaniae et ducatus Perusini et aliquantos de civitatibus Pentapoleos, munivit hanc civitatem Romanam; omnesque armati parati erant ut, si ipse rex adveniret, ei fortiter cum Dei auxilio et beati Petri, fulti orationibus predirti sanctissimi presulis illi resisterent. Nam ecclesias beati Petri ac Pauli exornare fecit eius sanctitas et cuncta earum cymilia et ornatus in hanc civitatem Romanam introduxit, claudi faciens omnes ianuas ecclesiae beati Petri et de intus serris subponi ac muniri iussit, ut si ipse protervus rex sine cummiatu et permisso pontificis advenisset, minime aditum in eandem ecclesiam introeundi haberet, nisi brachio, ad suae animae interitum, ipsas confringeret ianuas. Dumque haec omnia disposuisset, extemplo, facto in scriptis anathematis verbo, direxit eidem Desiderio regi tres episcopos, id est Eustratium Albanensem, Andream Penestrem et Theodosium Tiburtinae civitatis, pretextans eum in eadem obligationis exortationisque verbo et adiuransper omnia divina misteria ut nullo modo finibus Romanorum sine eius absolutione ingredi aut conculcari praesumpsisset, neque ipse neque quispiam Langobardorum, sed nec Autcarius Francus. Susceptoque eodem obligationis verbo per antefatos episcopos, ipse Langobardorum rex ilico cum magna reverentia a civitate Vitervense confusus ad propria reversus est.
Post haec coniunxerunt ad sedem apostolicam missi saepiusdicti Caroli excellentissimi regi Francorum et patricio Romanorum, id est Georgius sanctissimus episcopus, Gulfardus religiosus abba et consiliarius, seu Albuinus deliciosus ipsius regis, inquirentes si praefatus Langobardorum rex abstultas civitates et omnes iustitias beati Petri reddidisset, sicut false Franciam dirigebat, adserens se omnia reddidisse; et satisfacti sunt presentaliter nihil ab eo redditum fuisse. Quibus referens isdem precipuus pontifex cuncta quae gesta erant, eos Franciam absolsit remeandos, dirigens cum eos suos missos ad prefatum excellentissimum Francorum regem cum apostolicis ammonitionum sillabis, adiurans eum fortiter ut ea quae beato Petro cum suo genitore sanctae memoriae Pippino rege pollicitus est adimplere et redemptionem sanctae Dei aecclesiae perficere, seu universa quae abstulta sunt a perfido Langobardorum rege, tam civitates et reliquas iustitias, suo certamine reddere beato Petro principi apostolorum fecisset. Ipsi itaque Francorum missi properantes cum apostolicae sedis missis declinaverunt ad praenominatum Desiderium; qui et constanter eum deprecantes adhortati sunt, sicut illis a suo rege praeceptum extitit, ut antefatas quas abstulerat civitates pacifice beato Petro redderet, et iustitias parti Romanorum fecisset. Sed minime quicquam horum apud eum obtinere valuerunt; adserens se minime quicquam redditurum.
Accepto vero hoc responso, reversi sunt ipsi antefati missi Francorum in regionem suam, properantes simul et apostolicae sedis missi; qui subtilius cuncta referentes et de maligno proposito praenominati Desiderii adnuntiantes antefato excellentissimo et a Deo protecto Carulo magno regi, confestim isdem mitissimus et revera christianissimus Carolus Francorum rex direxit eidem Desiderio suos missos, id est….., deprecans ut easdem quas abstulerat pacifice redderet civitates et plenarias parti Romanorum faceret iustitias, promittens insuper ei tribui XIIII milia auri solidorum quantitatem in auro et argento. Sed neque deprecationibus, neque muneribus eius ferocissimum cor flectere valuit. Nihil enim optinentes ipsi missi Francorum ad praefatum suum christianissimum regressi sunt regem.
Tunc aggregans is ipse a Deo protectus Carulus magnus rex universam regni sui Francorum exercituum multitudinem. atque ad occupandas cunctas clusas ex eodem suo exercitu dirigens, ipse quoque cum plurimis fortissimis bellatoribus Francis per montem Cinisem ad easdem adpropinquavit clusas; et remotus in finibus Francorum cum suis exercitibus resedit. Iamdictus vero Desiderius et universa Langobardorum exercituum multitudo ad resistendum fortiter in ipsis clusis adsistebant; quas fabricis et diversis maceriis curiose munire visi sunt. At vero qua hora praenominatus christianissimus Francorum rex ad easdem adproximavit clusas, ilico suos denuo missos ad praefatum direxit Desiderium, deprecans sicut pridem ut quantitatem praedictorum solidorum susciperet rex, et easdem pacifice redderet civitates. Sed nequaquam penitus adquiescere maluit. Et dum in tanta duritia ipse protervus permaneret Desiderius rex, cupiens antedictus christianissimus Francorum rex pacifice iustitias beati Petri recipere, direxit eidem Langobardorum regi ut solummodo tres obsides Langobardorum iudicum filios illi tradidisset pro ipsis restituendis civitatibus, et continuo sine ulla inferta malitia aut commisso proelio ad propria cum suis Francorum exercitibus reverteretur. Sed neque sic valuit eius malignam mentem flectere.
Unde omnipotens Deus, conspiciens ipsius maligni Desiderii iniquam perfidiam atque intolerabilem proterviam, dum vellent Franci alio die ad propria reverti, misit terrorem et validam trepidationem in cor eius vel filii ipsius Adelgisis, scilicet et universorum Langobardorum. Et eadem nocte dimissis propriis tentoriis atque omne suppellectile, fugam omnes generaliter, nemine eos persequente, arripuerunt. Quod cernentes exercitus Francorum, persecuti sunt eos et plures ex eis interfecerunt. Ipse vero Desiderius, quantocius cum suis iudicibus velociori cursu fugiens atque Papiam coniungens, ibidem se cum ipsis suis iudicibus et multitudine populi Langobardorum reclaudi studuit. Et muniens muros ipsius civitatis, ad resistendum Francorum exercitibus et propriam defendendum civitatem cum suis Langobardis se praeparavit. Adelgis vero eius filius adsumens secum Autcharium Francum et uxorem atque filios saepedicti Carulomanni, in civitate quae Verona nuncupatur, pro eo quod fortissima prae omnibus civitatibus Langobardorum esse videtur, ingressus est. Porro Langobardi reliqui dispersi in proprias reversi sunt civitates.
Nam Spolitini et Reatini, aliquanti eorum utiles personae, antequam Desiderius seu Langobardorum eius exercitus ad clusas pergerent, illi ad beatum Petrum confugium facientes praedicto sanctissimo Adriano papae se tradiderunt et in fide ipsius principis apostolorum atque praedicti sanctissimi pontificis iurantes, more Romanorum tonsorati sunt. Etiam et reliqui omnes ex eodem ducatu Spolitino inianter desiderabant se tradendum in servitio beati Petri sanctaeque Romanae aecclaesiae. Sed metuentes suum regem hoc nequaquam ausi sunt perpetrare Unde dum a clusis fugam arripuissent omnes qui exinde de diversis civitatibus ducati Spolitini reversi sunt, confestim generaliter ad praefatum almificum pontificem confluentes advenerunt, eiusque provoluti pedibus, obnixe sanctam ipsius ter beatitudinem deprecati sunt ut eos in servitio beati Petri sanctaeque Romanae aecclesiae susciperet et more Romanorum tonsorari faceret. Quos suscipiens profectus est cum eis in aecclesia beati Petri, et omnes unianimiter a magno usque ad parvum sub indiculo sacramenti iureiurando promiserunt eidem Dei apostolo in servitio eius atque antedicti vicarii ipsius sanctissimi Adriani papae atque omnibus successorum eius pontificum fideliter permansuros cum filiis et cuncta eorum generatione. Tunc post praestitutum sacramentum omnes more Romanorum tonsorati sunt, et confestim ipse ter beatissimus bonus pastor et pater cum omnibus exultans constituit eis ducem quem ipsi propria voluntate sibi elegerunt, scilicet Hildiprandum nobilissimum, qui prius cum reliquis ad apostolicam sedem refugium fecerat. Et ita, Deo annuente, praedictum ducatum Spolitinum generaliter suo certamine isdem praecipuus pontifex sub iure et potestate beati Petri subiugavit. Sed et omnes habitatores tam ducatus Firmani, Auximani et Anconitani simulque et de castello Felicitatis, et ipsi dum a clusis Langobardorum fugientes reversi sunt, ad praefatum sanctissimum pontificem concurrentes, eius se ter beatitudini tradiderunt, praestitoque sacramento in fide et servitio beati Petri atque eius vicarii antefati almifici Adriani papae successorumque eius pontificum fideliter permansuros, more Romanorum tonsorati sunt.
