Papa Sisto III
Papa Sisto III (Roma – Roma, 19 agosto 440). È stato pontefice dal 31 luglio 432 alla sua morte. Il suo successore fu papa Leone I.
XYSTUS, natione Romanus, ex patre Xysto, sedit ann. VIII d. XVIIII. Hic post annum unum et menses VIII incriminatur a quodam Basso. Eodem tempore audiens hoc Valentinianus Augustus iussit concilium [sancta synodus] congregari; et facto convento, cum magna examinatione, iudicium synodicum, purgatur a LVI episcopis, et condemnatur Bassus a synodo, ita tamen ut ultimo die viaticum ei non negaretur pietatis ecclesiae. Hoc audiens Valentinianus Augustus cum matre sua Placidia Augusta, furore sancto commoti, scriptionem Bassum condemnaverunt et omnia praedia facultatum eius ecclesiae catholicae sociavit. Qui notu divinitatis intra menses III defunctus moritur Bassus. Cuius corpus Xystus episcopus cum linteaminibus et aromatibus, manibus suis tractans, recondens sepellivit ad beatum Petrum apostolum, in cubiculum parentum eius.
Hic fecit basilicam sanctae Mariae, quae ab antiquis Liberii cognominabatur, iuxta macellum Libiae, ubi et obtulit hoc:
altarem argenteum purissimum, pens. lib. CCC;
patenas argenteas III, pens. lib. LX;
amas argenteas IIII, pens. lib. LX;
scyphum aureum purissimum, pens. lib. XII;
scyphos argenteos V, pens. lib. L;
calices ministeriales aureos II, pens. sing. lib. singulas;
calices ministeriales argenteos X, pens. sing. lib. ternas;
aquamanulis argenteus, pens. lib. VIII;
coronam farum ante altare argenteum, pens. lib. XXX;
coronas argenteas farales XXXIIII, pens. sing. lib. X;
candelabra argentea IIII, pens. sing. lib. XX;
tymiaraaterium argenteum, pens. lib. V;
canthara cereostata aurocalca XXIIII, pens. sing. lib. XV;
possessio Scauriana, territorio Gazitano, praest. omnia inibi cum adiacentibus adtiguis sol. CCCXII et tremissium;
possessio Marmorata, territorio Penestrino, praest. sol. XCII;
possessio Celeris, territurio Afilano, praest. sol. CXI et tremissium;
domus Palmati, intra urbe, iuxta inibi basilicae, cum balneum et pistrinum, praest. sol.CLIIII, siliquas III;
domus Claudi, in Sicininum, praest. sol. CIIII;
cervum argenteum fundentem aquam, pens. lib. XX;
omnia vasa baptismi sacrata argentea, pens. lib. XV;
cenacula a regiae gradorum adherentes basilicae vel quidquid intrinsecus esse videtur.
Hic ornavit de argento confessionem beati Petri apostoli, qui habet libras CCCG. Ex huius supplicatione optulit Valentinianus Augustus imaginem auream cum XII portas et apostolos XII et Salvatorem gemmis pretiosissimis ornatam, quem voti gratiae suae super confessionem beati Petri apostoli posuit. Fecit autem Valentinianus Augustus ex rogatu Xysti episcopi fastidium argenteum in basilica Constantiniana, quod a barbaris sublatum fuerat, qui habet libras II. Huius temporibus fecit Valentinianus Augustus confessionem beati Pauli apostoli ex argento, qui habet libras CC. Item fecit Xystus episcopus confessionem beati Laurenti martyris cum columnis porphyreticis et ornavit platomis transendam, et altarem et confessionem sancto martyri Laurentio de argento purissimo, pens. lib. L;
cancellos argenteos supra platomas purphyreticas, pens. lib. CCC;
absidam super cancellos, cum statuam beati Laurenti martyris argenteam, pens. lib. CC.
Fecit autem basilicam sancto Laurentio, quod Valentinianus Augustus concessit, ubi et optulit:
patenas argenteas III, pens. sing. lib. XX;
amas argenteas III, pens. sing. lib. XV;
scyphos argenteos IIII, pens. sing. lib. VIII;
scyphum singularem aureum, ornatum de margaritis, pens. lib. X;
lucernam nixorum X auream, pens. lib. X;
calices argenteos ministeriales XII, pens. sing. lib. II;
aquamanulis argenteus, pens. lib. VIII;
ministerium ad baptismum vel paenitentiae ex argento, pens. lib. V;
conca aurocalca, pens. lib. XX;
coronas argenteas farales XXX, pens. sing. lib. VI;
fara canthara III, pens. sing. lib. XV;
candelabra argentea II, pens. sing. lib. XXX;
canthara cereos tata in gremio basilicae aerea XXIIII;
fara aerea LX.
Fecit autem monasterium in Catacumbas; fecit et fontem baptisterii ad sanctam Mariam et columnis porphyreticis exornavit. Hic constituit columnas in baptisterium basilicae Constantinianae, quas a tempore Constantini Augusti fuerant congregatas, ex metallo purphyretico numero VIII, quas erexit cum epistolis suis et versibus exornavit, et platoma in cymiterio Calisti ubi conmemorans nomina episcoporum. Fecit autem sciphos aureos III: unum ad sanctum Petrum, qui pens. lib. VI; ad sanctum Paulum unum, qui pens. lib. VI; ad beatum Laurentium I, qui pens. lib. III; calices ministeriales aureos XV, pens. sing. lib. Singulas.
Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XXVIII, diaconos XII, episcopos per diversa loca LII. Et huius temporibus fecit Petrus episcopus basilicam in urbe Roma sanctae Savinae, ubi et fontem construxit. Qui etiam sepoltus via Tiburtina, in crypta, iuxta corpus beati Laurenti. Et cessavit episcopatus dies XXII.