Papa Simmaco
Papa Simmaco (Sardegna – Roma, 19 luglio 514). È stato pontefice dal 22 novembre 498 alla sua morte. Il suo successore fu papa Ormisda.
SYMMACHUS, natione Sardus, ex patre Fortunato, sedit ann. XV m. VII d. XXVII. Hic fuit temporibus Theodorici regis et Anastasii Aug., a die X kal. decemb. usque in die XIIII kal. aug. Hic sub intentione ordinatus est uno die cum Laurentio, Symmachus in basilica Constantiniana, Laurentius in basilica beatae Mariae. Ex qua causa separatus est clerus et divisus est et senatus, alii cum Symmachum alii vero cum Laurentium. Et facta intentione hoc constituerunt partes ut ambo ad Ravennam pergerent, ad iudicium regis Theodorici. Qui dum ambo introissent Ravennam, hoc iudicium aequitatis invenit ut qui primo ordinatus fuisset, vel ubi pars maxima cognosceretur, ipse sederet in sedem apostolicam. Quod tamen aequitas in Symmachum invenit cognitio veritatis et factus est praesul Symmachus. Eodem tempore papa Symmachus congregavit synodum et constituit Laurentium in Nucerinam civitatem episcopum intuitu misericordiae.
Post annos vero IIII, zelo ducti aliqui ex clero et alii ex senatu, maxime Festus et Probinus, incriminaverunt Symmachum et subornaverunt testes falsos quos miserunt Ravennam ad regem Theodoricum, accusantes beatum Symmachum; et occulte revocaverunt Laurentium post libellum Romae factum; et fecerunt schisma, et divisus est iterum clerus; et alii communicabant Symmacho, alii Laurentio. Tunc Festus et Probinus senatores miserunt relationem regi et coeperunt agere ut visitatorem daret rex sedi apostolicae. Tunc rex dedit Petrum, Altinae civitatis episcopum, quod canones prohibebant. Eodem tempore beatus Symmachus congregavit episcopos CXV, et facto synodo purgatur a crimine falso et damnatur Petrus Altinans invasor sedis apostolicae et Laurentius Nucerinus, quare vivo episcopo Symmacho pervaserunt sedem eius. Tunc ab omnibus episcopis et presbiteris et diaconibus et omni clero vel plebe reintegratur sedis apostolicae beatus Symmachus cum gloria apud beatum Petrum sedere praesul. Eodem tempore Festus caput senati excons. et Probinus excons. coeperunt intra urbem Romam pugnare cum aliis senatoribus et maxime cum Fausto excons. Et caedes et homicidia in clero ex invidia. Qui vero communicabant beato Symmacho iuste, publice qui inventi fuissent intra Urbem gladio occidebantur; etiam et sanctimoniales mulieres et virgines deponentes de monasteria vel de habitaculis suis, denudantes sexum femineum, caedibus plagarum adflictas vulnerabantur; et omni die pugnas contra ecclesiam in media civitate gerebant. Etiam et multos sacerdotes occidit, inter quos et Dignissimum et Gordianum, presbiteros a vincula sancti Petri apostoli et sanctos Iohannem et Paulum, quos fustibus et gladio interfecerunt; nam multos christianos, ut nulli esset securitas die vel nocte de clero in civitate ambulare. Solus autem Faustus excons. pro ecclesia pugnabat.
Post haec omnia beatus Symmachus invenit Manicheos in urbe Roma, quorum omnia sirnulacra vel codices ante fores basilicae Constantinianae incendio concremavit et eos ipsos exilio religavit. Fuit autem a consulatu Paulini [498] usque ad consulatum Senatoris [514].
Hic fecit basilicam sancti Andreae apostoli apud beatum Petrum, ubi fecit
tiburium ex argento purissimo et confessionem, pens. lib. CXX ; arcos argenteos III, pens. lib. LX ; oratorium sancti Thomae apostoli: ex argento, pens. in confessionem lib. XX; arcum argenteum, qui pens. lib. XVI;
confessionem sancti Cassiani et sanctorum Proti et Yacinti ex argento, pens. lib. XX; arcum argenteum, pens. lib. XII;
oratorium sancti Apollinaris: ex argento in confessionem cum arcum, pens. lib. XXXI;
oratorium sancti Sossi: ex argento confessionem, pens. lib. XX.