At vero saepefatus christianissimus Carolus Francorum rex, movens cum suis generalibus exercitibus, atque Papiam coniungens civitatem, eam ex omni parte circumdans vallavit. Dirigensque continuo Franciam, ibidem apud se Papiam adduci fecit suam coniugem excellentissimam Hildigardis reginam et nobilissimos filios. Et dum agnovisset fugam arripuisse in Veronam praenominatum Adelgis, relinquens plurimam partem ex suis exercitibus Papiam, ipse quoque cum aliquantis fortissimis Francis in eandem Veronam properavit civitatem. Et dum illuc coniunxisset, protinus Autcarius et uxor adque filii saepius nominati Carolomanni propria voluntate eidem benignissimo Carulo regi se tradiderunt. Eosque recipiens eius excellentia denuo reppedavit Papiam. Qui confestim dirigens cuneos exercituum bellatorum, conprehendit diversas civitates Langobardorum ultra Padum constitutas suaeque redigit potestati.
Et dum per sex mensuum spatium ipse Francorum rex Papiam demoraretur in obsessione ipsius civitatis, magnum desiderium habens ad limina apostolorum properandum, considerans quod et sacratissima paschalis festivitas adpropinquasset, tunc abstollens secum diversos episcopos, abbates etiam et iudices, duces nempe et grafiones cum plurimis exercitibus, hic Romam per Tusciae partes properavit. Ita enim festinenter adveniens ut in ipso sabbato sancto se liminibus praesentaret apostolicis. Cuius adventum audiens antedictus beatissimus Adrianus papa quod sic repente ipse Francorum advenisset rex, in magno stupore et extasi deductus, direxit in eius occursum universos iudices ad fere XXX milia ab hac Romana urbe, in loco qui vocatur Nobas: ibi eum cum bandora susceperunt. Et dum adpropinquasset fere unius miliario a Romana urbe, direxit universas scolas militiae una cum patronis simulque et pueris qui ad didicendas litteras pergebant, deportantes omnes ramos palmarum adque olivarum, laudesque illi omnes canentes, cum adclamationum earundem laudium vocibus ipsum Francorum susceperunt regem; obviam illi eius sanctitas dirigens venerandas cruces, id est signa, sicut mos est exarchum aut patricium suscipiendum, eum cum ingenti honore suscipi fecit.
Ipse vero a Deo institutus benignissimus Carolus magnus Francorum rex et patricius Romanorum, qua hora easdem sacratissimas cruces ac signa sibi obviam advenisse conspexit, descendens de eo quo sedebat equo, ita cum suis iudicibus ad beatum Petrum pedestris properare studuit. Quod quidem antedictus almificus pontifex diluculo surgens in eodem sabbato sancto cum universo clero et populo Romano ad beatum Petrum properavit ad suscipiendum eundem Francorum regem, et in gradibus ipsius apostolicae aulae eum cum suo clero prestolavit. Coniungente vero eodem excellentissimo ac benignissimo Carulo rege, omnes grados singillatim eiusdem sacratissimae beati Petri aecclesiae deosculatus est et ita usque ad praenominatum pervenit pontificem, ubi in atrio super grados, iuxta fores ecclesiae adsistebat. Eoque suscepto, mutuo se amplectentes, tenuit isdem christianissimus Carulus rex dexteram manum antedicti pontificis et ita in eandem venerandam aulam beati Petri principis apostolorum ingressi sunt, laudem Deo et eius excellentiae decantantes universus clerus et cuncti religiosi Dei famuli, extensa voce adclamantes: « Benedictus qui venit in nomine Domini» et cetera. Sicque cum eodem pontifice ipse Francorum rex simulque et omnes episcopi, abbates et iudices et universi Franci qui cum eo advenerant, ad confessionem beati Petri adpropinquantes seseque proni ibidem prosternentes, Deo nostro omnipotenti et eidem apostolorum principi propria reddiderunt vota, glorificantes divinam potentiam in eo quod talem eis per interventionum suffragia eiusdem principis apostolorum concedere iussit victoriam.
Expleta vero eadem oratione, obnixe deprecatus est isdem Francorum rex antedictum almificum pontificem illi licentiam tribui Romam ingrediendi sua orationum vota per diversas Dei ecclesias persolvenda. Et descendentes pariter ad corpus beati Petri tam ipse sanctissimus papa quamque antefatus excellentissimus Francorum rex cum iudicibus Romanorum et Francorum, seseque mutuo per sacramentum munientes, ingressus est continuo Romam cum eodem pontifice ipse Francorum rex cum suis iudicibus et populo. In eodem sabbato sancto in basilica Salvatoris iuxta Lateranis pariter ingressi, ibidem ipse excellentissimus rex cum omnibus suis quousque sacrosancti baptismatis sacramentum antedictus ter beatissimus pontifex caelebravit, et itapostmodum ad beatum Petrum ipse benignissimus reppedavit rex.
Alio vero die, inluciscente dominico sancto, in ipsa sacratissima paschali festivitate, direxit diluculo ipse sanctissimus praesul cunctos iudices et universa obsequia militiae ad eundem regem et cum magno honore eum suscipientes, in ecclesia sanctae Dei genetricis ad Praesepe properavit cum omnibus qui cum eo advenerant Franci, eique missarum sollemnia caelebrata, perrexit cum prenominato pontifice in Lateranense patriarchium, illicque ad mensam apostolicam pariter aepulati sunt. Alio vero die, secunda feria, simili modo in ecclesia beati Petri, more solito ipse conspicuus pater et egregius pontifex missarum sollemnia caelebrans, Deo omnipotenti et praefato Carulo, excellentissimo regi Francorum et patricio Romanorum, laudes reddere fecit. Tertia feria vero die, iuxta ut mos est, in ecclesia beati Pauli apostoli missas eidem regi fecit.
At vero quarta feria, egressus praenominatus pontifex cum suis iudicibus tam cleri quamque militiae in ecclesia beati Petri apostoli, pariterque cum eodem rege se loquendum coniungens, constanter eum deprecatus est atque ammonuit et paterno affectu adhortare studuit ut promissionem illam, quam eius sanctae memoriae genitor Pippinus quondam rex et ipse praecellentissimus Carulus cum suo germano Carulomanno atque omnibus iudicibus «Francorum fecerant beato Petro et eius vicario sanctae memoriae domno Stephano iuniori papae, quando Franciam perrexit, pro concedendis diversis civitatibus ac territoriis istius Italiae provinciae et contradendis beato Petro eiusque omnibus vicariis in perpetuum possidendis, adimpleret in omnibus. Cumque ipsam promissionem, quae Francia in loco qui vocatur Carisiaco facta est, sibi relegi fecisset, conplacuerunt illi et eius iudicibus omnia quae ibidem erant adnexa. Et propria voluntate, bono ac libenti animo, aliam donationis promissionem ad instar anterioris ipse antedictus praecellentissimus et revera christianissimus Carulus Francorum rex adscribi iussit per Etherium, religiosum ac prudentissimum capellanum et notarium suum; ubi concessit easdem civitates et territoria beato Petro easque praefato pontifici contradi spopondit per designatum confinium, sicut in eadem donationem continere monstratur, id est: a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardone, id est in Verceto, deinde in Parma, deinde in Regio; et exinde in Mantua atque Monte Silicis, simulque et universum exarchatum Ravennantium, sicut antiquitus erat, atque provincias Venetiarum et Istria; necnon et cunctum ducatum Spolitinum seu Beneventanum. Factaque eadem donatione et propria sua manu eam ipse christianissimus Francorum rex eam conroborans, universos episcopos, abbates, duces etiam et grafiones in ea adscribi fecit; quam prius super altare beati Petri et postmodum intus in sancta eius confessione ponentes, tam ipse Francorum rex quamque eius iudices, beato Petro et eius vicario sanctisimo Adriano papae sub terribile sacramento sese omnia conservaturos qui in eadem donatione continentur promittentes tradiderunt. Apparem vero ipsius donationis eundem Etherium adscribi faciens ipse christianissimus Francorum rex, intus super corpus beati Petri, subtus evangelia quae ibidem osculantur, pro firmissima cautela et aeterna nominis sui ac regni Francorum memoria propriis suis manibus posuit. Aliaque eiusdem donationis exempla per scrinium huius sanctae nostrae Romanae ecclesiae adscriptam eius excellentia secum deportavit.
