Pietro Apostolo

Pietro apostolo (Betsaida, – Roma, 67). È considerato il primo papa della storia.

Pietro apostolo

BEATUS PETRUS, apostolus et princeps apostolorum, Antiochenus, filius Iohannis, provinciae Gallileae, vico Bethsaida, frater Andreae, primum sedit cathedram episcopatus in Antiochia annos VII. Hic Petrus ingressus in urbe Roma, Nerone Caesare, ibique sedit cathedram episcopatus ann. XXV m. II d. III. Fuit autem temporibus Tiberii Cesaris et Gaii et Tiberii Claudi et Neronis. Hic scripsit duas epistulas, quae catholicae nominantur, et evangelium Marci, quia Marcus auditor eius fuit et filius de baptismo; post, omnem quattuor evangeliorum fontem, quae ad interrogationem et testimonio eius, hoc est Petri, firmatae sunt, dum alius grece, alius hebraice, alius latine consonent, tamen eius testimonio sunt firmatae.
Hic ordinavit duos episcopos, Linum et Cletum, qui praesentaliter omne ministerium sacerdotale in urbe Roma populo vel supervenientium exhiberent; beatus autem Petrus ad orationem et praedicationem, populum erudiens, vacabat. Hic cum Simone mago multas disputationes habuit, tam ante Neronem imperatorem quamque ante populum; ut quos beatus Petrus ad fidem Christi adgregabat, ille per magias et deceptiones segregabat. Et cum diutius altercarent, Simon divino nutu interemptus est. Hic beatum Clementem episcopum consecravit, eique cathedram vel ecclesiam omnem disponendam commisit, dicens: «Sicut mihi gubernandi tradita est a domino meo Iesu Christo potestas ligandi solvendique, ita et ego tibi committo ut ordinans dispositores diversarum causarum, per quos actus ecclesiasticus profligetur, et tu minime in curis saeculi deditus repperiaris; sed solummodo ad orationem et praedicare populo vacare stude».
Post hanc dispositionem martyrio cum Paulo coronatur, post passionem Domini anno XXXVIII. Qui sepultus est via Aurelia, in templum Apollinis, iuxta locum ubi crucifixus est, iuxta palatium Neronianum, in Vaticanum, iuxta territurium Triumphalem, III kal. iul. Hic fecit ordinationes per mens. decemb., episcopos III presbiteros X diaconos VII.