Item ad fontem, in basilica beati Petri apostoli:
oratorium sanctae Crucis: ex argento confessionem et crucem ex auro cum gemmis, ubi inclaudit lignum dominicum; ipsa crux aurea pens. lib. X;
fecit autem oratoria II, sancti Iohannis Evangelistae et sancti Iohannis Baptistae, in quorum confessiones cum arcos argenteos, pens. lib. XXX; quas cubicula omnes a fundamento perfecta construxit.
Basilicam vero beati Petri marmoribus ornavit. Ad cantharum beati Petri cum quadriporticum ex opere marmoribus ornavit et ex musivo agnos et cruces et palmas ornavit. Ipsum vero atrium omnem conpaginavit; grados vero ante fures basilicae beati Petri ampliavit et alios grados sub tigno dextra levaque construxit. Item episcopia in eodem loco dextra levaque fecit. Item sub grados in atrio alium cantharum foris in campo posuit et usum necessitatis humanae fecit. Et alios gradus ascendentibus ad beatum Andream fecit et cantharum posuit.
Hic fecit basilicam sanctae martyris Agathae, via Aurelia, in fundum Lardarium: a fundamento cum fonte construxit, ubi posuit arcos argenteos II. Eodem tempore fecit basilicam sancti Pancrati, ubi et fecit arcum argenteum, pens. lib. XV; fecit autem in eodem loco balneum. Item aput beatum Paulum apostolum: in basilicam renovavit absidam, quae in ruina inminebat, et post confessionem picturam ornavit et cameram fecit et matroneum; et super confessionem imaginem argenteam cum Salvatorem et XII apostolos posuit, qui pens. lib. CXX; et ante fores basilicae grados fecit in atrium et cantarum; et post absidam aquam introduxit, ubi et balneum a fundamento fecit.
Intra civitatem Romanam, basilicam sanctorum Silvestri et Martini a fundamento construxit iuxta Traianas, ubi et super altare tyburium argenteum fecit, qui pens. lib. CXX; arcos argenteos XII, qui pens. sing. lib. X; confessionem argenteam, qui pens. lib. XV. Ad beatum Iohannem et Paulum fecit grados post absidam. Item ad archangelum Michahel basilicam ampliavit et grados fecit et introduxit aquam. Item ad sanctam Mariam oratorium sanctorum Cosmae et Damiani a fundamento construxit.
Item via Tribuna, miliario XXVII ab urbe Roma, rogatus ab Albino et Glaphyra pp inlustris de proprio facientes a fundamento, basilicam beato Petro in fundum Pacinianum dedicavit. Item ad beatum Petrum et ad beatum Paulum et ad sanctum Laurentium pauperibus habitacula construxit. Item ad beatum Petrum XX cantara argentea fecit, pens. sing. lib. XV; arcos argenteos XXII, pens. sing. lib. XX. Hic reparavit basilicam sanctae Felicitatis, quae in ruinam inminebat. Hic absidam beatae Agnae quae in ruinam inminebat et omnem basilicam renovavit.
Hic constituit ut omne die dominicum vel natalicia martyrum Gloria in excelsis ymnus diceretur. Hic fecit cymiterium Iordanorum in melius propter corpus sancti Alexandri. Hic omni anno per Africam vel Sardiniam ad episcopos qui exilio erant retrusi pecunias et vestes ministrabat. Hic captivos per Ligurias et Mediolano et per diversas provincias pecuniis redemit et dona multiplicavit et dimisit. Hic fecit ordinationes IIII in urbe Roma per mens. decemb. et febr., presbiteros XCII, diaconos XVI; episcopos per diversa loca CXVII. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, XIIII kal. aug. Et cessavit episcopatus dies VII. Qui etiam in pace confessor quievit.