Reversusque cum suis exercitibus Ticino ipse excellentissimus Carulus Francorum rex, fortiterque debellans atque obsidens civitatem Papiam, dum ira Dei super omnes Langobardos qui in eadem civitate erant crassaretur atque seviret, et plus de langoribus seu mortalitatis clade defecissent, ita Dei nutu eandem civitatem simulque et Desiderium Langobardorum regem atque cunctos qui cum eo erant ipse excellentissimus Francorum rex conprehendit, et suae potestati cunctum regnum Langobardorum subiugavit. Praefatum vero Desiderium Langobardorum regem et eius coniugem secum Franciam deportavit.

Erat enim saepefatus beatissimus pontifex amator ecclesiarum Dei, magnam indesinenter gerens curam pro ornatu et restauratione procuranda omnium earundem ecclesiarum Dei.
Hic enim coangelicus vir fecit in ecclesia beati Petri apostoli vestem mire pulchritudinis ex auro et gemmis, habentem praefiguratam storiam qualiter beatus Petrus a vinculis per angelum ereptus est. Item in eadem basilica ab introitu de rugas usque ad confessionem pavimentum vestivit de argento purissimo, qui pens. lib. CL. Fecit etiam in eadem basilica beati Petri iuxta ianuas maiores argenteas cortinam mire magnitudinis de palleis stauracim seu quadrapolis. Nam et per universos arcos eiusdem apostolorum principis basilicae de palleis tyreis atque fundatis fecit vela numero LXV. Denique eius beatitudo fecit et farum maiorem in eadem beati Petri ecclesia, in tipum crucis, qui pendet ante presbiterium, habentem candelas mille CCCLXV; et constituit ut quattuor vicibus in anno ipsum farum accendatur, id est in natale Domini, in Pascha, in natale Apostolorum et in natale pontificis. Idemque praefatus sanctissimus praesul fecit in eadem basilica calicem fundatum argenteum, pens. lib. V, quem et posuit in presbiterio pro eo qui perierat temporibus domni Pauli papae. Nam et in ecclesia beati Andreae apostoli, sitam iuxta eandem beati Petri ecclesiam, cyburium no vi ter ex argento mundissimo ipse ter beatissimus pontifex fecit, qui pens. lib. CXXXV.
Itaque et in ecclesia beati Pauli apostoli investivit corpus eiusdem doctoris mundi ex lamminis argenteis, pens. lib. XXX; quas addidit isdem sanctissimus praesul, quoniam argentum illud qui ibidem primitus erat nimis confractum existebat. Item fecit in eadem ipsa basilica beati Pauli cortinam maiorem iuxta ianuas principales, ex palleis quadrapolis, ad instar cortinae quam in ecclesia beati Petri fecit; sed et aliam cortinam maiorem fecit ex palleis quadrapolis, quae pendet sub areo maiore iuxta altare. Etiam et per diversos arcos ipsius ecclesiae ex palleis quadrapolis fecit vela numero LXX. Atrium vero ipsius beati Pauli ecclesiae, quod antea nimis desolatum existebat, ubi boves atque caballi ingrediebantur ad pabulandum propter herbam quae ibidem nascebatur, inspiratus a Deo isdem sanctissimus pontifex ex marmoribus pulchris sternere fecit.
In ecclesia vero sanctae Dei genetricis ad Praesepe fecit vestes II super altare maiore: una ex auro purissimo atque gemmis, habentem adsumptionem sanctae Dei genetricis, et aliam de stauracim ornatam in circuitu blattin. Fecit in ipsa ecclesia et cortina maiore iuxta ianuas maiores ex palleis quadrapolis, ad similitudinem quam in ecclesia sancti Petri fecit. Sed et per diversos arcos eiusdem basilicae sanctae Dei genetricis simili modo ex palleis quadrapolis fecit vela numero XLII. In basilica vero Salvatoris domini nostri Iesu Christi iuxta Lateranis similiter fecit vestem de stauracim seu cortina maiore ex palleis quadrapolis; sed et per diversos arcos vela sirica numero LVII, omnia ex palleis quadrapolis seu stauracim. Fecit in aecclesia beati Laurenti martyris foris muros, scilicet ubi sanctum eius corpus requiescit, vestem de stauracim; et in aecclesia maiore aliam similiter fecit vestem. Nam et tectum eiusdem beati Laurenti bassilicae maiore, qui iam distectus erat et trabes eius confracte, noviter fecit.
In basilica autem beati Valentini simili modo fecit vestem de stauracim. In basilica beati Pancratii aliam simili modo de stauracim fecit vestem. Ecclesia vero beati Marci, cuius tectum iam vetustate positum vicina ruinae existebat, depositis vetustissimis travibus et aliis fortissimis inpositis, a noviter ipsum tectum atque portica in circuitu fecit, eandemque ecclesiam restauravit. Arcora vero tria quae vetustissima erant, addens isdem beatissimus pontifex argenti lib. XII, noviter fecit. Fecit etiam in eadem aecclesia super altare maiore et vestem de stauracim. Sed is et per diversos arcos eiusdem aecclesiae ex palleis quadrapolis fecit vela numero XXVII, simulque et cortinam ex eisdem palleis quadrapolis quae pendet sub trabe fecit. Tectum vero basilicae beati Laurentii quae ponitur ad Taurellum, dum nimis vetustissimum inerat, omnes eius trabes novas ibidem posuit, eumque restauravit; simulque et vestem de quadrapolo super altare eiusdem aecclesiae fecit atque obtulit. Basilicam vero beati Felicis positam in Pineis, quae in ruinis erat et tectum eius distectum existebat, facto eodem tecto, noviter ipsam aecclesiam renovavit et vestem super altare eiusdem ecclesiae de quadrapolo faciens obtulit. Renovavit etiam et tectum basilicae beati Laurentii quae appellatur Damassi, ubi et vestem super eius altare de stauracim obtulit; simulque et aliam vestem de post altare fecit, ubi requiescit corpus sancti Damassi. Basilicam itaque Apostolorum in via Lata, portica in circuitu renovavit, quae antea initiaverat eius predecessor domnus Paulus papa et non expleverat, omnia Deo propitio praefatus beatissimus pontifex reparavit, simulque et tectum maiorem restauravit. Nam apsidam ipsius aecclesiae cernens isdem beatissimus pontifex iam ruinae vicinam existentem, cancalis ferreis eandem absidam confirmare fecit et ita eam renovavit. Fecit enim et vestem in eadem aecclesia super altare maiore de stauracim. Cimiterium itaque beatorum Petri et Marcellini via Lavicana iuxta basilicam beatae Elene renovavit; et tectum eius, id est sancti Tiburtii et eorundem sanctorum Petri et Marcellini noviter fecit, et gradas eius que descendunt ad eorum sacratissima corpora noviter fecit, quoniam nullus erat iam descensus ad ipsa sancta corpora.
Fecit in basilica beati Adriani cereostata argentea, pens. lib. XII, simulque et laudimas duas ex argento, pens. lib. VIII, quas posuit super rugas de presbiterio ubi arcum de argento existit. Fecit etiam et vestes duas de stauracim, unam super altare beati Adriani, et alia super altare sancte Martine. Sed et vela de palleis quadrapolis numero XV in eadem aecclesia fecit. Tectum denique tituli beatae Priscae quae iam casurum erat et in ruinis positum noviter fecit, ubi et vestem de stauracim fecit. In aecclesia vero beatorum Cosmae et Damiani in Tribus fatis vestem de stauracim fecit, simulque et cortinam ante absidam ex palleis quadrapolis fecit, necnon et vela ex eisdem quadrapolis fecit numero XX et linea XX.
Nam et per diversa titula seu alias ecclesias atque cunctas diaconias et monasteria, quantacumque infra murum huius Romanae urbis existunt, divina inspiratione ignitus ipse sanctissimus pontifex ex palleis, id est stauracim seu tyreis, vestes fecit atque offeruit. Et sicut bonus pastor omnes Dei ecclesias, tam extra muros Romanae urbis quamque infra muros, ad laudem Dei restauravit atque decoravit.
