Papa Giovanni VI
Papa Giovanni VI (Efeso, 655 – Roma, 11 gennaio 705) è stato l’85º Papa della Chiesa cattolica, dal 30 ottobre 701 alla sua morte.
IOHANNES, natione Grecus, sedit. ann III mens. II d. XII. Huius temporibus venit Theophilactus cubicularius, patricius et exarchus Italiae, de partes Siciliae in urbe Roma. Cuius adventum cognoscentes militia totius Italiae, tumultuose convenit apud hanc Romanam civitatem, vellens praefatum exarchum tribulare. Pro cuius pontifex ne adfligeretur persona sese medium dedit, portas civitatis clausit, sacerdotes apud fossatum in quo in unum convenerant misit, et monitis salutaribus tumultuosam eorum seditionem sedavit. Dum vero infames quidam personae capitulare adversus quosdam Romanae urbis habitatores fecissent et praenominato exarcho ut a propriis substantiis denudarentur tribuissent, hii iustam sui operis poenam multati sunt.
Deinde vero dum Gisulfus, dux gentis Langobardorum Beneventi, cum omni sua virtute Campaniam veniret, incendia et depraedationes multas exerceret, captivosque non paucos coepisset, vel usque in loco qui Horrea dicitur fossatum figeret, nullusque extitisset qui ei potuisset resistere, denominatus pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis donariis universos captivos de eorum manibus redemit et illum cum sua hoste ad propriis reppedare fecit.
Hic fecit in basilica beati Andreae apostoli qui ponitur infra ecclesia beati Petri principis apostolorum ambonem noviter. Hic super altare ecclesiae sancti Marci coopertorium fecit; et in basilica beati Pauli apostoli inter columnas altaris dextra levaque vela alba. Hic fecit ordinationem presbiterorum et diaconorum I, id est presbiteros VIIII, diaconos II; fecit autem et per diversa loca episcopos numero XV. Et cessavit episcopatus mens. I dies XVIII.