Papa Telesforo

Papa Telesforo (Grecia, – Roma, 136). È venerato come santo dalla Chiesa cattolica e dalle Chiese ortodosse. Il suo successore fu papa Igino.

Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Louis Duchesne.

Papa Telesforo

TELESPHORUS, natione Grecus, ex anachorita, sedit ann. XI m. III d. XXI. Fuit autem temporibus Antonini et Marci. Hic constituit ut septem ebdomadas ante Pascha ieiunium celebraretur, et natalem Domini noctu missas celebrarentur: nam omni tempore, ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missas celebrare, qua hora Dominus noster ascendit crucem; et ante sacrificium hymnus diceretur angelicus, hoc est : «Gloria in excelsis Deo». Martyrio coronatur. Qui uero sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, IIII non. ianuar. Hic fecit ordinationes IIII per mens. decemb., presbiteros XII, diaconos VIII; episcopos per diversa loca XIII. Et cessavit episcopatus dies VII.

Torna su