Verum etiam et muros atque turres huius Romane urbis quae diruti erant et usque ad fundamenta destructi renovavit atque utiliter omnia in circuitu restauravit; ubi et multa stipendia tribuit, tam in mercedes eorum qui ipsum murum fabricaverunt, quamque in ipsorum alimentis, simulque et in calce atque diversis utilitatibus usque ad centum auri libras expendit.
Hic beatissimus praesul, divina inspiratione ignitus, constituit in monasterio sancti Stephani cata Barbara patricia, situm ad beatum Petrum apostolum, congregationem monachorum, ubi et abbatem idoneam personam ordinans, statuit ut sedulas laudes in ecclesia beati Petri persolvant, sicut et cetera tria monasteria; ut duo monasteria per latera ipsius ecclesiae Deo nostro canant laudes; quoniam ipsum monasterium in magna desidia et neglectus incuria positus erat, et nullum officium divino cultu ibidem exhibebatur.
Hic beatissimus praesul fecit atque constituit noviter domocultas, una quidem quae vocatur Capracorum, posita territorio Vigentano, miliario ab urbe Roma plus minus XV. Ex qua primitus fundum ipsum Capracorum cum aliis plurimis fundis ei coherentibus ex hereditaria parentum suorum successione tenere videbatur, eius proprii olim existentes; ubi et alios plures fundos seu casales et massas, data iusta reconpensatione ad vicem a diversis personis emere et eidem domui cultae addere visus est. Quam videlicet domoculta Capracorum cum massis, fundis, casalibus, vineis, olivetis, aquimolis et omnibus ei pertinentibus, statuit per apostolicum privilegium sub magnis anathematis obligationibus ut in usum fratrum nostrorum Christi pauperum perenniter permaneat; et triticum seu ordeum quod annue in locis eiusdem domocultae natum fuerit, diligenter in horreo sanctae nostrae ecclesiae deferatur et sequestratim reponatur. Vinum vero, seu diversa legumina quae in praediis ac locis ipsius antefatae domocultae annue nata fuerint, simili modo curiose in paracellario praenominatae sanctae nostrae ecclesiae deducantur et separatim reponantur. Sed et porcos qui annue in casalibus sepius dictae domocultae inglandati fuerint, capita centum exinde occidantur et in eodem paracellario reponantur. Decernens eius ter beatitudo atque promulgans sub validissimis obligationum interdictionibus ut omni die centum fratres nostri Christi pauperum, etiam et si plus fuerint, aggregentur in Lateranense patriarchio et constituantur in portico quae est iuxta scala que ascendit in patriarchio, ubi et ipsi pauperes depicti sunt; et panes, pensantes per unumquemque panem lib. II, simulque et decimatas vini II, pensantes per unamquamque decimatam lib. LX, et caldaria plena de pulmento; et erogetur omni die per manus unius fidelissimi paracellarii eisdem pauperibus, accipiens unusquisque eorum portionem panis atque potionem vini, id est coppu I, capiente calices II, necnon et catzia de pulmento. Ita videlicet statuens eius almifica ter beatitudo promulgavit una cum sacerdotali collegio ut in nullis aliis utilitatibus ex frugum reditibus vel diversis peculiis antefatae domocultae erogetur aut expendatur, nisi tantummodo in propriis subsidiis et cotidianis alimentis predictorum fratrum nostrorum Christi pauperum cuncta proficiant atque perenniter erogentur.
Alias vero tres domocultas, videlicet Galeria, posita via Aurelia, miliario ab uibe Roma plus minus decimo, ad sanctam Rufinam, cum fundis et casalibus, vineis, olivetis, aquimolis vel omnibus ei pertinentibus. Reliquas vero duas, id est aliam Galeriam posita via Portuense, miliario ab urbe Roma plus minus duodecimo, cum fundis et casalibus, vineis, aquimolis, seu monasterio beati Laurentii, posito in insula Portus Romani, cum vineis ei pertinentibus, simulque et lecticaria qui vocatur Asprula. Verum etiam et aliam domocultam qui vocatur Calvisianum, cum fundis et casalibus, vineis, olivetis, aquimolis et omnibus ei pertinentibus, posita via Ardeatina, miliario ab urbe Roma plus minus XV. Quas videlicet tres domocultas, scilicet Galeriam, Calvisianum et aliam Galeriam, statuit eius ter beatitudo per apostolicum privilegium, sub validis anathematis obligationibus, ut in usu et propria utilitate sanctae nostrae Romane ecclesiae perenniter permaneant.
At vero cum omnibus spiritalibus studiis quae isdem ter beatissimus atque almificus pontifex tam pro augmentum et utilitatem profectibus sanctae Romane ecclesiae perficiendis quamque pro restaurationibus ecclesiarum Dei et divini cultus melioratione gerere videbatur, magnam etiam sollicitudinis curam et amoris affectum in sancta ac veneranda patriarchii domus certum est habuisse. Unde ex nimia fervoris dilectione pro honore beati Petri apostolorum principis et ornatu ipsius sancti patriarchìi, construxit atque aedificavit ibidem noviter turrem mirae pulchritudinis decoratam, coherenti porticu qui descendit ad balneum; ubi et deambulatorium, scilicet solarium, cum cancellis aereis nimis pulcherrime construi fecit. Sed et porticum ipsam, quae vetustate diruta inerat, nimis utiliter renovavit et picturis atque marmoribus eandem turrem et cuncta aedificia ab eo noviter constructa decoravit.
Itaque isdem ter beatissimus et revera praecipuus pater et bonus pastor egregiusque praesul, tanto amoris affectu fervens erga nutritorem suum beatum Petrum principem apostolorum, dum cunctum ornatum eiusdem apostolicae aulae tam in praeclaris ex auro et gemmis vestibus, seu diversis palleis et aliis ornamentis ex auro et argento in eadem apostolica aula fecit atque offeruit, etiam et omnes eius grados maiores, qui ascendunt in atrio, simulque et ex duobus porticibus qui ascendunt in eandem ecclesiam ex utriusque lateribus renovavit; sed et cunctum pavimentum ipsius ecclesiae ubi marmores confracte erant, adivitis aliis pulcherrimis, melioribus marmoribus renovavit. Portica vero ex utriusque lateribus suprascriptae ecclesiae, in quibus confracte trabes inerant et tectum ruine vicinum positum erat, positis novibus travibus ipsum tectum noviter faciens restauravit. Fecit etiam eius ter beatitudo imagines VI ex lamminis argenteis investitas ex quibus tres posuit super rugas qui sunt in introitu presbiterii, ubi et regularem ex argento investito fecit, et posuit super eundem regularem praefatas tres imagines: in medio quidem imago existentem habentem depictum vultum Salvatoris et ex utriusque lateribus imagines habentes depictas effigies, unam beati Michahelis et aliam beati Gabrihelis angelorum. In secundas vero rugas, id est in medio presbiterii, faciens alium regularem ex argento investito, constituit super eum reliquas tres imagines: in medio quidem habentem praefiguratum vultum sanctae Dei genetricis, et ex duobus lateribus unam habentem vultum depictum sancti Andree apostoli et aliam sancti Iohannis evangelistae. Utrasque vero sex imagines, ut dictum est, de lamminis argenteis nimis pulcherrime factas deauravit; in quibus imaginibus posuit argenti libras C.
At vero iam per evoluta viginti annorum spatia, forma quae vocatur Sabbatina, nimis confracta existens, per quam decurrebat aqua per centenarium in atrio ecclesiae beati Petri apostoli, simulque et in balneo iuxta eandem ecclesiam situm, ubi fratres nostri Christi pauperes, qui ad accipiendam elemosinam in paschalem festivitatem annue occurrunt, lavare solebant, et ex qua diverse mole in Genuculo machinabantur, aqua ex eadem forma neque in atrio beati Petri neque infra civitatem decurrebat; dum ipsa forma, ut dictum est, diruta extitit, quoniam et C arcoras ipsius forme magne altitudinis constructos a fundamentis demolitos atque destructos, iam nulla spes videretur esse eosdem arcos vel praefatam formam reedificandi atque restaurandi, ipse beatissimus ac sanctissimus praesul aggregans multitudinem populi, per semetipsum ad fabricandum atque restaurandum eandem formam properavit, et tantam curam ac sollicitudinem in eiusdem forme fabrica exibuit, qui etiam noviter a fundamento eam renovavit atque restauravit. Et confestim centenarium illud qui ex eandem formam in atrio ecclesiae beati Petri decurrebat, dum per nimiam neglectus incuriam plumbum ipsius centenarii furtim iam plurima pars exinde ablata fuisset, reliquum plumbum conquassatum, protinus isdem praecipuus pastor addita multitudine plumbi ipsum centinarium noviter fecit, et Deo auspice aqua in atrio beati Petri simulque et in praefato balneo, verum etiam et intus civitatem, id est in Genuculum ubi mole machinabantur, sicut antiquitus abundanter decurri fecit.
Simulque isdem beatissimus pontifex fecit in basilica beati Pauli apostoli ex lamminis argenteis imagines III qui ponuntur super rugas in introitu presbiterii, una quidem habente depictum vultum Salvatoris domini nostri Iesu Christi, et ex utriusque lateris imagines depictas habentes effigies angelorum, qui pens. lib. XXIIII.
Fecit et in basilica Apostolorum in via Lata vela de palleis siricis numero XX et linea XX. In ecclesia vero beati Laurentii martyris atque levite foris muros huius civitatis Romae fecit vela ex palleis siricis numero XX et linea XX. Nam et in ecclesia beate Dei genetricis ad martyres simili modo fecit vela de palleis siricis numero XX et linea XX. Item isdem sanctissimus pontifex fecit per diversa titula vela de stauracim seu tyrea, per unumquemque titulum numero XX et linea XX; quae fiunt simul vela sirica numero CCCCXL. Ipse vero praecipuus pontifex fecit imaginem ex lamminis argenteis deaurata, habentem effigiem Salvatoris domini nostri Iesu Christi, qui posita est super introitum basilicae beati Petri apostoli, ubi portas argenteas existunt, qui pens. lib. L. Nam et per diversas diaconias fecit simili modo vela stauracia seu tyrea per unaquaque diaconia numero VI, qui fiunt simul vela numero XCVI. Item isdem sanctissimus praesul formam qui Iobia vocatur, qui per evoluta XX annorum spatia nimis confracta reiacebat, a fundamentis restaurare fecit. Simili modo fecit et in basilica beati Pancratii martyris atque levite qui est foris muros civitatis Romanae, vela de stauraci seu tyrea numero XXXVIII et linea XXXVIII. Et in basilica beati Stephani protomartyris in Celio monte fecit vela de stauracim seu tyrea numero XX et linea XX. Sed et in basilica beati Apollenarii simili modo vela de octapolum optulit numero X et linea X. Item in basilica beati Valentini martyris quae sita est foris muros huius civitatis Romanae similiter fecit vela de stauracim seu octapoli numero XXII et linea XXII.
Dum vero forma quae Claudia vocatur per annorum spatia demolita esse videbatur, unde et balneus Lateranensis de ipsa aqua lavari solebat et in baptisterio ecclesiae Salvatoris domini nostri Iesu Christi et in plures ecclesias in die sanctum Pasche decurri solebat; et dum modica aqua de praenominata forma intus civitatem decurrebat, prospiciens praecipuus et coangelicus praesul, aggregans multitudinem populi partibus Campanie per semetipsum ad fabricandum atque restaurandum eandem formam vicibus properavit. Et tantam curam ac sollicitudinem in eiusdem forme fabrica exibuit, qui etiam a noviter eam renovavit atque restauravit. Et confestim qui ex eadem formam aquae in praefato balneo etiam et intus civitatem sicut ex antiquitus habundanter decurri fecit.
Huius temporibus defunctus Leoninus consul et dux, postmodum vero monachus, ob veniam suorum delictorum tres uncias masse Aratiane qui ex hereditate parentum suorum fruebatur, sitas ab hac Romana urbe miliario XVI, via Ardeatina, in quo et ecclesia beati Edisti esse dinoscitur, quod ipse beatissimus papa magne constructionis fabricis decoravit ampliavitque in easdem tres uncias suprascriptae massae Aratiane, alias sex uncias a Petro comite seu Agnite, relicta quondam Agathoni scriniarii, et Theodote, relicta quondam Dominici praefecturii, fines etiam ex omni parte conquesivit. Data enim digna reconpensatione, nemini vim inferens, sed magis, ut condecet patri, cuncta secus eundem locum amica pactione emit praedia, et domocultam beato Petro eundem locum iure perpetuo statuit permanendum. Quae et domocultam sancti Edisti vocatur usque in odiernum diem. Pariter etiam et massa qui vocatur Acutiana, qui iuxta eandem domocultam esse videtur, ab eodem Leonino beato Petro concessa est.
Item ipse ter beatissimus praesul in basilica maiore quae appellatur sancte Dei genetricis, qui aderat iuxta basilicam sancti Laurentii martyris adque levite, ubi eius sanctum corpus requiescit, foris muros huius civitatis Romae obtulit vela de stauracim seu quadrapolis numero LXV et linea LXV. Tectum vero tituli beati Clementis, quae iam casurum erat et in ruinis positum, regionis tertiae, a noviter restauravit. Necnon et basilicam beati Silvestrii confessoris atque pontificis sita in Orfea, quae iam in ruinis posita erat et tectum eius erutum existebat, facto eodem tecto, a noviter ipsam ecclesiam renovavit. Simili modo et in famosissima totoque orbe terrarum preclara veneranda basilica beati Petri apostolorum principis, dum per olitana tempora vetustissimas trabes ibidem existebant, cernens isdem precipuus pontifex, mittens lanuarium vestiarium suum, cognoscens eum idoneam personam, cum multitudine populi, mutavit ibidem trabes numero XIIII; atque totum eiusdem basilice tectum et portica a noviter restauravit. Hic idem almissimus praesul, divina inspiratione repletus atque misericordia motus, forma quae Virginis appellatur, dum per annorum spatia demolita atque a ruinis plena existebat, vix modica aqua in urbe Roma ingrediebat, prospiciens sicut benignus et pius pastor, a noviter eam restauravit, et tantam aquam abundantiae praefulsit, qui poene totam civitatem satiavit. Tectum denique basilice beati Ianuarii martyris, sitam foris porta beati Laurentii martyris atque levite, a noviter restauravit. Item in cimiterio beatorum martyrum Abdon et Sennes foris porta Portuense, vestem de stauracim fecit atque obtulit.
Hic enim coangelicus vir, divina inspiratione ignitus, constituit diaconias tres foris porta beati Petri apostolorum principis, id est una quidem sanctae et gloriose semper virginis Dei genetricis Mariae domine nostrae quae ponitur in Adrianium, alia vero suprascriptae sanctae et intemerate domine nostrae, quae ponitur foris porta beati Petri apostoli, in caput portici; necnon et alia diaconia quae appellatur sancti Silvestrii, quae ponitur iuxta hospitale sancti Gregorii. Quas suprascriptas diaconias hic almificus vir in abditis sine misericordiae fructu repperiens, a noviter restauravit; ubi et dona plurima, mobilia atque inmobilia, pro remedio anime suae obtulit, et constituit ut per unamquamque ebdomadam, quinta feria die, cum psallentio a diaconia usque ad balneum pergerent, et ibidem dispensationem per ordinem pauperibus consolari atque elemosina fieri.
Immo hic ipse sepius nominandus almissimus praesul pariterque et basilica vas electionis beati Pauli apostoli cernens ibidem existentes trabes per prisca tempora vetustas ad modicumque ruituras, sicut superius in basilica beati Petri apostolorum principis, disponens Ianuarium fidelissimum vestiarium suum cum multitudinem populi, sed et ipse ter beatissimus pastor per semetipsum frequentans, totam a noviter restauravit. In qua et mutavit trabes maiores numero XXXV; et per circuitum eiusdem ecclesiae a noviter portica omnia renovavit.
Hic autem ter beatissimus et apostolicus vir, dum per almissima exquisitione sua repperuisset monasterium quondam Honorii papae in nimia desolatione per quandam neglegentiam evenire, divina inspiratione motus, a noviter eum aedificavit atque ditavit; et abbatem cum ceteros monachos regulariter ibidem vita degentes ordinavit. Et constituit eos in basilica Salvatoris quae et Constantiniana iuxta Lateranense patriarchio posita officio celebrari, hoc est matutino, ora prima et tertia, sexta seu nona, etiam et vespertina ab uno choro, qui dudum singulariter in utrosque psallebant, monachi monasterii sancti Pancratii ibidem posito, et ab altero choro monachi iamfati monasterii sancti Andreae et Bartholomei qui appellatur Honorii papae, quatenus piis laudibus naviterque psallentes, hymniferis choris Dei que letis resonent cantibus, reddentes Domino glorificos melos pro sepius memorati venerandi pontificis nomen, scilicet in saecula memorialem eius pangentes carminibus.
Hic idem sanctissimus praesul in domoculta quae appellatur Capracorum, quam ex iure proprio suo offeruit pro alimoniis pauperum beato Petro apostolorum principi nutritori suo, a solo fundavit atque edificavit ecclesiam, simulque speciose ornavit, et in nomen eidem Dei apostoli fautori suo dedicavit, recondens in ea reliquias Salvatoris domini nostri Iesu Christi et eiusdem Dei genetricis semperque virginis Mariae atque XII apostolorum et aliorum venerabilium martyrum; in qua sacratissima ecclesia cum cuncto clero suo senatuique Romano pergens, cum nimia gloria seu exultatione pariter ovantes et in pauperes ibidem magna consueta elemosina faciente, translatavit atque infraduxit in ea corpora sanctorum martyrum simulque pontificum, videlicet corpus sancti Cornelii martyris atque pontificis, successorisque eius sancti Lucii martyris et pontificis, et corpus sancti Felicis simili modo martyris seu pontificis, pariterque corpus sancti Innocenti confessoris atque pontificis; quos et patronos in Domino, almus sacerfruens ob amorem sancte sedis apostolicae, in qua et praesederunt, sicut decuit honoravit.
Necnon et tectum tituli beate Susanne martyris qui appellatur Duas domus, situm iuxta sanctum Quiriacum, que iam casurum erat et in ruinis positum, a noviter restauravit. Simili modo et titulum beati Cyriaci martyris seu ecclesia sancti Laurenti quae appellatur ad Formonsum, pariter eas anoviter restauravit. Immo et basilicam Salvatoris quae et Constantiniana vocatur iuxta Lateranense patriarchio in ruinis posita una cum quadriporticis suis atriisque et fontes, a noviter sicut ecclesias beatorum principum Petri et Pauli renovavit, in qua et mutavit trabes maiores numero XV. Item hic idem almificus praesul monasterium sancti Laurenti qui appellatur Palatinis indesertis repperiens, a noviter eum restaurans atque in omnibus ditans, coniungens ei alium monasterium iuxta ipsum positum, scilicet sancti Stephani qui cognominatur Vagauda, ordinavit monachos et constituit ut in titulo beati Marci pontificis atque confessoris officium fungerent, id est matutino, hora prima, tertia et sexta atque nona seu vespera psallerent pro requiem anime sue. Sed et in praedicta basilica beati Marci fecit alios arcos argenteos numero VI, pens, simul lib. LV; pariterque et calices ministeriales in catholica procedentes ex auro purissimo reparavit VII, pens. inibi lib. VIIII semis.
Hic quippe praesagus vir, considerans plurimorum populi salutem eo quod super ripam fluminis in ea porticum quae ducit ad beatum Petrum apostolum artam et angustam existens viam vim transeuntes ad eundem beatum apostolorum principem Petrum perveniebant, plus quam XII milia tufos a litore alvei fluminis in fundamentis ponens, a solo usque ad summum tegnum mire magnitudinis porticum reparavit; quae porticum usque ad gradas beati Petri noviter restauravit.
Diaconia vero sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae quae appellatur Cosmidin, dudum breve in edificiis existens, sub ruinis posita, maximum monumentum de Tubertinos tufos super ea dependens, per annum circuli plurima multitudo populi congregans, multorumque lignorum struem incendens, demolivit. Simulque collectio ruderum mundans, a fundamentis aedificans, praedictamque basilicam ultro citroque spatiose largans, tresque absidas in ea construens praecipuus antistes, veram Cosmidin amplissima noviter reparavit. Pariter et titulum beati Laurentii martyris qui appellatur Lucine, seu ecclesiam beati Martini sitam iuxta titulum sancti Silvestri, simul que et basilica beati Agapiti martyris foris muros iuxta sanctum Laurentium posita, quae praefate ecclesiae a priscis temporibus marcuentes in ruinis mole evenerunt; quas praecipuus antistes fervens in amore Spiritus sancti, in omnibus una cum porticibus earum noviter nimio decore renovavit. Verum etiam tituli sancti Sixti seu et basilicae sancti Adriani a noviter simili modo renovavit aedes. Videlicet et basilicam beati Pancratii martyris nimia vetustate dirutam atque ruinis praeventa, isdem almificus praesul omnia in integro a noviter nimio decore una cum monasterio sancti Victoris ibidem situm restauravit. Item praecipuus praesul basilicae sanctae Dei genetricis ad Praesepe quae a priscis temporibus tota marcuerat, ultro citroque restauravit, et in sarta tecta eiusdem ecclesiae posuit trabes maiores XX. Simili modo et basilicam sancti Eusebii undique renovans restauravit.
Camera vero beati Petri apostolorum principis in omnibus distructam atque dirutam exemplo olitano sculpens diversis coloribus noviter fecit.
Porticus vero quae ducit ad beatum Paulum apostolum a porta una cum ecclesia sancti Eupli usque ad praedictam basilicam sancti Pauli noviter restauravit.
Immo et porticus quae ducit ad sanctum Laurentium foris muros a porta usque in eadem basilicam noviter construxit. Hic idem almificus vates eandem basilicam sancti Laurentii martyris ubi sanctum eius corpus quiescit, adnexam basilicae maioris quae dudum isdem praesul construxerat, ultro citroque noviter restauravit. Immo etaecclesiam sancti Stephani iuxta eas sita, ubi corpus sancti Leonis episcopi et martyris quiescit, similiter undique renovavit una cum cymiterio beatae Cyriacae seu ascensum eius.
Verum etiam et basilicam Hierusalem, quae in Suxorio sita est, et olitanas eius marcuerant trabes, mirificae ipsas mutans ex omni restauravit parte. Pariter et titulum Apostolorum quae appellatur Eudoxiae ad vincula, totam eius noviter restauravit ecclesiam. Immo et basilicam sanctae Rufinae et Secundae, quae ponitur in episcopio Silvae Candidae, quae ab olitana vetustate marcuerat, una cum baptisterio summo studio renovavit. Videlicet et basilicam beati Andraeae apostoli, sitam via Appia in silicae, ultra sancto Thoma apostolo, non procul a tricesimo, desolatione ruinis praeventa, noviter una cum baptisterio restaurans, mole magnitudinis decoravit. Pariter et basilicam beati Cosme et Damiani, sitam in Tribus fatis, quae a nimia vetustate similiter trabes eius marcescentes defecerant noviter renovavit totam. Scilicet et ecclesiam beati Iohannis Baptistae sitam iuxta portam Latinam, ruinis praeventam, in omnibus noviter renovavit. Verum etiam et ecclesiam Apostolorum foris porta Appia, miliario tertio, in loco qui appellatur Catacumbas, ubi corpus beati Sebastiani martyris cum aliis quiescit, in ruinis praeventem, noviter restauravit. Immo et titulum Pudentis, id est ecclesia sanctae Pudentianae, in ruinis praeventam noviter restauravit. Seu et basilicam sancti Theodori, sitam in Sabellum, iuxta domoculta Sulficiano, necnon et basilicam sancti Petri posite in massa Marulis, per olitena dirutas tempora, a solo renovavit.
Huius denique temporibus defunctus Mastalus primicerius reliquit pro anima sua in potestate praedicti almi pontificis pauperibus Christi de sua propria hereditate erogari, quatenus ex uno consensu heredes praedicti Mastali dederunt atque venundaverunt eidem magni praesuli fundis atque casalibus una cum ecclesia sancti Leucii portionem eis conpetentibus, posita via Flamminea, miliario ab urbe Roma plus minus V, in auri solidos mancusos numero CC, quos et pro anima iamfati Mastali heredes eius Christo dederunt. Portio vero Gregorii secundicerii quae in suprascriptis casalibus sancti Leucii habere dinoscebatur, pro secundicerii honorem eidem almo praesuli ab eodem Gregorio concessa est. Et dum ipsa sancti Leucii ecclesia in ruinis et dumis atque vepribus circumvallata repperuisset, noviter eam restaurans, mirae magnitudinis domocultam ibidem beato Petro nutritori suo aedificavit et in perpetuum concessit, et in ea fines ampliavit, tam ex hereditate quondam Paschali quamque ex commutatione heredibus quondam Lucie, seu Iohannis primicerii, vel diversorum locorum.
Hic fecit in basilica beatae Petronillae ad beatum Petrum apostolum arcos argenteos VI, pens. lib. L. Titulum vero sanctae Praxedisex parte ruens in integro renovavit. Immo et basilicam sanctae Eugeniae tam intus quamque foris noviter restauravit. Simili modo et basilicam sancti Gordiani atque Epimachi, seu cymiterium eiusdem ecclesiae Simplicii et Serviliani, atque Quarti et Quinti martyribus et beatae Sophiae una cum cimiterio sancti Tertullini foris porta Latina noviter renovavit. Necnon et ecclesiam beati Tiburtii et Valeriani atque Maximi, seu basilica sancti Zenoni una cum cymiterio sanctorum Urbani pontificis, Felicissimi etAgapiti atque Ianuarii seu Cyrini martyribus, foris porta Appia, uno coherentes loco, quae ex priscis marcuerant temporibus, noviter restauravit. Itemque titulum sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae quae vocatur Calisti trans Tiberim, noviter in integro ex omni restauravit parte. Simili modo et titulum sancti Marcelli via Lata situm noviter restauravit. Seu basilicas cymiterii sanctorum martyrum Hermetis, Proti et Iacincti atque Bassillae mirae magnitudinis innovavit. Cymiterium vero sanctae Felicitatis via Salaria, una cum ecclesiis sancti Silani martyris et sancti Bonifacii confessoris atque pontificis, uno coherentes solo, mirae restauravit magnitudinis. Seu et basilicam sancti Saturnini in praedicta via Salaria posita una cum cymiterio sanctorum Crisanti et Dariae renovavit, atque cimiterium sanctae Hilariae innovavit. Immo et cimiterium Iordannorum, videlicet sanctorum Alexandri, Vitalis et Martialis martyribus, seu sanctarum septem virginum noviter restauravit. Pariter in eadem via Salaria cymiterium sancti Silvestri confessoris atque pontificis aliorumque sanctorum multorum in ruinis positum renovavit. Necnon et ecclesiam sancti Felicis, positam foris portam Portuense, noviter restauravit; simulque et basilicam sanctorum Abdon et Sennes atque beatae Candidae una cum ceteris sanctorum cymiteriis in idipsum pariter renovavit.
Idem egregius praesul praelatas basilicas, scilicet beati Adriani martyris seu sanctorum Cosme et Damiani, quas noviter restauravit, diaconias constituit, in quibus et multa bona fecit pro sua sempiterna memoria, concedens eis agros, vineas, oliveta, servos vel ancillas et peculiis diversis atque rebus mobilibus, ut de reditum eorum crebro Iusma diaconiae perficientes pauperes Christi refocillentur. In prefata vero diaconia sancti Adriani obtulit in argento canistra XII, ama una, scyphum I, patenam I, calice sancto I, amula offertoria I, pens, inibi lib. LXVII, Item prae nimia eius sollerti cura atque industriam ex aquaeductus Sabbatinae noviter formale a fundamento aedificans, fauctori suo beato Petro apostolo fluentia aquae perduxit, tam in fontes basilicae quod per vehicula implebantur quam in atriis eiusdem basilicae simul balneo, utilitate peregrinorum seu ibidem servientium procurante.
Immo et basilicam sancti Secundini, positam in Penestrina, ubi eius corpus quiescit, in ruinis positam noviter restauravit. Pariter etiam et basilicam beati primi martyris Stephani sitam in Celio monte, que per olitana tempora marcuerat, maximas in ea deferens trabes, tam mole basilicae quamque portica mirifice intrinsecus et extrinsecus noviter renovavit.
Porro et in basilicam beatae Eugeniaeque iamdudum eius renovaverat almitas, sollerti in ea gerens cura, monasterium puellarum noviter ibidem a fundamentis aedificans, constituit ut iugiter illuc Deo canerent laudes, videlicet hora prima, tertia, sexta, nona, vespera et matutino; in quo et plura obtulit dona, id est agros, vineas, domos, servos, et ancillas diversisque peculiis et ceteris mobilibus et immobilibus rebus.
Videlicet et titulum Pammachii sanctorum Iohannis et Pauli, quod per elapsos marcuerat annos, omnia sarta tecta eidem titulo renovavit.
Hic vero egregius sacerdos, ob nimium amorem, confessionem beati Petri apostoli totam intus ex auro purissimo in lamminis diversisque historiis compte ornavit, ponderum CCC librarum ponens; et in postem superius eiusdem sacrae confessionis auri mundissimi lib. XIII. Pari modo et in ipsius apostoli confessione limitare inferius lib. XXV. Aspectum vero altaris super eadem almam confessionem atque dextra levaque parte iuxta grados quae coherent iamdictae confessionis, addens in eo argenti lib. CXXXVI, curiose renovavit, eiusque historiis ex auro purissimo lib. XVIII nitidissime deauravit. Simulque et cantaros in eadem Dei apostoli ecclesia numero X renovavit, addens in eos argenti lib. C. Ante ianuas vero argenteas fecit canistros argenteos numero VIIII, pens, simul lib. XLV. Simili modo et in turre canistros XII, pens, inibi lib. XXXVI. In eadem quippe beati Petri ecclesia, per diversas coronas fecit delfinos ex argento lib. C. Et in ecclesia beati Pauli apostoli instar in delfinos posuit argenti lib. LXXX; pariter et in ecclesia Salvatoris quae appellatur Constantiniana fecit delfinos argenteos lib. LXXX. Fecit et in ecclesia beati Petri per diversa oratoria canistra argentea numero XII, pens, simul lib. XL; et rugas in presbiterio a parte virorum et mulierum ex argento purissimo pens. simu lib. CXXX; nec non et alias rugas in caput presbiterii ante confessionem, ex argento, pens, simul lib. CIIII. Et in ecclesia sanctae Dei genetricis trans Tiberim fecit canistra argentea V, pens, simul lib. XV. Enimvero in basilica sanctae Dei genetricis quae appellatur ad Praesepem, in altare ipsius Praesepii fecit lamminas ex auro purissimo historiis depictis, pens. simul lib. CV; ex argento intus suprascriptae confessionis tabulas II, pens, simul lib. XV.
Ecclesia vero beatae Agnes martyris seu basilica beate Emerentiane, pariter etiam et ecclesiam beati Nicomedis sitam foris porta Numentana, simul et cymiterium beati Yppoliti martyris iuxta sanctum Laurentium, quae a priscis marcuerant temporibus, noviter restauravit. Pari modo et ecclesia beati Christi martyris Stephani, sitam iuxta praedictum cymiterium sancti Yppoliti, similiter restauravit. Fecit vero et in confessione beati Pauli apostoli ex auro purissimo imaginem in modum evangeliorum, intus super eiusdem sacratissimum corpus, pens. lib. XX.
Idem vero omnium bonorum praecipuus praesul noviter dedicavit atque constituit monasterium sanctorum Adriani atque Laurentii, quod in ruinis marcescens a priscis temporibus tamquam in cripta a secularibus habitabatur; ipse vero egregius antistes noviter eum restaurans, in praedictorum sanctorum, videlicet Adriani et Laurentii, nomen aedificavit, in quo et multa bona donavit, tam in auro quam in argento seu in agris atque familiis diversisque peculiis simulque et mubilibus rebus, et constituit in basilica sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae ad Praesepem in caeteris monasteriis ibidem constitutis Deo die noctuque canentes solite gerere laudes.
Fecit autem idem praesagus antistes in confessione beati Laurentii martyris foris muros imaginem ex auro purissimo in modum evangeliorum, eiusdem beati Laurentii effigies continentem, quae pens. lib. XV. In ecclesia vero Salvatoris quae vocatur Constantiniana fecit ante vestibulum altaris gabatas aureas III, pens. lib. X. Sed et in basilica beatae Dei genetricis ad Praesepem fecit delfinos argenteos per diversas coronas, pens, inibi lib. XXIIII. Praesertim idem eximius antistes fecit in ecclesia beati Petri apostoliad corpus imaginem quae dudum ex argento inerat Salvatoris, sanctae Dei genetricis, sanctorum apostolorum Petri ac Pauli atque Andreae, de auro purissimo mirae magnitudinis, pens, inibi lib. CC.
Hic elegantissimus praesul atque fortissimus rectae fidei praedicator direxit missos suos, videlicet Petrum venerabilem virum, archipresbiterum sanctae Romanae ecclesiae, et Petrum religiosum abbatem venerabilis monasterii sancti Sabae qui appellatur Cella nova, apud imperatorem Constantinum et matrem eius Herenem, adhortans eos atque fideliter praedicans per suas apostolicas syllabas pro sacris imaginibus erectione, qualiter per testimonia Scripturarum seu traditionum probabilium Patrum a priscis temporibus usque actenus orthodoxe venerantur in sanctam catholicam et apostolicam Romanam ecclesiam. Qui praefati imperatores eandem venerantes atque amplectentes apostolicam epistolam, concilium in Nicea congregari fecerunt, iuxta trecentorum quinquaginta episcoporum, qui secundum doctrinam praelatae apostolicae epistolae nimirum crediderunt ac promulgantes consuerunt, et synodum universalem definierunt mire assertionis pro venerandis imaginibus erectione. Quam synodum iamdicti missi in greco sermone secum deferentes una cum imperialibus sacris manibus propriis subcriptis, praedictus egregius antistes in latino eam translatari iussit, et in sacra bibliotheca pariter recondi, dignam sibi orthodoxe fidei memoriam aeternam faciens.
Hic idem eximius papa altare beati Pauli apostoli una cum eiusdem confessionis fores, ex auro mundo in sacris designans historiis mirifice ornavit, pens. lib. CXXX. Sed et sarta tecta tituli sanctorum Quattuor Coronatorum, quae in ruinis existebant, trabes ibidem plures imponens, omnia noviter restauravit. Item fecit patenam et calicem in basilica beati Petri apostoli in diebus cotidianis ministeriis, ex auro purissimo, pens, simul lib. XXIIII. Item beatissimus vir fecit in ecclesia sanctae Dei genetricis ad Praesepem patenam et calicem sanctum ex auro obrizo, pens, inibi lib. XX. Item in titulo Eudoxiae, videlicet beati Petri apostoli ad vincula, fecit canistra XII, pens, simul lib. XXXVI, et delphinos per diversas coronas XXXV, pens. lib. VIII. Pariterque et ecclesiam beatae Sabinae, sita territorio Ferentinello, noviter reparavit. Hic ipse almificus praesul fecit in basilica beati Pauli apostoli patenam ex auro obrizo cum calice sancto, pens, simul lib. XX. Similiter et in ecclesia beati Laurentii martyris foris murum fecit ex auro purissimo patenam cum calice sancto, pens, inibi lib. XVI.
Item diaconiam sanctorum Sergii atque Bachi, eiusdem diaconiae dispensator, propter metum templi quod situm super eam videbatur, evertens super eandem ecclesiam a fundamentis ipsam basilicam exterminavit. Quam restaurare minime valens, misericordia motus ob eorum martyrum amorem, hic praesagus antistes a fundamentis in ampliorem restauravit decore nimio statum.
Basilicam vero monasterii beati Anastasii Christi martyris una cum vestano seu ygumenarchio ceterisque aedificiis per incuriam monachorum nocturno silentio exusta a fundamenta usque ad summum tegnum conbusta sunt. Quo audito, misericordissimus praesul valde diluculo velociter currens, repperuit eam adhuc ardentem et solummodo arca eiusdem martyris lympsani eruta in media corte iacente. Cetera vero sanctuaria seu ministeria, tam in ecclesia quam in vestano, ab ipso igne conflata sunt. Qui cum nimio merore cum suis ministerialibus certatim extinguens ignem, confestim nisibus totis a flammiferis ruinis eruta noviter in meliori statu praedictam ecclesiam cum vestario et ygumenarchio ceteraque aedificia renovavit ac restauravit. Et amplius in ea sanctuaria atque ministeria et ornatum maxime quam ibidem conbusta sunt contulit.
Ipse vero Deo protectus praesul conspiciensmuros huius civitatis Romanae per olitana tempora in ruinis positos et per loca plures turres usque ad terram eversas, per suum sollertissimum studium totas civitates tam Tusciae quamque Campaniae congregans, una cum populo Romano eiusque suburbanis necnon et tota ecclesiastica patrimonia omnibus per pedicas dividens cum sumptis dapibusque apostolicis, totam urbem in circuitu restaurans renovavit ac decoravit.
Presertim et in altare maiore ecclesiae beati Petri apostoli fecit ex auro purissimo diversas storias, pens. lib. DXCII; et intus in confessione imaginem in modum evangeliorum ex auro obrizo pens. lib. XX, simul et cancellum ante eadem confessionem ex auro purissimo pens. lib. LVI, qui fiunt simul tam in altare quam intus in sacra ultro citroque confessione, seu imagine in modum evangeliorum, necnon et in postibus inferioribus et superioribus atque cancello, simul etiam et in corpus auri obrizi lib. mille CCCXXVIII.
In vicesimo enim praelati eximii pontificis anno, mense decembrio, XV indictione, fluvius Tiberis a suo egressus alveo intumescens sese per campestria dedit. Qui etiam prae nimia inundatione portam quae dicitur Flamminea ingressus, ipsam a fundamenta evellens portam, usque ad arcum qui vocatur Tres Falciclas eam deduxit. Interea et muros in aliquibus transcendit locis atque ultra basilica sancti Marci, regammans per porticum Pallacinis, per plateas se extendens usque ad pontem Antonini, ipsum evertens murum, egressus, in suo se iterum univit alveo; ita ut in via Lata amplius quam duas staturas eiusdem fluminis aqua excrevisset, atque ad porta beati Petri usque ad pontem Molvium aquae se descenderent; iuxta remissam vim ipsius fluminis se dedit. Domos itaque evertit, agros desertavit, evellens et eradicans arbusta et segetes. Nam nec serere pars maxima Romanorum valuit ipso tempore, et pro hoc imminebat tribulatio magna. Quo audito, ipse precipuus presul, eo quod per triduum ipse flumen, quasi per alveum proprium, per civitatem currebat, sese nimis in lamentum dedit; et humo in oratione prostratus persistens, misertus Dominus eius orationibus postriduum cessavit. Sed plures dies aqua Roma detenuit invasa. Qui ipse praecipuus antistes, divina permotus inspiratione, per sandala morantibus via Lata cibos alebat ut non fame necarentur, eo quod minime a suis domiciliis exire quiebant prae nimia multitudine aquarum. Post modum vero arefacta aqua, omnes ex ipsa regione via Lata in donis consolavit.
Idem vero sacratissimus praesul portas aereas maiores mire magnitudinis decoratas, studiose a civitate Perusine eas deducens, in basilica beati Petri apostoli ad turrem compte erexit.
Sed in titulo beati Marci nutritori suo fecit patenam et calicem sanctum ex auro purissimo, pens, simul lib. XI; immo et argenteos calices IIII, pens, inibi lib. XII. Praesertim et in basilica beatorum Cosme et Damiani similiter patenam et calicem ex auro obrizo, pens, pariter lib. XI, obtulit. Verum etiam et in diaconia sancti Adriani instar patenam et calicem ex auro mundo contulit, pens. lib. simul XI. Fecit autem et in diaconia sancti Adriani martyris arcora de argento II, pens, inibi lib. XX; et in basilica sancte Martine arcora de argento III, pens. inibi lib. XXX. Immo et in ecclesia sanctae semperque virginis Mariae quae vocatur ad martyres renovavit cyburium de argento, qui ex vetustate consumptus inerat, et addidit in eo argenti lib. LX, et in pristino eum erexit noviter locum. Sed et arcum in eadem venerabili ecclesia fecit argenteum, pens. lib. XII.
Hic beatissimus et praeclarus pontifex, omnia utiliter noviterque tam in elimosinis pauperum quamque in ornamentis sanctarum ecclesiarum perficiens, verum etiam cursum consummans atque fidem orthodoxam sollertissime servans, Dei vocatione vitam finiens, ad aeternam migravit requiem. Qui fecit ordinationes duas per mense martio, presbiteros XXIIII, diaconos VII; episcopos per diversa loca numero CLXXXV. Et sepultus est in basilica beati Petri apostoli, VII kal. ian., indictione IIII.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *